Pagina-afbeeldingen
PDF

Marcius domum faciendam à Flacco conduxerat: deindè operis arte effectâ, terræ motu concnssum erat ædificium. Massurius §î', si vi naturali, veluti terræ motu, hoc acciderit, Flacci esse periculum. l. 59. Si rivum quem faciendum conduxeras, et feceras, antequàm eum probares, labes corrumpit, tuum periculum est. Paulus imò, si soli vitio id accidit, locatoris erit periculum : si operis vitio id accidit, tuum erit detrimentum. l. ult. C. civ. 1787, s. 34. Qui operas suas locavit, totius temporis mercedem accipere debet, si per eum non stetit quominùs operas præstet. Advocati quoque si per eos non steterit quominùs causam agant, honoraria reddere non debent. l. 38. d. l. §. 1. C. civ. 1787, s. 35. Qui mercedem accipit pro custodiâ alicujus rei, is hujus periculum custodiæ præstat. " Sed de damno ab alio dato agi cum eo non posse, Julianus ait. Quâ enim custodiâ consequi potuit, ne damnum injuriâ ab alio dari possit? Sed Marcellus, interdùm esse posse ait : sive custodiri potuit, ne damnum daretur, sive ipse custos damnum dedit. Quæ sententia Marcelli probanda est. l. 4o. et 4 1. C. civ. 1 782, s. 1952, s. 36. Locare servitutem nemo potest. I. 44. C. civ. 637. 37. Cùm apparebit emptorem , conductoremve pluribus vendentem, vel locantem , singulorum in solidum intuitum personam: ita demùm ad praestationem partis singuli sunt compellendi, si constabit omnes esse solvendo. Quanquàm fortassè justius sit, etiam si solvendo omnes erunt, electionem conveniendi quem velit non auferendam actori, si actiones suas adversùs cæteros præstare non recuset. 1. 47. Sublata est haec electio Novellâ. 99. v. 1. de duob. reis n. 13. C. civ. 1 2oo, s. 38 Paulus respondit, si in omnem causam conductionis etiam fidejussor se obligavit, eum quoque exemplo coloni tardiùs illatarum per moram coloni pensionum praestare debere usuras. I. 54. C. civ. 1 1 53. 39. In conducto fundo si conductor sua opera aliquid necessariò, vel utiliter auxerit, vel ædificaverit, vel institiierit, cùm id non convenisset : ad recipienda ea quæ impendit, ex conducto fundi experiri potest. l. 55. §. 1. Colonus cùm lege locationis non esset comprehensum , ut vineas poneret, nihilominùs in fundiim vineas instituit: et propter earum fructum, denis ampliùs aureis annuis ager locari cœpérat. Quaesittim est, si dominus istum colonum fundi ejectum pènsionum debitarum nomine conveniat, an sumptus utiliter fáctos in vineis instituendis reputare possit, opposità'doli mali exceptione? Respondit, vel expeiisas consecutuiìim , vel nihil ampliùs praestaturum. l. 6 1. 4o, Cùm domini horreorum insularumque desiderant, diù non apparentibus, nec ejus temporis pensiones exsolventibus conductoribus, aperire , et ea quæ ibi sunt describere à publicis personis, quorum interest audiendi sunt. l. 56. pr. 907, s. co, 469, s. 41. In operis locatione erat dictum, antequàm diem effîci deberet: deindè si ita factum non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat. Eatenùs eam obligationem contrahi puto, quatenùs vir bonus de spatio temporis æstimasset: quia id actum apparet esse, ut eo spatio absolveretur sine quo fieri non possit. l. 58. §. 1. !2. Si sine definitione personae Mulionem à me conduxisti : et ego eum tibi dedissem, cujus negligentiâ jumentum perierit, illam culpam me tibi præstaturum aio, quod eum elegissem qui ejusmnodi damno te adficeret. l. 6o. §. 7. 43. Vehiculum conduxisti ut onus tuum portaret, et secum iter faceret. Idcùm pontem transiret, redemptor ejus pontis portorium ab eo exigebat. Quærebatur an etiam pro ipsâ (solâ) redà portorium daturus fuerit? Puto, si mulio non ignoravit eà se transiturum, cùm vehiculum locaret, mulionem præstare debere. l. 6o. §. 8. C. civ. 1724, 1728, s. 1761, s. 44. Æde quam reconductam habere dicis, et pensionem domino in solidum solvisti, invitam te repelli non oportet: nisi propriis usibus dominus eam necessariam esse probaverit, aut corrigere domum maluerit, aut tu malè in re locatâ versata es. I. 3. C. de locato. 15. Viam veritatis ignoras in conductionibus non succedere hæredes existimans: cùm sive perpetua couductio est, etiam ad hæredes transmittatur : sive temporalis, intrà tempora locationis hæredi quoque contractus incumbat. l. 1 o. C. god. C. civ. 1742. Titulus 111. — De æstimatorid. 1. Æstimatio periculum facit ejus qui suscepit. Aut igitur ipsam rem debebit incorruptam reddere , aut æstimationem de quâ convenit. l. 1. §. 1. V. l. 5. §. 3. ff. commod. C. civ. 1822. Titulus iv. De rerum permutatione. 1. Sicut aliud est vendere, aliud emere : alius emptor, alius venditor : ita pretium aliud, aliud merx. At in permutatione discerni non potest uter emptor, vel uter venditor sit. l. 1. C. civ. 1702. Nec ratio patitur ut una eademque res et veneat, et pretium sit emptionis. d. l. 1. - 2. Permutatio vicina est emptioni. l. 2. C. civ. 17o2, s. Titui.us. v. De præscriptis verbis. 1. Naturâ rerum conditum est ut plura sint negotia, quàm vocabula. l. 4. 2. In his competit speciebus totius ob rem dati tractatus: aut enim do tibi ut des : aút do ut facias: aut facio ut des: aut facio ut facias. l. 5. C. civ, 1 ioi.

3. Supplet praetor in eo quod legi deest. l. 11. C. civ. 1 135. 4. Si margarita tibi æstimata dedero, ut aut eadem mihi adferres, aut pretium eorum : deindè haec perierint ante venditionem: cujus periculum sit ? Et ait Labeo , quod et Pomponius scripsit, siquiáem ego te venditor rogavi, meum esse periculum : si tu me, tuum : si neuter nostrum, sed duntaxat consensimus, teneri te 'hactenùs ut dolum et culpam mihi praestes. l. 1 7. §. 1. C. civ. 1927, s. 5. Si cùm mihi vestimenta venderes, rogavero ut ea apud me relinquas, ut peritioribus ostenderem : mox hæc periêrint vi ignis, aut aliâ majore : periculum me minimè præstaturum, ex quo apparet utiquè custodiam ad me pertinere. l. 17. §. 4. Item apud Melam quaeritur : si mulas tibi dedero, ut experiaris: et si placuissent emeres : si displicuissent, ut in dies singulos aliquid præstares : deindè mulæ à grassatoribus fuerint ablatæ intra dies experimenti. Quid esset præstandum ? Utrùm pretium, et merces: an merces tantùm. Et ait Mela, interesse utrùm emptio jam erat contracta, an futura : ut si facta, pretium petatur: si futura, merces petatur. l. 2o. §. 1. C. civ. 1584, s.

LIBER VIGESIMUS.

Titvlvs 1. — De pignoribus et hypothecis : (^et) qualiter ea contrahantur : et de pactis eorum.

1. Conventio generalis in pignore dando, bonorum vel posteà quæsitorum recepta est. l. 1. Et quæ nondùm sunt, futura tamen sunt, hypothecæ dari possunt. l. 15. C. civ. 2 1 22 , 2 1 29. 2. Non plus habere creditor potest, quàm habet, qui pignus dedit. l. 3. §. 1. Quid in eâ re quæ pignori data est, debitor habuerit, considerandum est. d. §. in f. C. civ. oo73, aog3. 3. Res hypothecæ dari posse sciendum est pro quâcunque obligatione : sive mutua pecunia datur, sive dòs, sive emptio vel venditio contrahatur, vel etiam locatio et conductio, `vel mandatum : et sive pura est obligatio, vel in diem, vel sub conditione : et sive in præsenti contractu, sive etiam præcedat. Sed et futuræ obligationis nomine dari possunt. Sed et non solvendæ omnis pecuniæ causâ, verùm etiam de parte ejus : et vel pro civili obligatione,vel honorariâ, vel tantùm niaturali. Sed et in conditionali obligatione non aliàs obligantur, nisi conditio exstiterit. l. 5. Ex quibus causis naturalis obligatio consistit, pignus perseverare constitit. l. 1 4. §. 1. C. civ. 2o74, oogo. 4. Inter pignus autem et hypothecam tantùm nominis sonus differt. l. 5. §. 1. C. civ. 2o72, 2 1 1 4.

5. Dare autem quis hypothecam potest sive pro suâ obligatione , sive pro alienâ. l. 5. §. 2. C. civ. 2o 1 1 , 2692. 6. Obligatione generali rerum quas quis habuit, habiturusve sit, ea non continebuntnr, quæ verisimile est quemquam specialiter obligaturum non fuisse : ut putà supellex : item vestis relinquenda est debitori. l. 6. C. civ. 2o7 4 , 2o92, s. pr. 592. 7. Quod emptionem venditionemque recipit, etiam pignorationem recipere potest. l. 9. §. I. 8. Si debitor res suas duobus simul pignori obligaverit, ita ut utrique in solidum obligatæ essent, singuli in solidum adversùs extraneos Servianâ utentur. Inter ipsos autem si quaestio moveatur, possidentis meliorem esse conditionem, dabitur enim possidenti hæc exceptio, si non convenit ut eadem res mihi quoque pignori esset. Si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obligarentur, utilem actionem competere, et inter ipsos, et adversùs extraneos, per quam dimidiam partis possessionem adprehendant singuli. l. 1 o C. civ. 1 1 97, s. 9. Si is qui bona reipublicæ jure administrat, mutuam pecuniam pro eâ accipiat, potest rem ejus obligare. l. 1 1. 1o. Cùm pignori rem pignoratam accipi posse placuerit, quatenùs utraque pecunia debetur, pignus secundo creditori tenetur. Et tam exceptio quàm actio utilis ei danda est. Quod si dominus solverit pecuniam, pignus quoque perimitur. l. 13. §. 12. Qui rés suas jam obligaverint, et alii secundo obligant creditori, ut effugiant periculum quod solent pati, qui sæpiùs easdem res obligant, prædicere solent, alii nulli rem obligatam esse , quàm förté Lucio Titio : ut in id quod eaecedit priorem ob!iggtio7iem, res sit obligata : ut sit pignori hypothecæve id quod pluris est, aut solidum, cùm primó debito liberata res fuerit. De quo videndum est, utrùm fioc ita se habeat, si et conveniat. An et si simpliciter convenerit de eo quod excedit, ut sit hypothecae , et solida res inesse conventioni videtur, cùm à primo creditore fuerit liberata, an adhùc pars. Sed illud magis, quod priùs diximus. 1. 15. §. 2. 1 1. si sub conditione debiti nomine obligata sit hypotheca, dicendum est ante conditionem non rectè agi: cùm nihil interim debeatur. Sed si sub conditione debiti conditio venerit , rursùs agere poterit. Sed si præsens sit debitum, hypotheca verò sub cónditione, et agatur ante conditionem hypothecariam : yerum quidem est pecuniam solutam ngn esse, sed auferri hypothecam ihiquum est.' Ideòque arbitrio judicis cautiones interpgnendæ sunt, si éonditio eaestiterit , nec pecunia solvatur, restitui hypothecam , si in rerum naturd sit. l. 13. §. 5. - -. • Aliena res utiliter potest óbligari sub conditione si debitor* /acta fuerit. l. 16. §. 7. C. civ. 1 168 , s. . 12. Quæsitum est si nondùm dies pensionis venit , an et medio tempore persequi pignora permittendum sit? Et puto dandam pignoris persecutionem : quia interest meâ. l. 1 %. 13. Qúod dicitur, creditorem probare debere, cùm conveniebat, rem in bonis debitoris fuisse , ad eam conven tionem pertinet, quæ specialiter facta est , non illam quae quotidiè inseri solet &autioiiibus, ut specialiter rebus hypothecae nomine datis, caetera etiam bona teneantur debitoris quae nunc habet, et quæ posteà acquisierit, perindè atque si specialiter hæres fuisscnt obligatæ. I. 15. §. 1. C. civ. 2 124 , s. 1 A. Si fundus hypothecae datus sit, deindè alluvione major factus sit, totus obligabitur. 1. 16. C. civ. 2 133. Grege pignori obligato, quae posteà nascuntur tenentur. Sed et si prioribus capitibus decedentibus, totus grex fuerit renovatus, pignori tenebitur. I. 13. v. 1. n. 23. 15. Si nesciente domino res ejus hypothecæ data sit, deindè posteà dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum quod ratum habet, voluisse eum retrò recurrere ratihabitionem ad illud tempus quo convenit. l. 16. §. I. 16. Si res hypothecae data posteà mutata fuerit , aequè hypothecaria actio competit. Veluti de domo datâ hypothecae, et horto factà. Item si de loco convenit, et domus facta sit. Item de loco dato, deindè vineis in eo depositis. l. 16. §. 2. C. civ. 2 131 , 2 133. 17. Si duo pariter de hypothecâ paciscantur: in quantùm quisque obligatam hypothecam habeat, utrùm pro quantitate debiti, an pro partibus dimidiis, quæritur. Et magis est, ut pro quantitate débiti pignus habeant obligatum. Sed uterque, si cum possessore agat, quemadmodùm ? Utrùm de parte quisque , an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? Quod erit dicendum , si eodem die pignus utrique datum est separatim. Sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque rectè in solidum aget : si minùs , unusquisque pro parte. l. 16. §. 8. 18. Qui pignori plures res accipit, non cogitur unam liberare, misi accepto universo , quantùm debetur. l. 1 9. Actio quidem personalis inter haeredes pro singulis portionibus quæsitis scinditur , pignoris autem jure multis obligatis rebus quas diversi possident, cùm ejus vindicatio non personam obliget, sed rem sequatur, qui possident, tenentes non pro modo $ingularum rerum substantiae conveniuntur, sed in solidum : ut vel totum debitum reddant, vel eo quod detinent cedant. l. 2. C. si unus ex plur. haered. cred. C. civ. 2o82, s. o 1 1 4. 1 9. Quidquid pignori commodi, sive incommodi fortuitò accessit: id ad debitorem pertinet. I. o 1. §. o. 2o. In quorum finibus emere quis prohibetur, piguus accipere non prohibetur. l. 24. 21. Pater Seio emancipato filio facilè persuasit, ut, quia mu

« VorigeDoorgaan »