Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tuam quantitatem acciperet à Septitio creditore, chirographum perscriberet suâ manu filius (ejus) quod ipse impeditus esset scribere, sub commemoratione domùs ad filium pertinentis pignori dandæ. Quærebatur, an Seius inter cætera bona, etiam hanc domum jure optimo possidere possit, cùm patris se hæreditate abstinuerit: nec metuiri ex hoc solo, quod mandante patre, manu suâ perscripsit instrumentum chirographi cùm neque consensum suum accommodaverat patri, aut signo suo, aut aliâ scripturâ Modestinus respondit, cùm suâ manu pignori domum suam futuram Seius scripserat, consensum ei obligationi dedisse manifestum est. l. 26. §. 1,

22. Paulus respondit, generalem quidem conventionem sufficere ad obligationem pignorum: sed ea, quæ ex bonis defuncti non fuerunt, sed posteà ab hærede ejus ex alià causâ acquisita sunt, vindicare non posse à creditore testatoris. 1. 29.

23. Si mancipia in causam pignoris ceciderunt: ea quoque, quæ ex his nata sunt, eodem jure habenda sunt. 1. 29. §. 1. v. s. n. 14. 24. Domus pignori data exusta est: eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit. Quæsitum est de jure pignoris. Paulus respondit, pignoris persecutionem perseverare: et ideò jus soli superfi ciem secutam videri, id est cum jure pignoris sed bonâ fide possessores non aliter cogendos creditoribus ædificium restituere, quàm sumptus in exstructione erogatos, quatenùs pretiosior res facta est, reciperent. I. 29. § 2. C. civ. 555, 2114.

25. Lex vectigali fundo dicta erat (ut) si post certum tempus vectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat. Posteà is fundus à possessore pignori datus est. Quæsitum est, an rectè pignori datus est. Respondit, si pecunia intercessit, pignus esse. Item quæsiit: si, cùm in exsolutione vectigalis tam debitor, quàm creditor cessassent, et proptereà pronuntiatum esset, fundum secundùm legem, domini esse: cujus potior causa esset, Respondit, si (ut proponeretur) vectigali non soluto, jure suo dominus usus esset, etiam pignoris jus evanuisse. l. 31. V. 1. qui potior. n. 11. C. civ. 2102.

26. Creditores qui non reddità sibi pecunià, conventionis legem, ingressi possessionem, exercent, vim quidem facere non videntur: attamen auctoritate præsidis possessionem adipisci debent. l. 3. C. de pign. et hyp.

27. Sicut vim majorem pignorum creditor præstare non habet necesse : ita dolum et culpam, sed et custodiam exhibere cogitur. 1. 19. C. de pig, et hyp, C. civ. 2080.

28. Si res suas supponere debitor dixerit, non adjecto, tam præsentes, quàm futuras, jus tamen generalis hypothecæ etiam. ad futuras res producatur. 1. ult. C. quæ res pig. obl, C. civ. 2129,5.

29. Quoniam inter alias captiones præcipuè commissoriæ (pignorum) legis crescit asperitas, placet infirmari eam, et in poste

rùm omnem ejus memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hâc sanctione respiret, quæ cum præteritis præsentia quoque repellit, et futura prohibet. Creditores enim re amisså jubemus recuperare quod dederunt. I. ult. C. de pactis. pign.

30. Si prætorium pignus quicunque judices dandum alicui perspexerint: non solùm super mobilibus rebus et immobilibus, et se moventibus, sed etiam super actionibus debitori competunt, præcipimus et de eis licere decernere. l. 1. C. de prætor. pign. TITULUS II. In quibus causis pignus, vel hypotheca tacitè

contrahitur.

1. Senatusconsulto, quod sub Marco Imperatore factum est, pignus insulæ, creditori datum, qui pecuniam ob restitutionem ædificii exstruendi mutuam dedit, ad eum quoque pertinebit, qui redemptori, domino mandante, nummos ministravit. I. 1. v. 1. qui potior. n. 3. C. civ. 2103.

2. Non solùm pro pensionibus, sed etsi deteriorem habitationem fecerit culpâ sua inquilinus, pro nomine ex locato cum eo erit actio, invecta et illata pignori erunt obligata. 1. 2. C.civ. 2102.

3. Si horreum fuit conductum, vel diversorium, vel area, tacitam conventionem de invectis illatis, etiam in his locum habere, putat Neratius, quod verius est. Eo jure utimur, ut quæ in prædia urbana inducta illata sunt pignori esse credantur quasi id tacitè convenerit. In rusticis prædiis contrà observatur. Stabula quæ non sunt in continentibus ædificiis, quorum prædiorum ea numero habenda sint, dubitari potest. Et quidem urbanorum sine dubio non sunt, cùm à cæteris ædificiis separata sint. Quod ad causam tamen (talis) taciti pignoris pertinet, non multùm ab urbanis prædiis differunt. 1. 3. 1. 4. d. 1. §. 1.

Videndum est, ne non omnia illata, vel inducta, sed ea sola quæ utibi sint, illata fuerint, pignori sint, quod magis est. l. 7. §.1.

4. In prædiis rusticis fructus qui ibi nascuntur, tacitè intelliguntur pignori esse domino fundi locati, etiamsi nominatim id non convenerit. 1. 7. C. 2102.

5. Universa bona eorum qui censentur vice pignorum tributis obligata sunt. I. 1. C. eod.

Certum est ejus, qui cum fisco contrahit, bona velati pignoris titulo obligari, quamvis specialiter id non exprimatur. 1. 2. C. eod. C. civ. 2098, 2121.

6. Si mater legitimè liberorum tutela susceptâ, ad secundas... aspiraverit nuptias, antequàm eis tutorem alium fecerit ordinari, eisque quod debetur ex ratione tutelæ gestæ, persolverit : mariti quoque ejus præteritæ tutelæ gestæ ratiociniis, bona jure pignoris tenebuntur obnoxia. 1. 6. c. eod. Bona ejus primitùs qui tute-lam gerentis affectaverit, nuptias, in obligationem venire et teneri obnoxia, rationibus parvulorum præcipimus: ne quid incuriâ, ne quid fraude depereat. 1. 2. C. quand. mul. tut. off. fung. pot. C. civ. 395, s. 2121.

TITULUS III.

Quæ res pignori, vel hypothecæ datæ, obligari

non possunt.

1. Etsi ita contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in jus pignoris succedet, nisi convenerit, ut sibi eadem res esset obligata. Neque enim in jus primi succedere debet, qui ipse nihil convenit de pignore, quo casu emptoris causa melior efficietur. Deniquè si antiquior creditor de pignore vendendo, cum debitore pactum interposuit, posterior autem creditor de distrahendo omisit, non per oblivionem, sed cùm hoc ageretur, ne posset vendere: videamus, an dici possit sive usquè transire ad eum jus prioris, ut distrahere pignus huic liceat? Quod admittendum existimo. Sæpè enim quod quis ex suâ personâ non habet, hoc per extraneum petere potest. 1. 3. in fin. V. 1. ff. quemad. serv. amitt.

2. Titius, cùm mutuam pecuniam accipere vellet à Mævio, cavit ei: et quasdam res hypothecæ nomine dare distinavit: deindè postquàm quasdam ex his rebus vendidisset, accepit pecuniam. Quæsitum est an et priùs res venditæ creditori tenerentur? respondit, cùm in potestate fuerit debitoris post cautionem interpositam, pecuniam non accipere, eo tempore pignoris obligationem contractam videri, quo pecunia numerata est. Et ideò inspiciendum, quas res in bonis debitor numeratæ pecuniæ tempore habuerit. 1. 4. V. 1. 1. . §. I. tit. seq. 1. 11. qui potior.

3. Executores à quocunque judice dati ad exigenda debita ea, quæ civiliter poscuntur, servos aratores, aut boves aratorios (aut instrumentum aratorium) pignoris causâ de possessionibus non abstrahant, ex quo tributorum illatio retardetur. Si quis igitur intercessor, aut creditor, vel præfectus pagi (vel vici) vel decurio in hâc re fuerit detectus æstimando à judice supplicio subjugetur. 1. 7. C. eod.

:

Pignorum gratiâ aliquid quod ad culturam agri pertinet, auferri non convenit. 1. 8. C. eod. pr. 592, s.

TITULUS IV. Qui potiores in pignore, vel hypotheca habeantur, et de his qui in priorum creditorum locum succedunt.

1. Qui dotem pro muliere promisit, pignus sive hypothecam de restituendâ sibi dote accepit: subsecutâ deindè pro parte numeratione, maritus eamdem rem pignori alii dedit: mox residuæ quantitatis numeratio impleta est. Quærebatur de pignore, cùm ex causá promissionis ad universæ quantitatis exsolutionem qui dotem promisit compellitur, non utiquè solutionum observanda sunt tempora: sed dies contractæ obligationis. Nec (probè) dici, in potestate ejus esse, ne pecuniam residuam redderet, ut minus dotata mulier esse videatur. Alia causa est ejus, qui pignus accepit ad eam summam, quam intrà diem certum numerasset, ac fortè priùs quàm numeraret, alii res pignori data est. l. 1. d, 1. §. 1. C. civ. 2121,

2. Qui generaliter bona debitoris pignori accepit, co potior est, cui posteà prædium ex his bonis datur : quamvis ex cæteris pecuniam suam redigere possit. Quod si ea conventio prioris fuit, ut ita demùm cætera certa bona pignori haberentur, si pecunia de his, quæ generaliter accepit, servari non potuisset: deficiente secundâ conditione, secundus creditor in pignore posteà dato non tam potior, quàm solus invenietur. 1. 2.

Quamvis constet specialiter quædam, et universa bona generaliter adversarium tuum pignori accepisse, et æquale ejus in omnibus habere: jurisdictio tamen temperanda est. Ideòque, si certum est posse cum ex his quæ nominatim ei pignori obligata sunt, universum redigere debitum ea, quæ posteà ex eisdem bonis pignori accepisti, interim tibi non auferri præses (provinciæ) jubebit. I. 2. C. de pig, et hyp.

Quæ specialiter vobis obligata sunt, debitoribus detrectantibus solutionem, bonâ fide debetis, et solemniter vendere. Ita enim apparebit, an ex pretio pignoris, debito satisfieri possit. Quod si quid deerit: non prohibemini cætera etiam bona jure conventionis consequi. 1. 9. C. de distract. pig. C. civ. 2134, s.

3. Interdùm posterior potior est priori. Ut putà si in rem istam conservandam impensum est, quod sequens credidit, veluti si navis fuit obligata, et ad armandam earn (rem) vel reficiendam eam ego credidero. 1. 5. hujus enim pecunia salvam fecit pignoris causam. Quod poterit quis admittere, et si in cibaria nautarum fuerit creditum, sine quibus navis salva pervenire non poterat. Item si quis in merces (sibi) obligatas crediderit, vel ut salvæ fiant, vel ut naulum exsolvatur potentior erit, licet posterior sit. Nam et ipsum naulum potentius est. Tantumdem dicetur etsi merces horreorum vel areæ, vel vecturæ jumentorum debetur. Nam et hic potentior erit. l. 6. d. l. §. 1. et 2. C. civ. 2103, co. 190, s. 280.

4. Idemque est, si ea nummis pupilli fuerit res comparata, quarè si duorum pupillorum nummis res fuerit comparata, ambo in pignus concurrent pro his portionibus, quæ in prætium rei fuerint expensæ. 1. 7. V. I. ult. §. 1.

Quamvis ea pecunia, quam à te mutuo frater tuus accepit, comparaverit prædium tamen nisi specialiter, vel generaliter hoc tibi obligaverit, tuæ pecuniæ numeratio in causam pignoris non deduxit. l. 17. C. de pig, et hyp. V. 1. 6. c. qui pot. C. civ. 2103.

5. Si pignus specialiter respublica acceperit, dicendum est præferri eam fisco debere, si posteà fisco debitor obligatus est: quia et privati præferuntur. 1. 8. v. 1. de jure fisci. n. 14.

Titius Seiæ ob summam quâ ex tutelâ ei condemnatus erat, obligavit pignori omnia bona sua quæ habebat, quæque habiturus esset: posteà mutuatus à fisco pecuniam, pignori ei res suas omnes obligavit, et intulit Seiæ partem debiti, et reliquam sum

mam novatione factâ eidem promisit, in quâ obligatione similiter, ut suprà, de pignore convenit. Quæsitum est an Seia præferenda sit fisco, et in aliis rebus quas Titius tempore prioris obligationis habuit, item in his rebus quas post priorem obligationem acquisiit, donec universum suum debitum consequatur. Respondit nihil proponi cur non sit præferenda. I. ult. V. 1. 4. C. eod. l. 2, in f. C. de privil. fisci. C. civ. 2098.

6. Si hæres ob ea legata quæ sub conditione data erant, de pignore rei suæ convenisset, et posteà eadem ipsa pignora ob pecuniam creditam pignori dedit, ac post conditio legatorum exstitit, hic quoque tuendum eum cui priùs pignus datum esset, existimavit. 1. 9. §. 2.

Videamus, an idem dicendum sit, si, sub conditione stipulatione factâ, hypotheca data sit: quâ pendente alius credidit purè, et accepit eamdem hypothecam : tunc deindè prioris stipulationis existat conditio: ut potior sit, qui posteà credidisset. Sed vereor num aliud sit dicendum. Cùm enim semel conditio exstitit, perinde habetur ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine conditione facta esset. Quod et melius est. 1. 11. §. 1.

Ampliùs etiam sub conditione creditorem tuendum putabat adversùs eum? cui posteà quicquam deberi cœperit: si modò non ea venditio sit, quæ invito debitore impleri non possit. 1. 9. §. 1. C. civ. 2132.

:

7. Si paratus est posterior creditor priori creditori solvere, quod ei debetur videndum est, an competat ei hypothecaria actio, nolente priore creditore pecuniam accipere. Et dicimus priori creditori inutilem esse actionem : cùm per eum fiat, ne ei pecunia solvatur. 1. 11. §. ult.

Planè cùm tertius creditor primum de suâ pecuniâ dimisit, in locum ejus substituitur in eâ quantite, quam superiori exsolvit. l. 16.

Si tertius creditor pignora sua distrahi permittit, ad hoc, ut priori pecuniâ solutâ, in aliud pignus priori succedat, successurum eum Papinianus scripsit. Et omninò secundus creditor nihil aliud juris habet, nisi ut solvat priori, et loco ejus succedat. 1. 12. §. 9.

Eum qui à debitori suo prædium obligatum comparavit, eatenùs tuendum, quatenùs ad priorem creditorem ex pretio pecunia pervenit. I. 17.

Qui pignus secundo loco accepit, ita jus suum confirmare potest, si priori creditori debitam pecuniam solverit: aut cùm obtulisset, isque accipere noluisset, eam obsignavit, et deposuit, nec in usus suos convertit. 1. 1. C. eod.

Res obligatas exterus debito soluto liberando, datum petere, non earum dominium adipisci potest. 1. 21.C. de pign.C. civ.1249, s. 8. Sciendum est, secundo creditori rem teneri, etiam invito

« VorigeDoorgaan »