Pagina-afbeeldingen
PDF

tuam quantitatem acciperet à Septitio creditore, chirographum perscriberet suâ manu filius ?jì'ì ipse impeditus esset scrihere, sub compmemoratione domùs ad filium pertinentis pignori daAdae. Quærebatur, an Seius inter cætera bona, etiafi hanc domum jure optimo possidere possit, cùm patris se hæreditate abstinuerit: nec metuiri ex hoc solo, quoil mandante patre, manu suâ perscripsit instrumentum chirographi : cùm neque consensum suum accommodaverat patri, aut signo suo, aut âliâ scripturâ Modestinus respondit, cùm suâ manu pignori domum suam futuram Seius scripserat, consensum ei obligationi dedisse manifestum est. l. 26. §. 1, 22. Paulus respondit, generalem quidem conventionem sufficere ad obligatiónem pignorum : sed ea, quæ ex bonis defuncti non fuerunt, sed posteà ab hærede ejus ex aliâ causâ acquisita sunt, vindicare non posse à creditore testatoris. l. 29. 23. Si mancipia in causam pignoris ceciderunt: ea quoque, quæ ex his nata sunt, eodem jure habenda sunt. l. 29. §. i. v. s. n. ì 4. 24. Domus pignori data exusta est: eamque aream emit Lucius Titius et exstrúxit. Quæsitum est de jure pignoris. Paulus respondit, pignoris persecutionem perseveiare : ét ideò jus soli superficiem secutami videri, id e$t cum jure pignoris': sed bonâ fide possessores non aliter cogendos creditoribus ædificium restituere, quàm sumptus in exstructione erogatos, quatenùs pretiosior res facta est, îeciperent. I. 29. § 2. C. civ. 555, 2 1 1 4. 25. Lex vectigali fundo dicta erat (ut) si post certum tempus vectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat. Posteà is fundus à possessore pignori datus est. Quæsitum est, au rectè pignori datüs est. Re$pondit, si pecunia intercessit, pignus esse. Item quæsiit : si, cùm in exsolutione vectigalis tam debitor, quàm creditor cessassent, et proptereà pronuntiatum esset, fundam secundùm legem , d mini esse: cujus potior causa esset. Respondit, si (ut proponeretur) vectigali non soluto, jure sua ominus usus esset, etiam pignoris jus evanuisse. l. 31. V. 1. qui -potior. n. 1 1. C. civ. 2 1 o2. - 26. Creditores qui non redditâ sibi pecuniâ, conventionis legem, ingressi possessionem, exercent, vim quidem facere non videntur : attamien auctoritate præsidis possessionem adipisci debent. I. 3. C. de pign. et hyp. 27. Sicut vim màjorem pigìorum creditor præstare non habet necesse: ita dolum et culpam, sed et custodiam exhibere cogitur. l. 19. C. de pig. et hyp. C. civ. 2o8o. 28. Si res suas supponere debitor dixerit, non adjecto, tam præsentes , quàm futuras , jus tamen generalis hypothecæ etiam ad futuras res producatur. l.ult.C. quæ res pig. obl, C, civ. 2 I 29,s. 29. Quoniam inter alias captiones præcipuè commissoriæ (Pignorum) legis crescit asperitas, placet infirmari eam, et in posterùm omnem ejus memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hâc sanctione respiret, quæ cum praeteritis praesentia quoque repellit, et futurâ prohibet. Creditores enim re amissâ jubemus récuperare quod déderunt. l. ult. C. de pactis. pign. 3o. Si prætorium pignus quicunque judices dandum alicui perspexerint : non solùm super mobilibus rebus et immobilibus, et se moventibus, sed etiam super actionibus debitori competunt, præcipimus et de eis licere decernere. l. 1. C. de praetor. pign. Titulus 11. — In quibus causis pignus , vel hypotheca tacité contrahitur. 1. Senatusconsulto, quod sub Marco Imperatore factum est, pignus insulæ, creditori datum, qui pecuniam ob restitutionem ædificii exstruendi mutuam dedit, ad eum quoque pertinebit, qui redemptori, domino mandante, nummos ministravit. I. 1. v. 1. qui potior. n. 3. C. civ. a 1 o3. 2. Non solùm pro pensionibus, sed etsi deteriorem habitationem fecerit culpâ suâ inquilinus, pro nomine ex locato cum eo erit actio, invecta et illata pignori erunt obligata. I. 2. C.civ. 2 1 o2. 3. Si horreum fuit conductum, vel diversorium, vel area, tacitam conventionem de invectis illatis, etiam in his locum habere, putat Neratius, quod verius est. Eo jure utimur, ut quæ in prædia urbana inducta illata sunt pignori esse credantur quasi id tacitè convenerit. In rusticis prædiis contrà observatur. Stabula quæ non sunt in continentibús ædificiis, quorum prædiorum ea numero habenda sint, dubitari potest. Et quidem urbanorum sine dubio non sunt, cùm à cæteris ædificiis separata sint. Quod ad causam tamen (talis) taciti pignoris pertinet, non multùm ab urbanis prædiis differunt. l. 3. l. %. d. l. §. 1. Videndum est, ne non omnia illata, vel inducta, sed ea sola quæ utibi sint, illata fuerint, pignori sint, quod magis est. l. 7. §. 1. 4. In prædiis rusticis fructus qui ibi nascuntur, tacitè intelliguntur pignori esse domino fundi locati , etiamsi nominatim id non convenerit. l. 7. C. 2 1 oo. 5. Universa bona eorum qui censentur vice pignorum tributis obligata sunt. l. 1. C. eod. Certum est ejus, qui cum fisco contrahit, bona velati pignoris titulo obligari, quamvis specialiter id non exprimatur. l. 2. C. eod. C. civ. 2o98, 2 1 a 1. r. 6. Si mater legitimè liberorum tutelâ susceptâ, ad secundas... aspiraverit nuptias, antequàm eis tutorem aliüm fecerit ordinari, eisque quod debetur ex ràtione tutelae gestæ, persolverit : mariti quoque, ejus præteritæ tutelae gestae ratiocinii§, bona jure pignoris tenebuntur obnoxia. l. 6. c. eod. Bona ejus primitùs qui tütelam gerentis affectaverit, nuptias, in obligationém venire et teneri obnoxia, rationibus parvulorum præcipimus: ne quid incuriâ, ne quid fraude deperêat. 1. 2. C. qüand. mul. tut. off. fung. pot. C. civ. 395, s. 2121.

[graphic]

Titulus iii. Quæ res pignori, vel hypothecæ datae , obligari non possunt. 1. Etsi ita contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in jus pignoris succedet, nisi convenerit, ut sibi eadem res esset obligata. Neque enim in jus primi succedere debet, qui ipse nihil convenit de pignore, quo casu emptoris causa nielior efficietur. Deniquè si antiquior creditor de pignore vendendo , cum debitore pactum interposuit, posterior autem creditor de distrahendo omisit, nqn per oblivionem, sed cùm hoc ageretur, ne posset vendere : videamus, an dici possit sive usquè iransiré ad eum jus prioris, ut distrahere pignüs huic liceat ? Quod admittendum existimo. Sæpè enim quod quis ex suâ personâ non habet, hoc per extraneum petere potest. l. 3. in fin.v.l. ff. quemad. serv. amitt. 2. Titius, cùm mutuam pecuniam accipere vellet à Maevio, cavit ei: et quasdam res hypothecæ nomiine dare distinavit : deindè postquàm quasdam ex his rebus vendidisset, accepit pecuniam. Quæsitum est an et priùs res venditæ creditori teheréntur? respondit, cùm in potestate fuerit debitoris post cautionem interpositam, pecuniam non accipere , eo tempore pignoris obligationem contractam videri, quo pecunia numieratâ ést. Et ideò inspiciendum, quas res in bonis debitor numeratæ pecuniæ tempore habuerit. l. 4. V. I. 1. §. 1. tit. seq. l. 1 1. qui potior. 3. Executores à quocunque judice dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos aratores, aut boves aratorios (aut instrumentum aratorium) pignoris causâ de possessionibus non abstrahant, ex quo tributorum illatio retardetur. Si quis igitur intercesser, aut creditor, vel præfectus pagi (vel vici) vel decurio in hâc re fuerit detectus : æstimando à judice supplicio subjugetur. l. 7. C. eod. Pignorum gratiâ aliquid quod ad cnlturam agri pertinet, auferri non convenit. l. 8. C. eod. pr. 592, s. TiTULUs 1v. Qui potiores in pignore, vel hypothecat habeantur, et de his qui in priorum creditorum locum succedunt. 1. Qui dotem pro muliere promisit, pignus sive hypothecam de restituendâ sibi dote accepit : subsecutâ deindè pro parte numeratione, maritus eamdem rem pignori alii dedit : mox residuae quantitatis numeratio impleta est. Quærebatur de pignore, cùm ex causâ promissionis ad universæ quantitatis exsolutionem qui dotem promisit compellitur, non utiquè solutionum observanda sunt tempora : sed dies contractæ obligationis. Nec (probè) dici, in potestate ejus esse , ne pecuniam residuam redderet, ut minùs dotata mulier esse videatur. Alia causa est ejus, qui pignus accepit ad eam summam, quam intrà diem certum numerasset. ac fórtè priùs quàm numeraret, alii res pignori data est. l. 1. d. 1. §. 1. C. civ. 2 12 1. .

2. Qui generaliter bona debitoris pignori accepit , eo potior est, cui posteà prædium ex his bonis datur : quamvis ex cæteris pecuniam suam redigere possit. Quod si ea conventio prioris fuit, ut ita demùm cætera certa bona pignori haberentur, si pecunia de his, quæ generaliter accepit , servari non potuisset : deficiente secundâ conditione, secundus creditor in pignore posteà dato non tam potior, quàm solus invenietur. l. 2. Qüamvis constet specialiter quædam, et universa bona generaliter adversarium tuum pignori accepisse , et æquale ejus in omnibus habere : jurisdictio tamen temperanda est. Ideòque, si certum est posse eum ex his quæ nominatim ei pignori obligata sunt, universum redigere debitum : ea, quae posteà ex eisdem bonis pignori accepisti, interim tibi non auferri præses (provinciæ) jubebit. l. 2. C. de pig. et hyp. Qüae specialiter vobis obligata sunt, debitoribus detrectantibus solutionem, bonâ fide ętis, et solemniter vendere. Ita enim apparebit, an ex pretio pignoris, debito satisfieri possit. Quod si quid deerit : non prohibemini caetera etiam bona jure conventionis consequi. l. 9. C. de distract. pig. C. civ. 2 134, s. 3. Interdùm posterior potior est priori. Ut putà si in rem istam conservandam impensum est, quod sequens credidit , veluti si navis fuit obligata, et ad armandam eaia (rem) vel refieiendam eam ego credidero. l. 5. hujus enim pecunia salvam fecit pignoris causam. Quod poterit quis admittere, et si in cibaria nautarum fuerit creditum, sine quibus navis salva pervenire non poterat. Item si quis in merces (sibi) obligatas crediderit, vel ut salvæ fiant, '.'! ut naultum exsolvatur : potentior erit, licet posterior sit. Nam et ipsum naulum potentius est. Tantumdem dicetur etsi merces horreorum vel areæ, vel vecturæ jumentorum debetur. Nam et hic potentior erit. l. 6. d. l. §. 1. et 2. C. civ. 2 1 o3, co. 19o, s. 28o. 4. Idemque est, si ea nummis pupilli fuerit res comparata, quarè si duorum pupillorum númmis res fuerit comparată, ambo in pignus concurrent pro his portionibus , quae in prætium rei fuerint expensæ. I. 7. V. l. ult. §. 1. Quamvis ea pecunia, quam à te mutuo frater tuus accepit, comparaverit prædium : tamen nisi specialiter, vel generaliter hoc tibi obligaverit, tuæ pecuniae numeratio in causam pignoris non deduxit. l. 17. C. de pig. et hyp. V. l. 6. c. qui pot. C. civ. o 1 o3. 5. Si pignus specialiter respublica acceperit, dicendum est praeferri eam fisco debere, si posteà fisco debitor obligatus est : quia et privati præferuntur. 1. 8. v. 1. de jure fisci. n. i 4. Titius Seiae ob summam quâ ex tutelâ ei condemnatus erat, obligavit pignori omnia bona sua quæ habebat, quaeque habiturus esset : posteà mutuatus à fisco pecuniam, pignori ei res suas omnes obligavit, et intulit Seiæ partem debiti, ét reliquam summam novatione factâ eidem promisit, in quâ obligatione similiter, ut suprà, de pignore convenit. Quaesitum est an Seia praeferenda sit fisco, et in aliis rebus quas Titius tempore prioris obligationis habuit, item in his rebus quas post priorem obligationem acquisiit, donec universum suum debitum consequatur. Respondit nihil proponi cur non sit praeferenda. I. ult. V. l. %. C. eod. l. 2. in f. C. de privil. fisci. C. civ. 2o98. 6. Si haeres ob ea legata quae sub conditione data erant, de pignore rei suæ convenisset, et posteà eadem ipsa pignora ob pecuniam creditam pignori dedit, ac post conditio legatorum exstitit , hic quoque tuendum eum cui priùs pignus datum esset, existimavit. l. 9. §. 2. Videamus, an idem dicendum sit, si , sub conditione stipulatione factà, hypotheca data sit : quâ pendente alius credidit purè, et accepit eamdem hypothecam : tunc deindè prioris stipufationis existat conditio : ut potior sit, qui posteà credidisset. Sed vereor-num aliud sit dicendum. Cùm enim semel conditio exstitit, perindè habetur ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine conditione facta esset. Quod et melius est. l. 1 1. §. 1. Ampliùs etiam sub conditione creditorem tuendum putabat adversùs eum ? cui posteà quicquam deberi coeperit : si modò non ea venditio sit, quæ invito debitore impleri non possit. l. 9. §. 1. C. civ. 2 132. 7. Si par:s est ; gsterior creditor priori creditori solvere, quod ei debetur : videndum est, am competat ei hypothecaria áctio, nolente priore creditore pecuniam accipere. Et dicimus priori creditori inutilem esse actionem : cùm per eum fiat, ne ei pecunia solvatur. l. 1 1. §. ult. Planè cùm tertius creditor primum de suâ pecuniâ dimisit, in locum ejus substituitur in eâ quantite, quam superiori exsolvit. l. 16. Si tertius creditor pignora sua distrahi permittit, ad hoc, ut priori pecuniâ solutâ, in aliud pignus priori succedat, succes$urum eum Papinianus scripsit. Et omninò secundus creditor nihil aliud juris habet, nisi ut solvat priori , et loco ejus succedat. 1. 12. §. 9. Eum qui à debitori suo prædium obligatum comparavit, eatenùs tuendum, quatenùs ad priorem creditorem ex pretio pecunia pervenit. l. 17. Qui pignus secundo loco accepit,itajus suum confirmare potest, si priori`creditori debitam pecuniam solverit : aut cùm obtulisseí, isque accipere noluisset, eam obsignavit, et deposuit , nec in usas suos cónvertit. l. 1. C. eod. Res obligatas exterus debito soluto liberando, datum petere , non earum dominium adipisci potest. l. 21.C. de pign.C. civ. 1249. $. 8. Sciendum est, secúndo creditori rem teneri , etiam invito

« VorigeDoorgaan »