Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

debitore, tam in suum debitum, quàm in primi creditoris, et in usuras suas, et quas primo creditori solvit. Sed tamen usurarum, quas creditori primo solvit, usuras non consequetur, non enim alterius negotium gessit, sed magis suum. 1. 12. §. 6. l. 22. C. de pig. et hyp. V. 1. n. 12.

9. Si priori hypotheca obligata sit, nihil verò de venditione convenerit, posterior verò de hypothecâ vendendâ convenerit : verius est priorem potiorem esse. Nam et in pignore placet, si prior convenerit de pignore, licèt posteriori res tradatur, adhuc potiorem esse priorem. 1. 12. §. ult. C. civ. 2076, 2134.

10. Însulam tibi vendidi : et dixi, prioris anni pensionem mihi, sequentium tibi accessurum, pignorumque ab inquilino datorum jus utrumque secuturum. Nerva, Proculus, nisi ad utramque pensionem pignora sufficerent, jus omnium pignorum primùm ad me pertinere: quia nihil apertè dictum esset, an communiter ex omnibus pignoribus summa pro ratâ servetur si quid superesset, ad te. Paulus, facti quæstio est. Sed verisimile est id actum, ut primam quamque pensionem pignorum causa sequatur. l. 13.

11. Etiam superficies in alieno solo posita pignori potest. Ita tamén, ut prior sit causa domini soli, si non solvatur ei solarium. l. 15.

12. Lucius Titius mutuam pecuniam dedit sub usuris, acceptis pignoribus: eidemque debitori Mævius sub iisdem pignoribus, pecuniam dedit. Quæro, an Titius non tantùm sortis, et earum usurarum nomine quæ accesserunt, antequàm Mævius crederet, sed etiam earum quæ posteà accesserunt, potior esset. Respondit, Lucium Titium in omne quod ei debetur potiorem esse. 1. 18. C. civ. 2134.

13. Cùm de pignore, utraque pars contendit, prævalet jure qui prævenit tempore. 1. 2. in f. C. qui potior. C. civ. 2134.

14. Eos qui acceperunt pignora, cùm in rem actionem habeant, privilegiis omnibus quæ personalibus actionibus competunt, præferri constat. 1. 9. C. qui potior.

15. Non omninò succedunt in locum hypothecarii creditoris hi quorum pecunia ad creditorem transit. Hoc enim tunc observatur, cùm is qui pecuniam posteà dat, sub hoc pacto credat, ut idem pignus ei obligetur, et in locum ejus succedat. Quod cùm in personâ tuâ factum non sit (judicatum est enim te pignora non accepisse) frustrà putas tibi auxilio opus esse constitutionis nostræ, ad eam rem pertinentis. 1. 1. C. de his qui in pr. cr. loc. suc. C. civ. 1249, s.

16. Cùm pro patre, in cujus potestate non eras, pecuniam fisco intuleris, et jure privilegio ejus successisti, et ejur locum, cui pecuniam numerasti, consecutus es. 1. 2. C. de his qui in prior. cred. loc. succ.

Si cùm pecuniam pro marito solveres, neque jus fisci in te transferri impetrasti, neque pignoris causâ domum vel aliud quid ab eo accepisti, habes personalem actionem. 1. 3. C. de priv. fisci.

Si in te jus fisci, cùm reliqua solveres debitoris pro quo satisfaciebas, tibi competens judex adscripsit et transtulit, ab his creditoribus quibus fiscus potior habetur, res quas co nomine tenes, non possunt inquietari. 1. ult. C. eod..

17. Si potiores creditores pecunià tuâ dimissi sunt, quibus obligata fuit possessio quam emisse te dicis, ita ut pretium perveniret ad eosdem priores creditores, in jus eorum successisti : et contrà eos qui illis inferiores fuerunt, justâ defensione te tueri potes. I. 3. C. de his qui in prior. C. civ. 2178, s. 2181, S.

TITULUS V.. De distractione pignorum, et hypothecarum. 1. Creditoris arbitrio permittitur, ex pignoribus sibi obligatis, quibus velit, distractis, ad suum commodum pervenire. 1. 8.

2. Quæsitum est, si creditor ab emptore pignoris, pretium servare non potuisset, an debitor liberatus esset? putavi, si nulla culpa imputari creditori possit, manere debitorem obligatum. 1. 9. C. civ. 2082, 2087.

3. Persecutione pignoris promissâ, debitores actione personali convenire creditor urgeri non potest. I. 24. C. de pign.

Priùs in personam debitoris et fidejussorum agere debet creditor, quàm in tertium pignoris possessorem : et priùs in pignus debitoris, quàm fidejussoris. Nov. 4. cap. 2. C. civ. 2021, s. 2166.

4. Quamdiù non est integra pecunia creditori numerata, etiamsi pro parte majore eam consecutus sit, distrahendi rem obligatam non amittit facultatem. 1. 6. C. eod. C. civ. 2082.

5. Si in hoc quod jure tibi debetur, satisfactum non fuerit, debitoribus res obligatas tenentibus, aditus præses provinciæ, tibi distrahendi facultatem jubebit fieri. 1. 14. C. eod. C. civ. 2204, s. pr. 673, s.

6. Unus ex multis debitoris, qui pignora tradiderat, hæredibus, quod ab eo personali actione peti potuit, solvendo, res obligatas distrahendi creditori facultatem non adimit. 1. 16. C. de distr. pign.

[ocr errors]
[ocr errors]

Qui pro parte hæres exstitit, nisi totum debitum exsolvat, suam portionem ex pignoribus recipere non potest. 1. 1. C. de luit. pig. 1. 2. C. si unus ex plurib. C. civ. 1218, s. 1222, s. 2083. TITULUS IV. Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur. 1. Si res distracta fuerit sic, nisi intrà certum diem meliorem conditionem invenisset, fueritque tradita, et fortè emptor, antequàm melior conditio offerretur hanc rem pignori dedisset : Marcellus ait, finiri pignus, si melior conditio fuerit allata. Quanquàm ubi sic res distracta est, nisi emptori displicuisset, pignus finiri non putet. 1. 3. C. civ. 2125.

2. Si debitor cujus res pignori obligatæ erant, servum quem

emerat redhibuerit, an desinat Servianæ locus esse? Et magis est ne desinat: nisi ex voluntate creditoris hoc factum est. C. civ. 1167.

3. Liberatur pignus sive solutum est debitum, sive eo nomine satisfactum (est); sed etsi tempore finitum pignus est, idem dicere debemus, vel si quâ ratione obligatio ejus finita est. 1. 6. C. civ. 1234, 2082.

Si deferente creditore, juravit debitor se dare non oportere, pignus liberatur: quia perindè habetur atque si judicio absolutus esset. Nam etsi à judice, quamvis per injuriam absolutus sit debitor, tamen pignus liberatur. 1. 13. C. civ. 1357, s. 2074.

4. Si consensit venditioni creditor, liberatur hypotheca. 1.7. l. 12. Si in venditione pignoris consenserit creditor, vel ut debitor hanc rem permutet, vel donet, vel in dotem det, dicendum erit pignus liberari: nisi salvâ causà pignoris sui consensit. l. 4. §. 1.

Si probaveris te fundum mercatum, possessionemque ejus tibi traditam, sciente et consentiente eâ quæ sibi eum à venditore obligatum dicit: exceptione cam removebit. Nam obligatio pignoris consensu et contrahitur, et dissolvitur. 1. 2. C. de rem pign.C. civ. 2157, s.

5. Paulus respondit, Sempronium antiquiorem creditorem consentientem, cùm debitor eamdem rem tertio creditori obligaret, jus suum pignoris remisisse videri. I. 12. C. civ. 2076.

6. Non videtur consensisse creditor, si, sciente eo, debitor rem vendiderit, cùm ideò passus est venire, quod sciebat ubiquè pignus sibi durare. Sed si subscripserit fortè in tabulis emptionis, consensisse videtur : nisi manifestè appareat deceptum esse. 1. 8. §. 15.

Titius Seio pecuniam sub pignore fundi dederat, qui fundus cùm esset reipublicæ antè obligatus, secundus creditor pecuniam reipublicæ (eam) solvit: sed Mævius exstitit qui dicebat antè rempublicam sibi fundum obligatum fuisse. Inveniebatur autem Mævius instrumento cautionis cum republicâ facto à Seio interfuisse, et subscripsisse, quo caverat Seius, fundum nulli alii esse obligatum. Quæro, an actio aliqua in rem Mævio competere potest? Modestinus respondit, pignus cui is de quo quæritur consensit, minimè eum retinere posse. 1. 9. §. 1. V. s. de pign, act. n. 20. 1. de reg. jur. n. 134.

7. Voluntate creditoris pignus debitor vendidit, et posteà placuit inter eum et emptorem, ut à venditione discederent. Jus pignorum salvum erit creditori. Nam sicut debitori, ita et creditori pristinum jus restituitur: neque omnimodo creditor pignus remittit: sed ita demùm si emptor rem retineat, nec reddat venditori. Et ideò, si judicio quoque accepto venditor absolutus sit, vel, quia non tradebat, in id quod interest condemnatus, salvum fore pignus creditori dicendum est. Hæc enim accidere potuissent, etiam si non voluntate creditoris vendidisset. I. 10.

Bellè quæritur, si fortè venditio rei specialiter obligatæ non valeat, an nocere hæc res creditori debeat, quod consentit: ut putà si qua ratio juris venditionem impediat ? Dicendum est, pignus valere. 1. 4. §. 2.

Si voluntate creditoris fundus alienatus est, inverecundè applicari sibi eum creditor desiderat: si tamen effectus sit secutus venditionis. Nam si non venierit, non est satis ad repellendum creditorem, quod voluit venire. 1. 8. §. 6.

Venditionis autem appellationem generaliter accipere debemus, ut etsi legare permisit, valeat quod concessit. Quod ita intelligemus, ut etsi legatum repudiatum fuerit, convalescat pignus. d. l. 8. §. 11.

LIBER UNUS ET VIGESIMUS.

TITULUS I. De ædilitio edicto, et redhibitione, et quanti minoris. 1. Labeo scribit, edictum ædilium curulium de venditionibus rerum, esse tam earum quæ soli sint, quàm (earum) quæ mobiles, aut se moventes. 1. 1. V. 1. n. 16.

2. Qui (jumenta) vendunt certiores faciant emptores quid morbi vitiive cuique sit. Eademque omnia, cùm ea (jumenta) venibunt, palàm rectè pronuntianto. Quod si (jumenta) adversùs ea venisset, sive adversùs quod dictum promissumve fuerit, cùm veniret, fuisset: quod ejus præstari oportere dicetur emptori, omnibusque, ad quos ea res pertinet, judicium dabimus, ut id (jumentum) redhibeatur. l. 1. §. 18.

Qui jumenta vendunt palàm rectè dicunto quid in quoque corum morbi, vitiique sit. 1. 3. C. civ. 1641, s.

3. Causa ejus edicti proponendi est, ut occurratur fallaciis vendentium, et emptoribus succurratur, quicunque decepti à venditoribus fuerint: dummodò sciamus venditorem, etiamsi ignoraverit ea quæ ædiles præstari jubent, tamen teneri debere. Nec est hoc iniquum: potuit enim ea nota habere venditor: neque enim interest emptoris cur fallatur, ignorantiâ venditoris, an calliditate. l. 1. §. 2. C. civ. 1643.

4. Illud sciendum est, edictum hoc non pertinere ad venditiones fiscales. l. 1. §. 3. C. civ. 1649.

5. Si intelligatur vitium, morbusque (jumenti) ut plerumquè signis quibusdam solent demonstrare vitia, potest dici, edictum cessare hoc enim tantùm intuendum est, ne emptor decipiatur. 1. 1. §. 6. C. civ. 1642.

6. Proindè si quid tale fuerit vitii, sive morbi quod usum (jumenti) impediat, id dabit redhibitioni locum: dummodò meminerimus, non utiquè quodlibet quàm levissimum efficere, ut morbosum vitiosumve habeatur. 1. 1. §. 8. C. civ. 1641.

7. Si quid venditor de ( jumento) affirmaverit, idque non ita

esse emptor queratur, aut redhibitorio, aut æstimatorio, id est, quanto minoris judicio agere potest. I. 18. C. civ. 1641, s.

:

8. Sciendum est quædam etsi dixerit, præstare eum non debere scilicet ad quæ, ea nudam laudem pertinent : ut enim Pedius scribit, multùm interest, commendandi causâ quid dixerit, an verò præstaturum se promiserit quod dixit. l. 19. d. I. §. 2.

Ea autem sola dicta, sive promissa admittenda sunt, quæcunque sie dicantur, ut præstentur, non ut jactentur. d. 1. §. 3.

9. Redhibere, est facere ut rursùs habeat venditor quod habuerit, et quia reddendo id fiebat, idcircò redhibitio est appellata, quasi redditio. 1. 21. C. civ. 1641, s.

10. Jubent ædiles restitui et quod venditioni accessit, et si quas accessiones ipse præstiterit ut uterque resolutâ emptione nihil ampliùs consequatur, quam (non) haberet si venditio facta non esset. l. 23. §. 1. d. l. §. 7. l. 60. Indemnis emptor debet discedere. 1. 27. in fin. C. civ. 1644, s.

11. Judici statim atque judex factus est, omnium rerum officium incumbit, quæcunque in judicio versantur. Ea autem, quæ antè judicium contingunt, non valdè ad eum pertinent nisi fuerint ei nominatim injuncta. 1. 25. §. 8. in fin.

12. In causæ cognitione hoc versabitur, si aut mora fuit per venditorem, aut non fuit præsens, cui redderetur: aut aliqua justa causa intercessit, cur intrà diem redhibitum (jumentum) non est, quod ei (magis) displicuerat. 1. 31. §. 33.

13. Interdùm etsi in singula capita pretium constitutum, tamen una emptio est: ut propter unius vitium omnes redhiberi (possint) vel debeant: scilicet cùm manifestum erit (nou) nisi omnes quem empturum, vel venditurum fuisse, ut plerumquè circa quadrigas, vel mulas pares accidere solet, ut neutri non nisi omnes habere expediat. 1. 34. §. 1. v.l.38. §. 14.C. civ. 1641,s. 14. (Jumenta) quæ optimè ornata vendendi causâ fuerint, ita emptoribus tradentur. I, 38.

Vendendi autem causâ ornatum jumentum videri Cæcilius ait, non si sub tempus venditionis : hoc est biduo ante venditionem (ornatum) sit, sed si in ipsâ venditione ornatum sit aut ideò, (inquit) venale cùm esset, sic ornatum inspiceretur : semperque cùm de ornamentis agitur (et) in actione, et in edicto adjectum est, vendendi causá ornata ducta esse: poterit enim jumentum ornatum itineris causâ duci, deindè venire. 1. d. 38. §. 1I.

15. Aiunt ædiles ne quis canem, verrem, (vel minorem aprum) lupum, ursum, pantheram, leonem, et generaliter aliudve, quod noceret, animal, sive soluta sint, sive alligata, ut contineri vinculis, quominus damnum inferant, non possint. Quà vulgò iter fiet, ita habuisse velit, ut cuiquam nocere, damnumve dare possit. 1. 40. §. 1. l. 41. l. 42. C. civ. 1385; p. 471, 475, 47916. Etiam in fundo vendito redhibitionem procedere, nequa

« VorigeDoorgaan »