Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quàm incertum est, veluti si pestilens fundus distractus sit : nam redhibendus erit. 1. 49.

Si pestibilis fundus, id est pestibiles herbas vel lethiferas habens ignorante emptore distractus sit, eum quoque redhibendum esse constat. 1. 4. C. de Edil. act. C. civ. 1628, 1641, s. 1891.

17. Quoties de servitute agitur, victus tantùm debet præstare, quanti minoris emisset emptor, si scisset hanc servitutem impositam. 1. 61. C. civ. 1638.

18. De dolo donator obligare se debet et solet: ne, quod benignè contulerit, fraudis consilio revocet. 1. 62 in fin.

TITULUS II. De evictionibus, et duple stipulatione.

1. Sive tota res evincatur, sive pars, habet regressum emptor in venditorem : sed cùm pars evincatur, si quidem pro indiviso (evincatur) regressum habet pro quantitate evictæ partis : quod si certus locus sit evictus non pro indiviso portio fundi, pro bonitate loci erit regressus. Quid enim si quod fuit in agro pretiosissimum, hoc evictum est, aut quod fuit in agro vilissimum, æstimabitur loci qualitas, et sic erit regressus. I. 1. C. civ. 1626, s.

2. Si fundus venierit, ex consuetudine ejus regionis in quâ negotium gestum est, pro evictione caveri oportet. 1. 6.

3. Lucius Titius prædia in Germaniâ trans Rhenum emit, et partem pretii intulit: cùm in residuam quantitatem hæres emptoris conveniretur, quæstionem retulit, dicens has possessiones ex præcepto principali partim distractas, partim veteranis in præmia adsignatas: Quero an hujus rei periculum ad venditorem pertinere possit? Paulus respondit, futuros casus evictionis, post contractam emptionem ad venditorem non pertinere. Et idcò secundùm ea quæ proponuntur, pretium prædiorum peti posse. l. 11.

4. Evictà re vendità, ex empto erit agendum de co quod accessit: quemadmodùm ea quæ empto fundo nominatim accesserunt, si evicta sint, simplum præstatur. l. 16. C. civ. 1633, s.

5. Hoc jure utimur, ut, exceptiones ex personâ emptoris objectæ si obstant, venditor ei, non teneatur. 1. 27.

6. Quolibet tempore venditori renuntiari potest, ut de eâ re agendâ adsit: quia non præfinitur certum tempus in eâ stipulatione: dùm tamen ne propè ipsam condemnationem id fiat. 1. 29. §. ult.

Si cùm possit emptor auctori denuntiare, non denuntiasset, idemque victus fuisset quoniam parùm, instructus esset, hoc ipso videtur dolo fecisse, et ex stipulatu agere non potest. I. 53. §. 1. C. civ. 1640.

7. Cùm (fundus) (uti optimus maximusque) (est) emptus est, et alicujus servitutis evictæ nomine, aliquid emptor à venditore consecutus est : deindè totus fundus evincitur, ob cam evictionem

id præstari debet, quod reliquum est: nam si aliud observabimus, servitutibus aliquibus, et mox proprietate evictâ, ampliùs emptor, quàm (quanti) emit, consequetur. 1. 48. C. civ. 1626, s.

8. Si fundo tradito, pars evincatur, si singula jugera venierint quæ evicta fuerint præstandum, etiamsi ea quæ meliora fuerunt evicta sint. 1. 53.

Cæterum, cùm pro diviso pars aliqua fundi evincitur, tametsi certo pretio, tunc non pro bonitate, sed quanti singula venierint certus numerus jugerum traditus sit, tamen non pro modo, sed pro bonitate regionis præstatur evictio. 1. 64. §.3. C. civ. 1626, s.

9. Si ideò contrà emptorem judicatum est, quod defuit, non committitur stipulatio: magis enim propter absentiam victus videtur, quàm quod malam causam habuit. 1. 55. C. civ. 1640.

10. Si compromisero, et contrà me data fuerit sententia, nulla mihi actio de evictione danda est adversùs venditorem : nullâ enim necessitate cogente id feci. l. 56. §. 1. C. civ. 1627, s.

11. Si in venditione dictum non sit quantùm venditorem pro evictione præstare oporteat, nihil venditor præstabit præter simplam evictionis nomine, est ex naturâ ex empto actionis hoc quod interest. 1. 60. v. l. 9. et l. 16. v. s. de act. empt. et vend. 1. 13. §. 22.

Si evictum fuerit (quod venditum est) à venditore, successoreve ejus consequeris, quanti tuâ interest. In quo continetur etiam eorum persecutio, quæ in rem emptam à te, ut melior fieret, erogata sunt. I. 9. C. eod.

Impensas quas ad meliorandam rem vos erogasse constiterit, habitâ fructuum ratione, restitui vobis (præses) jubebit. 1. 16. C. eod. C. civ. 1146, s. 1626, s.

12. Si ei qui mihi vendidit plures hæredes exstiterunt, una de evictione obligatio est, omnibusque denuntiari, et omnes defendere debent: si de industrià non venerint in judicium, unus tamen ex his liti substitit, propter denuntiationis vigorem, et prædictam absentiam, omnibus vincit aut vincitur, rectèque cum cæteris agam quod evictionis nomine victi sint. l. 62. §. 1. C. civ. 1222, s.

13. Ex mille jugeribus traditis ducenta flumen abstulit: si posteà pro indiviso ducenta evincantur, stipulatio pro parte quintâ non quartâ præstabitur: nam quod perit, damnum emptori, non venditori attulit. 1. 64.

14. Divisione inter cohæredes factâ, si procurator absentis interfuit, et dominus ratam habuit, evictis prædiis, in dominum actio dabitur quæ daretur in eum qui negotium absentis gessit, ut quanti suâ interest, actor consequatur: scilicet ut melioris aut deterioris agri facti causâ, finem pretii quo fuerat tempore divisionis æstimatus, diminuat vel excedat. 1. 66. §. ult.

Evictâ re, ex empto actio non ad pretium duntaxat recipiendum, sed ad id quod interest competit. Ergò si minor esse cœpit damnum emptoris erit. 1. 70. v. s. n. 11. C. civ. 1633.

15. Qui nomen quale fuit vendidit, duntaxat ut sit, non ut exigi aliquid etiam possit, et dolum præstare cogitur. 1. 74. §. 3. V. I. 4. ff. de hæred. vel act. vend. C. civ. 1693.

16. Emptor hæreditatis rem à possessoribus sumptu, ac periculo suo persequi debet. Evictio quoque non præstatur in singulis (rebus) cùm hæreditatem jure venisse constet, nisi aliud nominatim inter contrahentes convenit. l. 1. C. de evict. C. civ. 1696.

17. Quoniam avus tuus, cùm prædia tibi donaret, de evictione eorum cavit, potes adversùs cohæredes tuos ex causâ stipulationis consistere ob evictionem prædiorum, pro portione scilicet hæreditaria. 1. 2. C. de evict.

18. Qui rem emit, et post possidet quamdiù evicta non est, auctorem suum proptereà quod aliena, vel obligata res dicatur, convenire non potest. 1. 3. C. de evict. V. I. 24. C. eod. v. s. de act. emp. et vend. n. 22. C. civ. 1599, 1653.

19. Non dubitatur, etsi specialiter venditor evictionem non promiserit, re evictâ ex empto competere actionem. 1. 6. C. de evict. C. civ. 1626, s.

LIBER VIGESIMUS SECUNDUS.

TITULUS I. De usuris, et fructibus, et causis, et omnibus accessionibus, et mora.

1. Socius, si ideò condemnandus erit, quod pecuniam communem invaserit, vel in suos usus converterit : omnimodo etiam morâ non interveniente, præstabuntur usuræ. l. 1. §. 1. C. civ. 1848.

2. Circà tutelæ restitutionem pro favore pupillorum latior interpretatio facta est: nemo enim ambigit hodiè, sive judex accipiatur, in diem sententiæ, sive sine judice tutela restituatur, in eum diem quo restituit, usuras præstari. Planè si tutelæ judicio nolentem experiri, tutor ultrò convenerit, et pecuniam obtulerit, eamque obsignatam deposuerit, ex eo tempore non præstabit usuras. l. 1. §. 3. C. civ. 474, 1257, s.

3. In his quoque judiciis quæ non sunt arbitraria nec bonæ fidei, post litem contestatam actori causa præstanda est. 1. 3. §. 1. Lite contestatâ usuræ currunt. 1. 35. C. civ. 1146, s.

4. Cùm Pollidius à propinquâ suâ hæres institutus rogatus fuisset filiæ mulieris quidquid ex bonis ejus ad se pervenisset, cùm certam ætatem puella complesset, restituere: idque sibi (mater) ideò placuisse testamento comprehendisset, ne filiæ tutoribus, sed potiùs necessitudini res committerentur: eumdemque Pollidium, fundum retinere jussisset. Præfectis prætorii suasi, fructus qui bonâ fide à Pollidio ex bonis defunctæ percepti essent, restitui debere sive quod fundum ei tantùm prælegaverat, sive quod lubrico tutelæ fideicommissi remedium mater prætulerat. 1. 3. §. 3, 5. Debitor usurarius creditori pecuniam obtulit, et eam cùm

:

accipere noluisset, obsignavit ac deposuit: ex eo die ratio non habebitur usurarum. 1. 7. C. civ. 1257, s.

6. Neque eorum fructuum, qui post litem contestatam officio judicis restituendi sunt, usuras præstari oportere : neque eorum, qui priùs percepti quasi malæ fidei possessori condicuntur. 1. 15. C. civ. 1155.

7. Usuræ non propter lucrum petentium, sed propter moram solventium infliguntur. I. 17. §. 3. in fin. C. civ. 1139, 1146. 8. Eos qui ex administratione rerum civitatum conveniuntur, usuris obnoxios esse satis notum est. Idem observatur in operum curatoribus, si pecunia apud eos remansit. I. 17. §. 7.

aut

9. Videamus an in omnibus rebus petitis, in fructus quoque condemnatur possessor. Quid enim si argentum, aut vestimentum, aliamve similem rem : quid prætereà si usumfructum, nudam proprietatem, cùm alienus ususfructus sit, petierit? Neque enim nudæ proprietatis, quod proprietatis nomen attinet fructus ullus intelligi potest. Neque ususfructus rursùs fructus eleganter computabitur. Quid enim si nuda proprietas petita sit? Ex quo perdiderit fructuarius usumfructum æstimabuntur in petitione fructus. Item si ususfructus petitus sit: Proculus ait, in fructus condemnari. Prætereà Gallus Elius putat, si vestimenta, aut scyphus petita sint, in fructu hæc numeranda esse, quod locatà eâ re, mercedis nomine capi potuerit. 1. 19. C. civ. 548, s. 555,

1378, s.

10. Cùm reus moram facit, et fidejussor tenetur. 1. 24. §. 1. C. civ. 2011, 2021, S.

11. Omnis fructus non jure seminis, sed jure soli percipitur. 1. 25. C. eiv. 548, 552, s.

12. Bonæ fidei possessor in percipiendis fructibus id juris habet, quod dominis prædiorum tributum est. 1. 25. §. 1. C. civ. 519.

13. In pecudum fructu etiam fœtus est, sicut lac, et pilus, et lana. Itaque agni, et hædi, et vituli statim pleno jure sunt bonæ fidei possessoris et fructuarii. I. 28. C. civ. 547, 549, 582, s.

14. Mora fieri intelligitur non ex re, sed eà personâ, id est, si interpellatus opportuno loco non solverit. 1. 32. C. civ. 1139, 1230. 15. In bonæ fidei contractibus ex morâ usuræ debentur. 1. 32. 5. 2. C. civ. 1146, s.

In bonæ fidei judiciis fructus omnimodo præstantur. 1. 38. §. 15. C. civ. 549.

16. Si duo rei promittendi sint, alterius mora alteri non nocet. 1. 32. §. 4.

17. Prospicere reipublicæ securitati debet præses provinciæ: dummodò non acerbum se exactorem, nec contumeliosum præbeat, sed moderatum et cum efficacia benignum, et cum instantiâ humanum : nam inter insolentiam incuriosam, et diligentiam non ambitiosam multùm interest. 1. 33.

18. Prædiorum urbanorum pensiones pro fructibus accipiuntur. I. 36. C. civ. 584.

19. Si indebitum fundum solvi, et repeto, fructus quoque repetere debeo. 1. 38. §. 2. C. civ. 547, s. 1235.

20. In Favianâ quoque actione, et Paulianà, per quam quæ in fraudem creditorum alienata sunt revocantur, fructus (quoque) restituuntur. Nam prætor id agit, ut perindè sint omnia atque si nihil alienatum esset : quod non est iniquum. Nam et verbum restituas, quod in hâc re prætor dixit, plenam habet significationem, ut fructus quoque restituantur. I. 38. §. 4. C. civ. 549, s. 1165, s. 1630.

21. Quod in fructus redigendos impensum est, non ambigitur ipsos fructus deminuere debere. 1. 46.

Hoc fructuum nomine continetur, quod justis sumptibus deductis superest. l. 1. C. de fruct. et lit. exp. C. civ. 548.

22. Fructus rei est vel pignori dare licere. 1. ult. C. civ. 2081, 2085, s.

23. Usuras emptor, cui possessio rei tradita est, si pretium venditori non obtulerit, quamvis pecuniam obsignatam in depositi causam habuerit æquitatis ratione præstare cogitur. 1. 2. C. de usur. C. civ. 1652.

24. Eos qui principali actione per exceptionem triginta, vel quadraginta annorum, sive personali, sive hypothecariâ ceciderunt, jubemus, non posse super usuris vel fructibus futuris temporis movere aliquam quæstionem, dicendo ex iisdem temporibus eas velle sibi persolvi quæ non ad triginta vel quadraginta præteritos annos referuntur, asserendo singulis annis earum actiones nasci, principali enim actione non subsistente, satis supervacuum est super usuris vel fructibus adhuc judicem cognoscere. 1. 26. C. de usuris. C. civ. 1234, 2219, s.

25. Ut nullo modo usuræ usurarum à debitoribus exigantur et veteribus quidem legibus constitutum fuerat, sed non perfectissimè cautum si enim usuras in sortem redigere fucrat concessum, et totius summæ usuras stipulari quæ differentia erat debitoribus, à quibus reverà usurarum usuræ exigebantur? Hoc certè erat non rebus, sed verbis tantummodò legem ponere. Quapropter hoc apertissimâ lege definimus, nullo modo licere cuiquam usuras præteriti temporis, vel futuri in sortem redigere, et earum iterùm usuras stipulari. Sed etsi hoc fuerit subsecutum, usuras quidem semper usuras manere, et nullum usurarum aliarum incrementum sentire: sorti autem antiquæ tantummodò incrementum usurarum accedere. 1. 28.C. de usuris. C. civ. 1154,s.

:

26. Duplicatis ad sortis summam usuris, sive unå solutione sive pluribus, evanescit omne debitum ita ut creditor nihil ampliùs quàm sortem, et tantumdem pro omnibus usuris exigat, Nov. 121 et Nov. 138. V. l. 10. et l. 27. §. 1. C. de usur.

« VorigeDoorgaan »