Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

1. Quoties quæreretur, genus vel gentem quis haberet, necne, eum probare oportet. l. 1.

2. Ei incumbit probatio, qui dicit, non qui negat. I. 2. Semper necessitas probandi incumbit illi qui agit. 1. 21 in fin. V. I. 4. 1. 5. C. civ. 1315.

3. Cùm tacitum fideicommissum ab eo datur qui tam in primo, quàm in secundo testamento, pro eâdem parte, vel posteà pro majore hæres scribitur, probatio mutatæ voluntatis ei debet incumbere, qui convenitur: cùm secreti suscepti ratio plerumquè dominis rerum persuadeat, cos ita hæredes scribere, quorum fidem elegerunt. 1. 3. v. 1. 22.

4. Si filius in potestate patris se esse neget, prætor cognoscit, ut prior doceat filius: quia est pro pietate quam patri debet (præstare) hoc statuendum est : et quia se liberum esse quodammodo contendit. 1. 8.

5. Si pactum factum sit, in quo hæredis mentio non fiat, quæritur, an id factum sit, ut ipsius duntaxat persona eo statueretur? Sed quamvis verum est, quod qui excipit, probare debeat, quod excipitur, attamen de ipso duntaxat, ac non de hærede ejus quoque convenisse petitor, non qui excipit, probare debet : quia plerumquè tam hæredibus nostris quam nobismetipsis cavemus. 1. 9. C. civ. 1122.

6. Census et monumenta publica potiora testibus esse Senatus censuit. 1. 10. C. civ. 1319, 1341.

7. Non est necesse pupillo probare fidejussores pro tutore datos, cùm accipiebantur, idoneos non fuisse : nam probatio exigenda est ab his, quorum officii fuit providere, ut pupillo caveretur. 1. 11.

8. Etiam matris professio filiorum recipitur, sed et avi recipienda est. l. 16.

9. In exceptionibus dicendum est reum partibus actoris fungi oportere, ipsumque exceptionem, velut intentionem, implere, ut putà, si pacti conventi exceptione utatur, docere debet pactum conventum factum esse. 1. 19.

Ut creditor qui pecuniam petit numeratam implere cogitur, ita rursùm debitor qui solutam affirmat ejus rei probationem præstare debet. 1. 1. C. de probat. C. civ. 1315.

10. Si chirographum cancellatum fuerit, licèt præsumptione debitor liberatus esse videtur, in eam tamen quantitatem, quam manifestis probationibus creditor sibi adhuc deberi ostenderit, rectè debitor convenitur. 1. 24.

11. Præsumptionem pro eo esse qui accepit nemo dubitat. Qui enim solvit, nunquàm ita resupinus est, ut facilè suas pecunias jactet, et indebitas effundat: et maximè, si ipse qui indebitas dedisse dicit, homo diligens est, et studiosus paterfamilias, cujus

personam incredibile est in aliquo facilè errasse : et ideò eum qui dicit indebitas solvisse, compelli ad probationes, quod per dolum accipientis, vel aliquam justam ignorantiæ causam indebitum ab co solutum est. Et nisi (hoc) ostenderit, nullam eum repetitionem habere. 1. 25. C. civ. 1235.

12. Procula magnæ quantitatis fideicommissum à fratre sibi debitum, post mortem ejus in ratione cum hæredibus compensare vellet, ex diverso autem allegaretur, nunquàm id à fratre quamdiù vixit, desideratum, cùm variis ex causis sæpè in rationem fratris pecunias ratio Proculæ solvisset: Divus Commodus cùm super eo negotio cognosceret, non admisit compensationem, quasi tacitè fratri fideicommissum fuisset remissum. 1. 26.

13. Qui testamentum faciebat, ei qui usquè ad certum modum capere potuerat, legavit licitam quantitatem, deindè ita locutus. est: Titio centum lego quæ mihi pertulit, quæ ideò ei non cavi, quod omnem fortunam et substantiam, si quam à matre susceperat, in sinu meo habui, sine ullá cautione. Item eidem Titio reddi et solvi volo de substantia med centum quinquaginta quæ ego ex reditibus prædiorum ejus, quorum ipse fructum percepi et distraxi: Item de Calendario si qua à matre receperat Titius, in rem meam converti, Quæro an Titius ea exigere potest? Res• pondit, si Titius suprascripta ex ratione sua ad testatorem pervenisse probare potuerit, exigi: videtur enim eo, quod illi plus capere non potuerat, in fraudem legis hæc in testamento adjecisse. 1. 27.

14. Mulier gravida repudiata, filium enixa absente marito (ut) spurium in aétis professa est. Quæsitum est, an in potestate patris sit, et matre intestatâ mortuâ jussu ejus hæreditatem matris adire possit, nec obsit professio à matre iratâ factâ? Respondit, veritati locum superfore. 1. 29. §. 1.

15. Commemorationem in chirographo pecuniarum quæ ex aliâ causâ deberi dicuntur, factam, vim obligationis non habere. 1. ult. 16. Possessiones, quas ad te pertinere dicis, more judiciorum. persequere : non enim possessori incumbit necessitas probandi eas ad se pertinere, cùm te in probatione cessante dominium apud eum remaneat. 1. 2. C. de probat. pr. 23, s.

.

17. Frustrà veremini, ne ab eo qui lite pulsatur probatio exigatur. 1. 8. C. civ. 1315.

18. Sciant cuncti accusatores eam se rem deferre in publicam notionem debere, quæ munita sit idoneis testibus, vel (instructa apertissimis) documentis, vel indiciis ad probationem indubitatis, et luce clarioribus expedita. I. ult. C. de probat.

19. Indicia certa, quæ jure non respuuntur, non minorem probationis, quàm instrumenta continent fidem, 1. 19. C. de rei vindic. C. civ. 1353.

TITULUS III.

[ocr errors]

- De fide instrumentorum, et amissione eorum. 1. Instrumentorum nomine ea omnia accipienda sunt, quibus causa instrui potest : et ideò tam testimonia, quàm personæ, instrumentorum loco habentur. 1. 1.

2. Quicunque à fisco convenitur, non ex indice et exemplo alicujus scripturæ, sed ex authentico conveniendus est, ita si contractus fides possit ostendi : cæterùm calumniosam scripturam vim in judicio obstinere non convenit. 1. 2.

3. Sine (scripturis) valet quod actum est, si habeat probationem sicut et nuptiæ sunt, licèt testatio sine scriptis habita est. 1. 4. in fin. C. civ. 1341, s.

Si res gesta, sine literarum quoque consignatione, veritate factum suum præbeat : non ideò minus valebit, quod instrumentum nullum de eâ intercessit. I. 5. C. civ. 1371, s. 1985.

Proprietatis dominium, non tantùm instrumento emptionis, sed et quibuscunque aliis legitimis probationibus ostenditur. 1. 4. C. de probat. C. civ. 2219, s.

4. Si de tabulis testamenti deponendis agatur, et dubitetur cui eas deponi oportet, semper seniorem juniori, et amplioris honoris inferiori, et marem fœminæ præferemus. 1. ult.

5. Rationes defuncti quæ in bonis ejus inveniuntur, ad probationem sibi debitæ quantitatis solas sufficere non posse sæpè rescriptum est. Ejusdem juris est, et si in ultimâ voluntate defunctus certam pecuniæ quantitem, aut etiam res certas sibi deberi significaverit. 1. 6. C. de probat. Nov. 48. cap. 1.

Exemplo perniciosum est, ut ei scripturæ credatur, quâ unusquisque sibi adnotatione propriâ debitorem constituit. Unde neque fiscum, neque alium quemlibet ex suis (subnotationibus debiti probationem præbere) posse oportet. 1. 7. C. de probat. C. civ. 1331, S.

6. Sicut iniquum est, instrumentis vi ignis consumptis debitores quantitatum debitarum renuere solutionem, ita non statim casum conquerentibus facilè credendum est. Intelligere itaque debetis, non existentibus instrumentis, vel aliis argumentis, probare debere fidem vestris precibus adesse. 1. 5. C. de fid. inst. C. civ. 1341,

S.

7. Instrumentis etiam non intervenientibus semel divisio rectè facta non habetur irrita. 1. 9. C. de fid. instr.

8. Scripturæ diversæ fidem sibi invicem derogantes, ab una eâdemque parte prolatæ, nihil firmitatis habere poterunt. I. 14. C. de fid. instr.

num

9. Contractus venditionum vel permutationum, vel donatiointimari quas > non est necessarium dationis etiam arrharum, vel alterius cujuscunque causæ (quas tamen) in scriptis fieri placuit, transactionum etiam, quas in instrumento recipi convenit, non aliter vires habere sancimus, nisi instrumenta in

mundum recepta, subscriptionibusque partium confirmata, et si tabellionem conscribantur, etiam ab ipso completa, et postremò à partibus absoluta sint. 1. 17. C. de fid. instr.

10. Judices sive in hac inclytâ urbe, sive in provinciis, secundùm ea quæ disposuimus, ut possint si hoc perspexerint, occasione testium in aliis locis degentium litigantes vel procuratores eorum ibi destinare, ut depositionibus sub utriusque partis, præsentiâ factis res ad eas referatur, etiam in illis servare volumus, qui prolatis instrumentis fidem adbibere exiguntur, ut si poposcerint, in aliis locis id eis facere permittatur : et hoc si justè peti judex invenit, similis proferatur sententia: ut postquàm in locis opportunis fides instrumento data vel minùs data fuerit, referatur negotium ad priorem judicem. l. 18. C. de fid. instr. pr. 266, 1035; co. 16.

11. Si voluerit is qui apocham conscripsit, vel exemplar cum suscriptione ejus qui apocham suscepit ab eo accipere, vel antapocham suscipere, omnis ei licentia hoc facere concedatur, necessitate imponendà apochæ susceptori antapocham reddere. 1. 19. de fid. instr. C. civ. 1321.

TITULUS IV. De Testibus.

[ocr errors]

1. Testimoniorum usus frequens, ac necessarius est et ab his præcipuè exigendus, quorum fides non vacillat. l. 1.

2. Adhiberi quoque testes possunt, non solùm in criminalibus causis, sed etiam in pecuniariis litibus, sicubi res postulat: et hi quibus non interdicitur testimonium, nec ullâ lege à dicendo testimonio excusantur. l. 1. §. r. C. civ. 1341, s. pr. 34, s. i. 32,

S. 71, S.

3. Quanquàm quibusdam legibus amplissimus numerus testium definitus sit, tamen ex constitutionibus principum hæc licentia ad sufficientem numerum testium coarctatur, ut judices moderentur et eum solum numerum testium, quem necessarium esse putaverint evocari patiantur: ne effrænatâ potestate ad vexandos homines, superflua multitudo testium protrahatur. l. 1. §. 2.

4. In testimoniis autem dignitas, fides, mores, gravitas examinanda est : et ideò testes qui adversùs fidem suam testationis vacillant, audiendi non sunt. 1. 2.

Eos testes ad veritatem juvandam adhiberi oportet, qui omni gratiæ et potentatui fidem religioni judiciariæ debitam possint præponere. 1. 5. c. cod. C. civ. 37, 71, 975, 980, i. 71, s.

[ocr errors]

5. Testium fides diligenter examinanda est : ideòque in personâ eorum exploranda erunt in primis conditio cujusque, utrùm quis decurio, an plebeius sit et an honestæ et inculpatæ vitæ, an verò notatus quis, et reprehensibilis: an locuples vel egens sit, ut lucri causâ quid facilè admittat: vel an inimicus ei sit advsersùs quem testimonium fert: vel amicus ei sit pro quo testimonium dat: nam si careat suspicione testimonium, vel propter personam à quâ fertur, quod honesta sit,vel propter causam quod neque lucri, neque

gratiæ, neque inimicitiæ causa sit admittendus est.Ideòque D.Hadrinus Vivio Varo legato provinciæ Cilicia rescripsit, eum qui judicat, magis posse scire quanta fides habenda sit testibus. Verba epistolæ hæc sunt. Tu magis scire debes quanta fides habenda sit testibus, qui et cujus dignitatis, et cujus æstimationis sint et qui simpliciter visi sint dicere: unum eumdemque meditatum sermonem attulerint, an ad ea, quæ interrogaveras, ex tempore, verisimilia responderint. 1. 3.

[ocr errors]

6. Ejusdem quoque principis exstat rescriptum ad Valerium Verum de excutiendâ fide testium in hæc verba, Quæ argumenta ad quem modum probanda cuique rei sufficiant, nullo certo modo satis definiri potest: sicut non semper ita sæpè sine publicis monumentis cujusque rei veritas deprehenditur : alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias veluti consentiens fama confirmat rei de quá quæritur, fidem. Hoc ergò solùm tibi rescribere possum summatim. Non utique ad unam probationis speciem, cognitionem statim alligari debere, sed ex sententid animi tui te æstimare oportere, quid aut credas, aut parùm probatum tibi opinaris. 1. 3. §. 2.

Si testes omnes ejusdem honestatis, et existimationis sint, et negotii qualitas, ac judicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia: si verò ex his quidam (corum) aliud dixerint, licèt impari numero, credendum est, sed, quod naturæ negotii convenit et quod inimicitiæ, aut gratiæ suspicione caret, confirmabitque judex motum animi sui ex argumentis et testimoniis, et quæ rei aptiora, et vero proximiora esse compererit: non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem, et testimonia quibus potiùs lux veritatis assistit. 1. 21. §. 3. C. civ. 1353.

7. Idem Divus Hadrianus junio Rufino proconsuli Macedoniæ rescripsit. Testibus, non testimoniis crediturum verba epistolæ ad hanc partem pertinentia hæc sunt. Quod crimina objecerit apud me Alexander Apro, et (quia) non probabat nec testes producebat, sed testimoniis uti volebat, quibus apud me locus non est, nam ipsos interrogare soleo: quem remisi ad provinciæ præsidem, ut is de fide testium quæreret, et nisi implesset quod intenderat, relegaretur. 1. 3. §. 3. d. 1. §. 4.

8. Lege Juliâ de vi cavetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceret, qui se ab eo parenteve ejus liberaverit: quive impuberes erunt: quique judicio publico damnatus erit, qui eorum in integrum restitutus non erit : quive in vinculis custodiave publicá erit: quive ad bestias ut depugnaret, se locaverit quæve palàm quæstum faciet, feceritve: quive ob testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam accepisse judicatus, vel convictus erit. Nam quidam propter reverentiam personarum, quidam propter lubricum consilii sui, alii verò propter notam, et infamiam vitæ

« VorigeDoorgaan »