Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

suæ admittendi non sunt ad testimonii, fidem. 1. 3. §. 5. pr. 34, s. i. 71, s. 315, s. p. 28.

9. Evocandi (sunt testes) quos necessarios in ipsâ cognitione deprehenderit qui judicat. 1. 3. §. ult. in fin.

10. Lege Julià judiciorum publicorum cavetur, ne invito denuntietur ut testimonium (litis) dicat adversùs socerum, generum, vitricum, privignum, sobrinum, sobrinam, sobrino natum, eosve qui priore gradu sint. 1. 4. I. 322.

11. In legibus quibus excipitur ne gener aut socer, invitus testimonium dicere cogeretur, generi appellatione sponsum quoque filiæ contineri placet, item soceri sponsæ patrem. 1. 5.

12. Idonei non videntur esse testes, quibus imperari potest, ut testes fiant. 1. 6.

Quæ autem in testamento diximus super perhibendis testimoniis eorum, qui in potestate sunt, in omnibus testimoniis accipias, ubi aliquid negotii geritir per quod acquiratur. 1. 20. §. 3. ff. qui test. fac. poss. V. 1. n. 27.

13. Inviti testimonium dicere non coguntur senes, valetudinarii, vel milites, vel qui cum magistratu reipublicæ causâ absunt, vel quibus venire non licet. l. 8. I. 80, s. 304.

14. Ubi numerus testium non adjicitur, etiam duo sufficient: pluralis enim locutio duorum numero contenta est. l. 12.

15. Quæsitum scio an in publicis judiciis calumniæ damnati testimonium judicio publico perhibere possunt. Sed neque lege Remmiâ prohibentur: et Julia lex de vi et repetundarum et peculatûs, eos homines testimonium dicere non vetuerunt: verùmtamen quod legibus omissum est, non omittetur religione judicantium ad quorum officium pertinet, ejus quoque testimonii fidem quod integræ frontis homo dixerit, perpendere. 1. 13.

[ocr errors]

16. Scio quidem tractatum esse an ad testamentum faciendum adhiberi possit adulterii damnatus? Et sanè justè testimonii officio ei interdicitur. Existimo ergò neque jure civili testamentum valere, ad quod hujusmodi testis processit, neque jure prætorio quod jus civile subsequitur, ut neque hæreditas adiri, neque bonorum possessio dari possit. 1. 14.

17. Repetundarum damnatus nec ad testamentum, nec ad testimonium adhiberi potest. 1. 15.

18. Hermaphroditus an ad testamentum adhiri possit qualitas sexûs incalescentis ostendit. 1. 15. §. 1. C. civ. 980.

19. Pater et filius qui in potestate ejus est, item duo fratres qui in ejusdem patris potestate sunt testes utrique in eodem testamento, vel eodem negotio fieri possunt. Quoniam nihil nocet ex domo unâ plures testes alieno negotio adhiberi. I. 17.

20. Ex eo quod prohibet lex Julia de adulteriis, testimonium dicere condemnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonii in judicio dicendi jus habere. 1. 18. I. 71, 322.

21. Ob carmen famosum damnatus, intestabilis fit. 1. 21. C. civ. 25, s.

22. Illud quoque incunctabile est, ut si res exigat, non tantùm privati, sed etiam magistratus, si in præsenti sint, testimonium dicant. Item senatus censuit, prætorem testimonium dare debere judicio adulterii causâ. l. 21. §. 1.

23. Produci testis is non potest, qui antè in eum reum testimonium dixit. 1. 23.

24. Testes eos quos accusator de domo produxerit interrogari non placuit. 1. 24. I. 317.

25. Mandatis cavetur ut præsides attendant ne patroni in causâ cui patrocinium præstiterunt, testimonium dicant. Quod et in executionibus negotiorum observandum est. 1. ult.

26. Contrà scriptum testimonium, non scriptum testimonium non fertur. 1. 1. C. de testibus.

27. Etiam jure civili domestici testimonii fides improbatur. I. 3. C. de testib.

Parentes et liberi invicem adversùs se nec volentes ad testimonium admittendi sunt. 1. 6. C. eod. C. civ. 251, 307.

28. Jurisjurandi religione testes, priusquàm perhibeant testimonium, jamdudùm arctari præcipimus: et ut honestioribus potiùs testibus fides adhibeatur. 1. 9. C. de testib. pr. 35, 262, I. 75, 317.

29. Simili modo sanximus, ut unius testimonium nemo judicium in quâcunque causâ facilè patiatur admitti. Et nunc manifestè sancimus, ut unius omninò testis responsio non audiatur, etiamsi præclaræ curiæ honore præfulgeat. Ì. 9. §. 1. C. de testib. De juris et facti ignorantiá.

TITULUS V.

1. Ignorantia vel facti, vel juris est l. 1.

Si quis nesciat decessisse eum cujus bonorum possessio defertur, non cedit ei tempus. Sed si sciat quidem defunctum esse cognatum, nesciat autem proximitatis nomine bonorum possessionem sibi deferri, aut se sciat scriptum hæredem, nesciat autem quod scriptis hæredibus bonorum possessionem prætor promittit, cedit ei tempus: quia in jure errat. 1. 1. §. 2.

2. In omni parte error in jure non eodem loco, quo facti ignorantia, haberi debebit : cùm jus finitum et possit esse, et debeat: facti interpretatio plerumquè etiam prudentissimos fallat. 1. 2.

3. Plurimùm interest utrùm quis de alterius causâ et facto non sciret, an de jure suo ignorat. Sed Cassius ignorantiam Sabinum ita accipiendam existimasse refert, non deperditi, et nimiùm securi hominis. 1. 3.

4. Juris ignorantiam in usucapione prodessc negatur : facti verò ignorantiam prodesse constat. 1. 4.

5. Iniquissimum videtur cuiquam scientiam alterius quàm suam nocere vel ignorantiam alterius alii profuturam. 1. 5.

6. Nec supina ignorantia ferenda est factum ignorantis, ut nec scrupulosa inquisitio exigenda: scientia enim hoc modo æstimanda est, ut neque negligentia crassa, aut nimia securitas satis expe'dita sit, neque delatoria curiositas exigatur. 1. 6. V. 1. 9. §. 2.

7. Juris ignorantia non prodest acquirere volentibus: suum verò petentibus non nocet. Ì. 7.

:

8. Error facti ne maribus quidem in damnis vel compendiis obest juris autem error nec fœminis in compendiis prodest: cæterùm omnibus juris error in damnis amittendæ rei suæ non nocet. 1. 8. C. civ. 119, s. 1356.

9. Regula est juris quidem ignorantiam cuique nocere : facti verò ignorantiam non nocere. 1. 9.

Cùm ignorantiâ juris facilè excusari non possis, si major annis (viginti quinque) hæreditati matris tuæ renuntiasti, serâ prece subveniri tibi desideras. 1. 2. C. eod. l. 3. eod.

Cùm falsâ demonstratione mutari substantia veritatis minimè possit, respondendo id, quod paternum erat, ex maternis esse bonis, nihil egisti. 1. 5. C. eod.

Si non transactionis causâ, sed indebitam, errore facti olei materiam vos Archantico stipulanti spopondisse rector provinciæ animadverterit, reddito quod debetis, residui liberationem condicentes audiet. 1. 6. C. cod.

Error facti necdum finito negotio nemini nocet: nam causa decisa velamento tali non instauratur. 1. 7. C. eod.

10. Minoribus viginti quinque annis (jus) ignorare permissum est. Quod et (in) foeminis in quibusdam causis, propter sexûs infirmitatem dicitur. Et ideò, sicubi non est delictum, sed juris ignorantia, non læduntur. Hâc ratione, si minor viginti quinque annis filiofamilias crediderit, subvenitur ei, ut non videatur filiofamilias credidisse. 1. 9.

Quamvis in lucro nec fœminis jus ignorantibus subveniri soleat, attamen contrà ætatem adhuc imperfectam locum hoc non habere, retrò principum statuta declarant. 1. 11. C. eod. C. civ. 1304, s.

11. Si quis jus ignorans lege falcidiâ usus non sit : nocere ei dicit Epistola divi Pii. 1. 9. §. 5. d. 1. in fin.

12. Ignorantia facti non juris prodest: nec stultis solet succurri, sed errantibus. 1. 9. §. 5.

Si post divisionem factam, testamenti vitium in lucem emerserit, ex his quæ per ignorantiam confecta sunt præjudicium tibi non comparabitur. Ostende igitur hoc apud correctorem virum clarissimum amicum nostrum, testamentum vel fide veri deficere, vel juris ratione stare non posse : ut infirmata scriptura quæ testamenti vice prolata est, solidam successionem obtineas. 1. 4. C. eod. 13. Constitutiones principum nec ignorare quemquam, nec dissimulare permittimus. 1. 12. C. eod.

[merged small][merged small][ocr errors]

De sponsalibus.

1. Sponsalia sunt mentio et repromissio nuptiarum futurarum. 1. 1.

2. Si puellæ tutores ad finienda sponsalia nuntium miserunt, non putarem suffecturum ad dissolvendam nuptiarum spem, hunc nuntium non magis quàm sponsalia posse eos solos constituere: nisi fortè omnia ista ex voluntate puellæ facta sint. 1. 6. 3. In sponsalibus etiam consensus eorum exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. I. 7. §. 1.

4. Furor quin sponsalibus impedimento sit plus quàm manifestum est. Sed posteà interveniens, sponsalia non infirmat. 1. 8.

5. Tutor factam pupillam suam nec ipse uxorem ducere, nec filio suo in matrimonio adjungere potest : scias tamen, quod de nuptiis tractamus et ad sponsalia pertinere. 1. 15. C. civ. 160, s.. 6. Alii desponsatæ renuntiare conditioni, et nubere alii non prohibentur. 1. 1. C. eod.

[merged small][ocr errors]

De ritu nuptiarum.

1. Nuptiæ sunt conjunctio maris et fœminæ : (et) consortium omnis vitæ divini et humani juris communicatio. l. 1.

Uxor socia rei humanæ atque divinæ domûs suscipitur. I. 4. C. de crim. exp. hæred.

2. Nuptiæ consistere non possunt nisi consentiant omnes, id est, qui coeunt, quorumque in potestate sunt. 1. 2. C. civ. 148, S. Nuptias non concubitus, sed consensus facit. 1. 15. ff. de condit. et dem. C. civ. 146.

3. Furor contrahi matrimonium non sinit, quia consensu opus est: sed rectè contractum non impedit. 1. 16. §. 2. C. civ. 489, s.

4. Capite trigesimo quinto legis Juliæ, qui liberos quos habent in potestate, injuriâ prohibuerint ducere uxores, vel nubere (vel qui dotem dare non volunt ex constitutione Divorum Severi et Antonini) per proconsules præsidesque provinciarum coguntur in matrimonium collocare, et dotare. 1. 19.

5. Cùm pater curator suæ filiæ juris sui effectæ dotem pro eà constituisset, magis eum quasi patrem id quàm quasi curatorem fecisse videri. I. 5. §. 12. ff. de jur. dot.

Sancimus siquidem (pater) nihil addendum existimaverit, sed simpliciter dotem dederit, vel promiserit, ex suâ liberalitate hoc fecisse intelligi, debito in suâ figurâ remanente. Neque enim leges incognitæ sunt, quibus cautum est, omninò paternum esse officium dotem pro suâ dare progenie. 1. ult. C. de dot. prom. V. Nov. 115. c. 3. §. 11.

Neque mater pro filiâ dotem dare cogitur, nisi ex magnâ et

probabili causâ, vel lege specialiter expresså: neque pater de bonis uxoris suæ invitæ ullam dandi habet facultatem. 1. 14. C. de jur. dot. V. l. 82. ff. hoc. t. C. civ. 204, 1438, s. 1544, S.

Si patre cogente (filiusfamilias) ducit uxorem, quam non duceret si sui arbitrii esset, contraxit tamen matrimonium, quod inter invitos non contrahitur maluisse hoc videtur. 1. 22. C. civ. 180, S.

6. Quæsita dignitas liberis : propter crimen patris auferenda non est. 1. 34. §. ult.

7. Semper in conjunctionibus non solùm quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit. 1. 42. C. civ. 176.

8. Affectionis causa suspicionem fraudis amovet. 1. 67. §. 1. C. civ. 148, s.

TITULUS III. De jure dotium.

1. Dotis causa perpetua est: (et) cum voto ejus qui dat, ita contrahitur, ut semper apud maritum sit. 1. 1. C. civ. 1540, 1549, s.

2. Reipublicæ interest mulieres dotes salvas habere propter quas nubere possunt. 1. 2. C. civ. 1554, s.

3. Profectitia dos est, quæ à patre, vel parente profecta est, de bonis vel facto ejus. 1. 5.

4. Jure succursum est patri, ut filia amissa solatii loco cederet, si redderetur ei dos ab ipso profecta: ne et filiæ amissæ, et pecuniæ damnum sentiret. 1. 6.

Dos à patre profecta si in matrimonio decesserit mulier filiafamilias, ad patrem redire debet. 1. 4. C. sol. matr. 1. 2. C. de bon, quæ lib.

Si pater pro filià emancipatà dotem dederit, profectitiam nihilominus dotem esse, nemini dubium est. Quia non jus potestatis, sed parentis nomen dotem profectitiam facit. 1. 5. §. 11. ff. de jure dot. C. civ. 951, s. 1564, s.

Ši dotem marito libertæ vestræ dediștis, nec eam reddi soluto matrimonio vobis incontinenti pacto vel stipulatione prospexistis, hanc culpâ uxoris dissoluto matrimonio, penes maritum remansisse constitit: licèt eam ingratam circà vos fuisse ostenderitis. I. 24. C. de jur. dot. v. l. un. §. 13. C. de rei ux. act.

5. Dotis fructum ad maritum pertinere debere æquitas suggerit: cùm enim ipse onera matrimonii subeat, æquum est eum etiam fructus percipere. 1. 7. 1. 56. §. 1. l. 20. C. eod. 1. 65. §. ult. ff. pro socio. C. civ. 1540, 1549.

6. Si res in dotem dentur, puto in bonis mariti fieri. 1. 7. §. 3. Quamvis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est. 1. 75.

Res (dotales) ab initio uxoris fuerunt, et naturaliter in ejus permanseruut dominio. Non enim quod legum subtilitate transitus earum in patrimonium mariti videatur fieri, ideò rei veritas deleta vel confusa est. 1. 30. C. de jur, dot. C. civ. 1549, s.

« VorigeDoorgaan »