Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

7. Dotis causâ data accipere debemus ea quæ in dotem dantur. Cæterùm si res dentur in ea quæ Græci zapápëşva, parapherna dicunt, quæque Galli peculium appellant, videamus an statim efficiuntur mariti...... Planè, si rerum libellus marito detur, ut Romæ vulgò fieri videmus, nam mulier res quas solet in usu habere in domo mariti, neque in dotem dat, in libellum solet conferre, eumque libellum marito offerre, ut is subscribat, quasi res acceperit, et velut chirographum ejus uxor retinet, res, quæ libello retinentur, in domum ejus se intulisse : hæ igitur res an mariti fiant videamus. Et non puto, non quod ei traduntur, quid enim interest, inferantur volente eo in domum ejus, an ei tradantur? Sed quia non puto hoc agi inter virum et uxorem, ut dominium ad eum transferatur, sed magis, ut certum sit in domum ejus illatas: ne, si quandoquè separatio fiat, negetur. Et plerumquè custodiam earum maritus repromittit, nisi mulieri commissæ sint. 1. 9. §. 3.

Hâc lege decernimus, ut vir in his rebus quas extra dotem mulier habet, quas Græci parapherna dicunt, nullam uxore prohibente habeat communionem: nec aliquam ei necessitatem imponat. Quamvis enim bonum erat mulierem, quæ se ipsam marito committit, res etiam ejusdem pari arbitrio gubernari: attamen, quoniam conditores legum æquitatis convenit esse fautores, nullo modo ( ut dictum est ) muliere prohibente, virum in paraphernis se volumus immiscere. 1. 8. Cod. de pact. conv.

Si mulier marito suo nomina quæ extra dotem sunt, dederit, ut loco paraphernorum apud maritum maneant, et hoc dotali instrumento fuerit adscriptum : utrùmne habeat aliquas ex his actiones maritus, sive directas, sive utiles, an penes uxorem omnes remaneant, et in quem eventum dandæ sint marito actiones, quærebatur. Sancimus itaque, si quid tale evenerit, actiones quidem omninò apud uxorem manere, licentiam autem marito (dari) easdem actiones movere apud competentes judices, nulla ratihabitione ab eo exigendâ : et usuras quidem corum circà se et uxorem expendere : pecunias autem sortis, quas exegerit, servare mulieri, vel in causas (ad) quas ipsa voluerit, distribuere. Et siquidem in dotali instrumento hypothecæ ( pro his nominatim à marito scriptæ sint, is esse mulierem ad cautelam

suam contentam.

Sin autem minimè hoc scriptum inveniatur, ex præsenti nostrâ lege habeat hypothecam contra res mariti, ex quo peennias ille exegit. Antè enim habeat mulier ipsa facultatem si voluerit, sive per maritum, sive per alias personas easdem movere actiones, et suas pecunias (percipere) et ipsas cautiones à marito recipere, securitate ei competente faciendâ. Dùm autem apud maritum remanent eædem cautiones: et dolum et diligentiam maritus circa eas præstare debet, qualem et circa suas res habere

invenitur : ne ex ejus malignitate vel desidiâ, aliqua mulieri accedat jactura. Quòd si evenerit : ipse eamdem de proprio resarcire compellitur. I. ult. C. de pact. conv. C. civ. 1574, s.

8. Plerumque interest viri, res non esse æstimatas, idcircò ne periculum rerum ad eum pertineat. I. 10.

Quia æstimatio venditio est. 1. 10. §. 5. in f.

Quoties res æstimatæ in dotem dantur, maritus dominium consecutus, summæ velut pretii debitor efficitur. 1. 5. C. de jur. dot. d. l. 10. §. 4.

Estimatarum rerum, maritus quasi emptor, et commodum sentiat, et dispendium subeat, et periculum exspectet. l. un. §. 9. in fin. C. de rei ux. act. C. civ. 1551, s.

g. Quoties non æstimatæ res in dotem dantur, et meliores et deteriores mulieri fiunt. Si prædiis inæstimatis aliquid accessit, hoc ad compendium mulieris pertinet, si aliquid decessit, mulieris damnum est. l. 10. d. 1. §. 1. l. 10. C. eod.

10. In rebus dotalibus virum præstare oportet tam dolum, quàm culpam : quia cansâ suâ dotem accipit. Sed etiam diligentiam præstabit, quam in suis rebus exhibet. I. 17. l. ult. C. de pact. conv. C. civ. 1562.

11. Si re æstimatâ datâ nuptiæ secutæ non sint: videndum est quid repeti debeat, utrùm res an estimatio. Sed id agi videtur, ut ità demùm æstimatio rata sit, si nuptiæ sequantur : quia nec aliâ causâ contrahendi fuerit. Res igitur repeti debeat non pretium. 1. 17. §. 1.

Stipulationem quæ propter causam dotis fiat, constat habere in se conditionem hanc si nuptiæ fuerint secutœ: et ita demùm ex eâ agi posse, quamvis non sit expressa conditio si nuptiæ constat. Quarè si nuntius remittatur, defecisse conditio stipulationis videtur. 1. 21.

Omnis dotis promissio futuri matrimonii tacitam conditionem accipit. 1. 68.

12. Ita, constante matrimonio, permutari dotem posse dicimus, si hoc mulieri utile sit : si ex pecuniâ in rem, aut ex re in pecuniam, idque probatum est. Quod si fuerit factum : fundus, vel res dotalis efficitur. 1. 26. l. 27. V. l. 21 in fin. ff. de pact, dotal. C. civ. 1559.

13. Post nuptias pater non potest deteriorem causam filiæ facere. Quia nec reddi ei dos invita filia potest. I. 28. C. civ. 1440, 1547, s.

14. Si ex lapidicinis dotalis fundi lapidem, vel arbores, quæ fructus non essent, sive superficiem ædificii dotalis voluntate mulieris vendiderit, nummi ex eâ venditione recepti sunt dotis. 1. 32.

15. Si extraneus sit, qui dotem promisit, isque defectus sit facultatibus, imputabitur marito cur eum non convenerit: maximè

si ex necessitate, non ex voluntate, dotem promiserat. Nam si donavit, utcunquè parcendum marito, qui eum non præcipitavit ad solutionem, qui donaverat : quemque in id, quod facere posset, ,si convenisset condemnaverat. Hoc enim Divus Pius rescripsit, eos, qui ex liberalitate conveniuntur, in id quod facere possunt condemnandos. Sed si pater vel ipsa promiserunt: Julianus quidem scribit, etiamsi pater promisit, periculum respicere ad maritum. Quod ferendum non est. Debebit igitur mulieris esse periculum. Nec enim quicquam judex propriis auribus audiet mulierem dicentem, cur patrem qui de suo dotem promisit non urserit ad exsolutionem. Multò minùs, cur ipsam non convenerit. Rectè itaqué Sabinus disposuit, ut diceret, quod pater, vel ipsa mulier promisit viri periculo non esse: quod debitor, id viri esse. Quod alius, scilicet donatarus, ejus periculo ait cui acquiritur acquiri autem mulieri accipiemus, ad quam rei commodum respicit. I. 33. C. civ. 1547, s. 1569.

16. Dotem à patre, vel à quovis alio promissam, si vir novandi causâ stipuletur, cœpit viri esse periculum, cùm antè mulieris fuisset. 1. 35.

17. Res in dotem datæ, quæ pondere, numero, mensurâ, constant, mariti periculo sunt, quia in hoc dantur: ut eas maritus ad arbitrium suum distrahat: et quandoquè soluto matrimonio, ejusdem generis et qualitatis alias restituat, vel ipse vel hæres ejus. 1. 42. C. civ. 1551, 1564, s.

18. Tali factâ stipulatione decem in anno proximo dotis nomine dare spondes? Quæsitum est, annus ex quo tempore esset numerandus, utrùm ex die stipulationis factæ, an ex eo die quo dos esse potuisset, id est nuptiarum. Et responsum est ex die nuptiarum annum esse numerandum. 1. 48. C. civ. 1548.

19. Res quæ ex dotali pecuniâ comparatæ sunt dotales videntur. 1. 54.

Ex pecuniâ dotali fundus à marito tuo comparatus, non tibi quæritur, cùm neque maritus uxori actionem empti possit acquirere, at dotis tantùm actio tibi competit. Undè aditus præses provinciæ, si non (te) transegisse repererit, sed ex majore parte dotem consecutam, residuum restitui providebit. l. 12. C. eod.

Sive cùm nupsisses, mancipia in dotem dedisti, sive post datam dotem de pecuniâ dotis maritus tuus quædam comparavit: justis rationibus dominia eorum ad eum pervenerunt. 1. ult. C. de şer. pign. dat. man. C. civ. 1553.

20. Quod dicitur, necessarias impensas ipso jure dotem minuere non eò pertinet, ut si fortè fundus in dote sit, desinat aliqua ex parte dotalis esse: sed nisi impensa reddatur, aut pars fundi, aut totus retineatur. 1, 56. §. 3. V. tit. de impensis in res dot, C. civ. 1558.

21. Titia cùm esset major viginti quinque annis, quartam hære

ditatis matris suæ communem sibi cum fatribus mutavit, et accepit pro eâ parte fundum quasi emptione inter se factâ hunc fundum cum aliis rebus doti dedit. Quæro, si in integrum restituatur, et partem suam accipiat quartam, et reddat fundum, quid debeat maritus facere? An contentus esse debeat aliis rebus in dotem datis. Item quæro, si hæc decesserit, et hæredes ejus in integrum restitutionem ex personâ ejus petierint, et ipsi petant quartam partem, et illi fundum, an maritus cogatur restituere fundum, contentus in retentione lucri dotis cæteris rebus. Modestinus respondit, nihil proponi cur marito dos auferenda sit. Sed in meram æstimationem prædii mulier, vel ejus hæredes condemnandi sunt, in hoc tempus referendam, quo in dotem datus est. 1. 62.

22. Gener à socero dotem arbitratu soceri certo dic dari, non demonstratâ ( re vel) quantitate stipulatus fuerat. Arbitrio quoque detracto, stipulationem valere placuit. Nec videri simile quod, fundo non demonstrato, nullum esse legatum vel stipulationem fundi constaret. Cùm inter modum constituendæ dotis, et corpus ignotum differentia magna sit. Dotis enim quantitas pro modo facultatum patris, et dignitate mariti constitui potest. I. 69. §. 4.

23. Patrona dotem pro libertà jure promissam, quod exstiterit ingrata, non retinebit. l. 69. §. 6. C. civ. 959.

24. In ambiguis pro dotibus respondere melius est. 1. 70.

Si sponsa dotem dederit, nec nupserit, vel minor duodecim annis ut uxor habeatur: exemplo dotis condictioni, favoris ratione; privilegium quod inter personales actiones vertitur, tribui placuit. 1. 74.V. I. 17.§. ult. 1. 18. et l. 19. ff. de reb. auct. jud. possid. Scire debes, privilegium dotis, quo mulieres utuntur in actione de dote, ad hæredem non transire. 1. un. C. de privil. dot.

25. Cùm dotem mulieris nomine extraneus promisit: mulieris periculum est. (Sed) si maritus nomen secutus, usuras exegerit, periculum ejus futurum respondetur. I. 71.

26. Mulier bona sua omnia in dotem dedit: quæro an maritus quasi hæres, oneribus respondere cogatur. Paulus respondit: eum quidem, qui tota ex repromissione dotis bona mulieris retinuit, à creditoribus conveniri ejus non posse. Sed non plus esse in promissione bonorum, quàm quod superest deducto ære alieno. I. 72.

Nulla lege prohibitum est, universa bona in dotem marito fœminam dare. 1. 4. C. de jur. dot. C. civ. 1542.

27. Manente matrimonio, non perdituræ uxori ob has causas dos reddi potest: ut sese suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exilium, ut in insulam relegato parenti præstet alimonia, aut ut egentem virum, fratrem, sororemve sustineat. 1. 73. §. I. v. 1. sol. matr, n. 8. C. civ.. 1554, s.

28. Avus neptis nomine filio natæ genero dotem dedit : et moritur. Negat Servius dotem ad patrem reverti, et ego cum Servio sentio. Quia non potest videri ab eo profecta, quia nihil ex his sui habuisset. 1. 79. V. 1. l. 6. de collat. cap. 53. C. civ. 951, S. 1081, s.

29. Pater, filiæ nomine centum doti ipsa promisit, cùm commodissimum esset: Ateius scripsit Servium respondisse, cùm primùm sine turpitudine et infamiâ dari possit, deberi. I. 79. §. 1. 30. Si qua pacta intercesserint pro restitutione dotis, vel pro tempore, vel pro usuris, vel pro aliâ quâcunque causâ, quæ nec contra leges nec constitutiones sunt, ea observentur. 1. un. C. de rei ux. act. C. civ. 1133.

§. ult. 31. Mulier in minori ætate constituta, dotem marito, consentiente generali vel speciali curatore dare potest. 1. 28. C. de jure dot. C. civ. 1398.

32. Evictâ re quæ fuerat in dotem data, si pollicitatio vel promissio fuerit interposita, gener contra socerum, vel mulierem, seu hæredes eorum condictione, vel ex stipulatione, agere potest. 1. 1. C. de jur. dot. l. 1. §. 1. C. de rei. ux. act. C. civ. 1547.

1.

TITULUS IV.

-

De pactis dotalibus.

Si ita conveniat, ut si vivo socero mortua sit filia,ipsi socero : si mortuo, filio ejus : si filio quoque defuncto, totum suo hæredi reddatur. Benignà interpretatione potest defendi, utilem stipulationem esse. 1. 9.

2. Si pater dotem dederit, et pactus sit, ut mortuá in matrimonio filid, dos apud virum remaneret : puto pactum servandum, etiam si liberi non interveniant. l. 12. l. 2. eod.

Si decesserit mulier constante matrimonio, dos non in lucrum mariti cedat, nisi ex quibusdam pactionibus. 1. un. §. 6. C. de rei ux. act. C. civ. 1081, s.

3. Inter socerum et generum convenit, ut si filia mortua superstitem anniculum filium habuisset, dos ad virum pertineret: quod si vivente matre filius obisset, vir dotis portionem, uxore in matrimonio defunctá retineret: mulier naufragio cum anniculo filio periit, quia verisimile videbatur, ante matrem infantem perisse, virum partem dotis retinere placuit. 1. 26. C. civ. 720, s. TITULUS V. De fundo dotali.

1. Fiscus semper idoneus est, et solvendo. 1. 2. in f.

2. Toties non potest alienari fundus, quoties mulieri actio de dote competit, aut omnimodo competitura est. 1. 3. §. 1.

Fundum dotalem non solùm hypothecæ titulo dare, nec consentiente muliere, maritus possit: sed nec alienare, ne fragilitate naturæ suæ, in repentinam deducatur inopiam. 1. un. §. 15. C. de rei ux. act. C. civ. 1554, s.

3. Julianus scripsit, neque servitutes fundo debitas posse maritum amittere, neque ei alias imponere. 1. 5. C. civ. 1562.

« VorigeDoorgaan »