Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

4. Vir in fundo dotali, uxoris rogatu, olivetum succiderat, hoc (ut) novellum reponeret: posteà vir mortuus erat, et uxori dotem relegaverat ligna quæ ex oliveto excisa essent, oportere mulieri reddi respondit. 1. 8.

5. Hæredi quoque mulieris idem auxilium præstabitur, quod mulieri præstabatur. l. 13. §. 3. C. civ. 1569, s.

6. Si fundum, quem Titius possidebat bonâ fide, longi temporis possessione poterat sibi quærere, mulier ut suum marito dedit in dotem, eumque petere neglexerit vir, cùm id facere posset, rem periculi sui fecit. Nam, licèt lex Julia quæ vetat fundum dotalem alienari, pertineat etiam ad hujusmodi acquisitionem, non tamen interpellat eam possessionem, quæ per longum tempus fit, si antequàm constitucretur dotalis fundus, jam cœperat. Planè si paucissimi dies ad perficiendam longi temporis possessionem superfuerunt, nihil erit, quod imputabitur marito. I. 16. C. civ. 1562.

7. Fundum dotalem maritus vendidit, et tradidit : si in matrimonio mulier decesserit, et dos lucro mariti cessit, fundus emptori avelli non potest. I. 17.

8. Vir in fundo dotali lapidicinas marmoreas aperuerat : divortio facto, quæritur, marmor quod cæsum, neque exportatum esset, cujus esset, et impensam in lapidicinas factam mulier an vir præstare deberet: Labeo, marmor viri esse ait : cæterùm viro negat quidquam præstandum esse à muliere: quia nec necessaria ea impensa esset, et fundus deterior esset factus. Ego non tantùm necessarias, sed etiam utiles impensas præstandas à muliere existimo: nec puto fundum deteriorem esse, si tales sunt lapidicinæ, in quibus lapis crescere possit. I. ult. V. tit. de imp. in res dot.

9. Si æstimata prædia in dotem data sunt, et convenit, ut electio mulieri serveur : nihilominùs lex Julia locum habet. Est autem alienatio, omnis actus per quem dominium transfertur. 1. 1. C. eod. C. civ. 1552, s.

TITULUS I.

LIBER VIGESIMUS QUARTUS.

De donationibus inter virum et uxorem. 1. Moribus apud nos receptum est, ne inter virum et uxorem douationes valerint. Hoc autem receptum est, ne mutuato amore invicem spoliarentur, donationibus non temperantes: sed profusa orgà se facilitate. Nec esset cis studium liberos potiùs educendi. Sextus Cæcilius et illam causam adjiciebat, quia sæpè futurum esset, ut discuterentur matrimonia, si non donaret is, qui posset: atque eà ratione eventurum, ut venalicia essent matrimonia. Hæc ratio ex oratione imperatoris nostri Antonini (Augusti) electa est. Nam ita ait, majores nostri inter virum et uxorem donationes prohibuerunt, amorem honestum solis animis æstiman

tes, famæ etiam conjunctorum consulentes, ne concordia pretio conciliari videretur, neve melior in paupertatem incideret, deterior ditior fieret. 1. 1 2. 3.

Non amare, nec tanquàm inter infestos jus prohibitæ donationis tractandum est: sed ut inter conjunctos maximo affectu, et solam inopiam timentes. l. 28. §. 2.

Ne amore alterius alter despoliaretur, non quasi malevolos, ne alter locupletior fieret. 1. 31. §. 7. in fin. C. civ. 1091, s.

2. Si debitorem suum (maritus uxori ) solvere jusserit... celeritate conjungendarum inter se actionum, unam actionem occultari. 1. 3. §. 12.

3. Generaliter tenendum est, quod inter ipsos, aut qui ad eos pertinent, aut per interpositas personas, donationis causâ agatur non valere: quod si aliarum extrinsecùs rerum personarumve causâ commixta sit, si separari non potest, nec donationem impediri : si separari possit, cætera valere, id quod donatum sit non valere. 1. 5. §. 2. C. civ. 1099, s.

4. Si maritus hæres institutus repudiet hæreditatem donationis causâ, Julianus scripsit, donationem valere: neque enim pauperior fit, qui non acquirit, sed qui de patrimonio suo deposuit. Repudiatio autem mariti mulieri prodest, si vel substituta sit mulier, vel etiam ab intestato hæres futura. Simili modo, et si legatum repudiet, placet nobis valere donationem, si mulier substituta sit in legato, vel etiam si proponas eam hæredem institutam. 1. 5. §. 13. et 14.

5. Ambulatoria voluntas usque ad vitæ supremum exitum. 1. 32. §. in fin. C. civ. 1035, s.

6. Quintus Mucius ait, cùm in controversiam venit undè ad mulierem quid pervenit, et verius et honestius est, quod non demonstratur undè habeat, existimari à viro ad eam pervenisse. Evitandi autem turpis quæstûs gratiâ circà uxorem hoc videtur Quintus Mucius probasse. 1. 51.

Nec est ignotum quod cùm probari non possit, undè uxor matrimonii, tempore honestè quæsierit, de mariti bonis eam habuisse veteris juris auctores meritò crediderint. l. 6. C. eod. C. civ. 934, 1402.

TITULUS II. De divortis et repudiis.

1. Quidquid in calore iracundiæ, vel fit, vel dicitur, non priùs ratum est, quàm (si) perseverantia apparuit judicium animi fuisse. 1. 3. C. civ. 234, s. 272, s. 306, s.

2. Licèt neque nostrâ, neque divorum parentum nostrorum ullâ constitutione caveatur, ut per sexum liberorum inter parentes divisio celebretur, competens tamen judex æstimabit, utrùm apud patrem, an apud matrem matrimonio separato, filii morari ac nutriri debeant. I. un. C. divort. fact. ap. quem lib. mör. vel educ. deb. v. 1. de lib. exhib. I. 1. §. 3. C. civ. 302, s. 306, s.

TITULUS III. Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur: 1. Dotium causa semper et ubiquè præcipua est: nam et publicè interest, dotes mulieribus conservari. I. 1.

2. De divisione anni ejus quo (solutum est matrimonium) quæritur, ex die matrimonii. An ex die traditi ( marito ) fundi maritus sibi computet tempus? Et utiquè in fructibus à viro retinendis, neque dies dotis constitutæ; neque nuptiarum observabitur: sed quo primùm dotale prædium constitutum est, id est traditá possessione. 1. 5.

(Soluto matrimonio) fructus dividi ait, non ex die locationis, sed habitâ ratione præcedentis temporis, quo mulier in matrimonio fuit. 1. 7. §. 1. I. 78. §. 2. ff. de jur. dot.

De pensionibus quoque prædiorum urbanorum idem est, quod in fructibus rusticorum.1. 7. §. 11.

Novissimi anni in quo matrimonium solvitur fructus pro ratâ temporis portione utrique parti debere assignari. 1. um. §. 9. C. de rei. ux. act. C. civ. 1571.

3. Fructus (eos) esse constat qui deductâ impensà supérerunt.1.7. Impendi autem fructuum percipiendorum causá, Pomponius, ait, quod in arando serendoque agro impensum est, quodque in tutelam ædificiorum. d. I. 7. §. 16.

Quod in sementem erogatur, si non responderent messes, ex vindemia deducetur : quia totius anni unus fructus est. 1. 8. §. 1. Sumptus verò necessarios et utiles in prædia quæ dotalia videbantur factos, compensatis fructibus perceptis, ad finem superflui servari convenit. l. 42. §. 1. C. civ. 600, s. 1562.

4. Si arbores cæduæ fuerunt vel gremiales, dici oportet, in fructus cedere: si minùs, quasi deteriorem fundum fecerit maritus, tenebitur. Sed et si vi tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium earum restituendum mulieri, nec in fructum cedere. I. 7. §. 12. C. civ. 590, s. 1403, 1562.

5. Si vir in fundó mulieris dotali lapidicinas marmoreas invenerit, et fundum fructuosiorem fecerit, marmor quod cæsum neque exportatum, est mariti, et impensa non est ei præstanda, quia nec in fructu est marmor, nisi tale sit ut lapis ibi renascatur, quales sunt in Galliâ, sunt et in Asiâ. 1. 7. §. 13. 1. 8. eod. C. civ. 598, 1403, 1562.

6. Plane si novam villam necessariò exstruxit, vel veterem totam sine culpâ suâ collapsam restituerit, erit ejus impensæ pez titio: simili modo et si pastina instituit. Hæc enim impensæ aut in res necessarias, aut utiles cedunt, pariuntque marito actionem. . . §. ult. V. 1. 7. §. 1. ff. de imp. in res dot. C. civ. 605, 1562.

7. Maritum in id quod facere potest condemnari exploratum est: sed hoc hæredi non esse præstandum. Quia tale beneficiam personale est, et cum personâ extinguitur, l. 12. l. 13. C. civ. 1428.

8. Quamvis mulier non in hoc accipiat constante matrimonio dotem, ut æs alienum solvat, aut prædia idonea emat, sed ut liberis ex alio viro egentibus, aut fratribus, aut parentibus consuleret, vel ut eos ex hostibus redimeret: quia justa et honesta causa est, non videtur malè accipere: et ideò rectè ei solvitur : idque et in filiafamilias observatur. Sed et si ideò maritus ex dote expendit ut à latronibus redimeret necessarias mulieri personas, vel ut mulier vinculis vindicet de necessariis suis aliquem, reputatur ei id quod expensum est, sive pars dotis sit pro eå parte, sive tota dos sit, actio dotis evanescit. Et multò magis idem dicendum est, si socer agat de dote, debere rationem haberi ejus quod in ipsum impensum est: sive ipse maritus hoc fecit, sive filiæ ut faciat dedit. Sed et si pater non experiretur, sed post mortem ejus filia sola de dote ageret, idem erit dicendum, cùm enim doli exceptio insit de dote actioni, ut (in) cæteris, bonæ fidei judiciis, potest dici ( ut et Celso videtur) inesse hunc sumptum actioni de dote : maximè, si ex voluntate filiæ factus sit. 1. 20. 1. 21. v. s. de jure dot. n. 27. C. civ. 1555, s.

9. Quid tam humanum est, quàm (ut) fortuitis casibus mulieris maritum, vel uxorem viri participem esse. 1. 22. §. 7.

10. Si constante matrimonio, propter inopiam mariti, mulier agere volet, undè exactionem dotis initium accipere ponamus? Et constat exindè dotis exactionem competere, ex quo evidentissimè apparuerit mariti facultates ad dotis exactionem non sufficere. 1. 24. 1. 22. §. 8.

Ubi adhuc matrimonio constituto maritus ad inopiam sit deductus, et mulier sibi prospicere velit, resque sibi suppositas pro dote, et ante nuptias donatione, rebusque extra dotem constitutis tenere: non tantùm mariti res ei tenenti, et super his ad judicium vocatæ, exceptionis præsidium ad expellendum ab hypothecâ secundum creditorem præstamus: sed etiam si ipsa contra detentatores rerum ad maritum suum pertinentium, super iisdem hypothecis aliquam actionem secundùm legum distinctionem moveat, non obesse ei matrimonium adhùc constitutum sancimus, sed ita eam posse easdem res vindicare, vel à creditoribus posterioribus, vel ab aliis qui non potiora jura legibus habere noscuntur, ut potuisset, si matrimonium co modo dissolutum esset, quod dotis et ante nuptias donationis exactio ei competere poterat : ita tamen ut eadem mulier nullam habeat licentiam eas res alienandi vivente marito, et matrimonio inter eos constituto sed fructibus carum ad sustentationem tam sui quàm mariti filiorumque, si quos habet, abutatur. I. 29. C. de jur. dot. 1. 30. in fin. C. eod. V. Nov. 9. C. 6. C. civ. 1563, 1572, s.

:

11. Viro atque uxore mores invicem accusantibus causam repudii dedisse utrumque, pronuntiatum est: id ita accipi debet, ut eâ lege quam ambo contempserunt, neuter vindicetur. Paria enim delicta mutuâ pensatione dissolvuntur. 1, 39.

12. In his rebus quas præter numeratam pecuniam doti vir habet: dolum malum et culpam eum præstare oportere Servius ait. Ea sententia Publii Mutii est. Nam is in Licinniâ Gracchi uxore statuit, quod res dotales in eâ seditione, quâ Gracchus occisus erat, perissent, ait, quia Gracchi culpâ, ea seditio facta esset, Licinniæ præstari opportere. 1. 66.

13. Dotis actione successores mariti super eo quod ei dotis nomine fuerat datum, convenire debes. Ingrediendi enim possessionem rerum dotalium, hæredibus mariti non consentientibus, sine auctoritate competentis judicis nullam habes facultatem. 1. 9. C. eod.

LIBER VIGESIMUS QUINTUS.

TITULUS 1. · De impensis in res dotales factis.

1. Impensarum quædam sunt necessariæ, quædam utiles, quædam (verò) voluptariæ. 1. r.

2. Necessariæ hæc dicuntur, quæ habent in se necessitatem impendendi, cæterùm si nulla fuit necessitas, alio jure habentur. 1. 1. §. i.

3. Inter necessarias impensas esse Labeo ait moles in mare vel flumen projectas: sed et si pistrinum, vel horreum necessariò factum sit, in necessariis impensis habendum ait. Proindè Fulcinius inquit: si ædificium ruens, quod habere mulieri utile erat refecerit, ait si oliveta rejecta restauraverit, vel ex stipulatione damni infecti, ne, committatur præstiterit, vel si vires propagaverit, vel arbores curaverit, vel seminaria pro utilitate agri fecerit, necessarias impensas fecisse videbitur. 1. 1. §. 3. l. 3. V. I. 14. C. civ. 600, s. 1562.

4. Nos generaliter definiemus multùm interesse, ad perpetuam utilitatem agri, vel ad eam quæ non ad præsentis temporis pertineat, an verò ad præsentis anni fructum si in præsentis, cum fructibus hoc compensandum: si verò non fuit ad præsens tantùm apta erogatio necessariis impensis computandum. 1. 3. §. 1. 1. ult. v. 1. 7. §. ult. ff. sol. matr.

Neque stipendium neque tributum, ob dotalem fundum præstita, exigere vir à muliere potest, onus enim fructuum hæc impendia sunt. l. 13. 1. ult. C. civ. 608.

5. Et in totum id videtur necessariis impensis contineri, quod si à marito omissum sit, judex tanti eum damnabit, quanti mulieris interfuerit eas impensas fieri. 1. 4.

6. Necessariæ impensæ dotem minuunt. l. 5. v. s. l. 56. §. 3. de jur. dot.

Quod dicitur, impensas quæ in res dotales necessariò, factæ sunt, dotem minuere, ita interpretandum est, ut si quid extra tutelam necessariam in res dotales impensum est, id ( est ) in eâ

« VorigeDoorgaan »