Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sint, sive non sint, sed alterius generis tutores. l. 1. §. 5. V. 1. 3. §. 2. et 3.

2. Sciendum est, aut ob dolum in tutelâ admissum, suspectum licere postulare, si fortè grassatus in tutelâ est, aut sordidè egit, vel perniciosè pupillo, vel aliquid intercepit ex rebus pupillaribus jam tutor. 1. 3. §. 5. C. civ. 442, s.

3. Si tutor inimicus pupillo, parentibusve ejus sit, et generaliter si qua justa causa prætorem moverit, cur non debeat in eà tutelâ versari, rejicere eum debebit. l. 3. §. 12. C. civ. 442, S.

4. Qui ob segnitiem, vel rusticitatem, inertiam, simplicitatem, vel ineptiam remotus sit, in hâc causâ est ut integrå existimatione tutela, vel curâ abeat. 1. 3. §. ult.

Suspectos tutores ex dolo, non etiam eos qui ob negligentiam remoti sunt, infames fieri manifestum est. 1. ult. C. eod. C. civ. 442, S.

5. Suspectus fieri is quoque qui satisdederit, vel nunc offerat, potest expedit enim pupillo, rem suam salvam fore, quàm tabulas rem salvam fore cautionis habere. 1. 5.

Quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutiùs grassandi in re familiari facultatem præstat. 1. 6.

6. Suspectum tutorem eum putamus, qui moribus talis est ut suspectus sit enimverò tutor, quamvis pauper est, fidelis tamen, et diligens removendus non est quasi suspectus. 1. 8.

:

In postulandis suspectis tutoribus seu curatoribus non vires patrimoniorum principaliter, sed an (nihil segniter, nihil) fraudulenter geratur perpendi oportet. 1. 5. C. de suspect. tut. vel cur. C. civ. 444.

LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS,

TITULUS I. — De Excusationibus.

1. Non potest curator esse sponsæ sponsus, ut senatus dicit: creatus autem talis, absolvetur. l. 1. §. ult. v. 1. de curat. fur. n. 8. 2. Excusantur à tutelâ et curatoriâ qui septuaginta annos compleverunt. Excessisse autem oportet septuaginta annos tempore illo, quo creantur. l. 2. l. un. C. qui ætate. C. civ. 433.

3. Atas autem probatur aut ex nativitatis scripturâ, aut aliis demonstrationibus legitimis. 1. 2. §. 1. C. civ. 45, s.

4. Remittit à tutelà, vel curatorià et liberorum multitudo. Legitimos autem liberos esse oportet omnes, etsi non sint in potestate. Oportet autem liberos vivos esse, quandò tutores patres dantur: qui enim anteà decesserunt, his non connumerantur : neque rursùs nocent, qui posteà moriuntur. I. 2. §. 2.

3.4.

Qui ad tutelam vel curam vocantur, Romæ quidem trium liberorum incolumium numero, de quorum etiam statu non ambigitur, in Italiâ verò quatuor, in provinciis autem quinque, habent exensationem. I. 1. C. qui, num, lib, se exc. C. civ. 436.

5. Qui in ventre est, et si in multis partibus legum comparatur jam natis, tamen neque in præsenti quæstione, neque in reliquis civilibus muneribus prodest patri. 1. 2. §. 6. C. civ. 437.

6. Non solùm autem filii remissionem tutelæ tribuunt, et filiæ, sed etiam nepotes ex filiis masculis nati, masculi et fœminæ auxiliantur autem tùm, quandò patre eorum mortuo, illius locum supplent avo. Quotcunque autem nepotes fuerint ex uno filio, pro uno filio numerantur. I. 2. §. 7. I. 2. C. qui num. lib. C. civ. 436.

7. Numerum autem liberorum determinatum constitutionibus, esse oportet unicuique, tunc cùm creatur: nam si post creatio nem generantur, non auxiliantur. l. 2. §. 8. C. civ. 437.

8. Ampliùs autem, et qui habet tres tutelas, aut tres curatorias, aut commixtim tres curatorias, et tres tutelas, et adhùc manentes, hoc est, nondùm excedentibus ætatem minoribus, hi excusantur ad tutelam vel curatoriam vocati. I. 2. §. ult. I. un. C. qui num. tut.

Cæterùm putarem, rectè facturum prætorem, si etiam unam tutelam sufficere crediderit, si tam diffusa et negotiosa sit ut pro pluribus cedat. l. 31. §. 4. C. civ. 435.

9. Tria autem onera sic sunt accipienda, ut non numerus pupillorum plures tutelas faciat, sed patrimoniorum separatio: et ideò qui tribus fratribus tutor datus est, qui indivisum patrimonium haberent, vel quibusdam tutor quibusdam curator unam tutelam suscepisse creditur. 1. 3. §. 1.

10. Si pater in tribus fuerit muneribus aut tutelarum, aut curatoriarum, filius ejus non vexabitur : et ita constitutum est à Divo Severo, et Antonino. Hoc autem et è contrario est, quod oportet filii tutelas remissionem patri dare: et rursùs utrisque communes, id est, unam filii, et duas patris aut è converso. Tunc autem hæc ita se habent, cùm onus uni domui, non separatis contingit. 1. 4. §. 1.

11. Roma communis patria est. I. 6. §. 11. Charte, 1; C. civ. 1. S. 12. Dat remissionem tutelæ et capitalis inimicitia à creato facta adversùs patrem pupillorum. 1. 6. §. 17. C. civ. 442.

13. Paupertas sanè dat excusationem, si quis imparem se oneri injuucto possit probare. 1. 7. l. 40. §. 1.

14. Adversa quoque valetudo excusat, sed ea quæ impedimento est, quominùs quis suis rebus superesse possit. I. 10. §. ult. Et non tantùm, ne incipiant, sed et à cœptâ excusari debent. 1. 11. Luminibus captus, aut surdus, aut mutus, aut furiosus, aut perpetuâ valetudine tentus, tutelæ seu curæ excusationem habet. I. un. C. qui morb. C. civ. 434, 442.

15. In paucissimis distant curatores à tutoribus. l. 13.

16. Et si maximè verba legis hunc habeant intellectum, tamen mens legislatoris aliud vult. 1. 13. §. 2. C. civ. 450, s. 480, s.

17. Si quis propter ægritudinem, vel aliam necessitatem (putà maris, vel hyemis, vel incursus latronum, aut aliam quam similem) constituto tempore non poterit venire, ignoscendum ei est : cujus fidem tametsi sufficit firmare ex ipsâ naturali justitiâ, tamen et constitutio imperatorum Veri et Antonini hæc dicit. 1. 13. §. 7.

18. Non justè dati sunt tutores (qui dati sunt) à quibus non oportet, aut quos non oportet, aut quibus non oportet, aut quo non oportet modo. l. 13. §. 12.

19. Si civitatis princeps, id est, magistratus, incidente ei creatione obnoxius fuerit periculo tutela, hanc non connumerabit aliis tutelis: quemadmodùm nec fidejussores tutelæ, sed neque qui ob honorem tutores conscripti sunt. I. 15. §. 9. C. civ. 472, S.

20. Qui jura multa poterit dicere, quorum unum quodque per seipsum satis validum non est, an possit excusari quæsitum est: putà septuaginta quis annorum non est, neque tres habet tutelas, sed neque quinque filios, aut aliquod aliud jus remissionis habet nimirùm duas tutelas et duos filios, et sexaginta annorum est, aut alia quædam talia dicit, per se ipsa quidem perfectum auxilium non præbentia, quæ tamen si invicem conjuncta sint, justa appareant: sed visum est, hunc non excusari. ]. 15. §. 11. 1. un. in f. C. qui num. tutel,

:

21. Qui dixerit se ipsum ignotum esse patri, vel matri pupilli, eâ de causâ liberandus non est. l. 15. §. 14. C. civ. 432.

22. Qui jam se miscuerint administrationi, (non excusantur.) L. 17. §. 5.

Tutores quos, posteaquàm bona pupillorum administraverunt, à præside provinciæ, quasi re integrà, excusari se impetrasse adseveras, periculum administrationis evitare minimè posse manifestum est. 1. 2. C. si tut. vel cur. fals. alleg. excus. C. civ. 438.

23. Propter litem, quam quis cum pupillo habet, excusare se à tutelâ non potest, nisi fortè de omnibus bonis, aut plurima parte eorum controversia sit. 1. 2. V. 1. 6. §. 18, C. civ. 442.

Si (ut allegas) tutor his datus es, cum quibus disceptationem hæreditatis tibi esse proponis, et tempora antiquitùs excusationibus præstituta etiam nunc opitulantur, adire præsidem provinciæ potes, formæ super eâ (re) statutorum principalium obtemperari, pro suâ gravitate, jussurum. I. 16. C. eod.

Humanitatis ac religionis ratio non permittit, ut adversùs sororem, vel filios sororis actionum necessitates, tutelæ occasione suscipias: cùm et ipsius etiam pupilli cui tutor datus es, aliud videatur exigere utilitas: scilicet ut eum tutorem potiùs habeat, qui ad defensionem ejus non inhibeatur affectu. Juxtà formam igitur quam consulti dedimus, prætorem adiri oportet: ut et

justo tuo desiderio, et pupilli ipsius commodo consulatur. 1. 23. C. eod.

24. Qui privilegio subnixus est, fratris curationem suscipere non cogitur. I. 30. §. 2.

25. Qui non jure datus (sit) vel tutor vel curator à patre, confirmatus à prætore, excusationis beneficio uti maluit, repellendus est à legato. 1. 32.

Non semper tamen existimo eum qui onus tutelæ recusavit, repellendum à legato: sed ita demùm si legatum ei ideò adscriptum appareat, quod eidem tutelam filiorum injunxit, non quod alioquin daturus esset etiam sine tutelâ. d. l.

[ocr errors]

26. Amicissimos quidem et fidelissimos parentes liberis tutores eligere solere, et ideò ad suscipiendum onus tutelæ etiam honore legati eos prosequi: sed cùm proponatur is de quo quæritur, in testamento legatum meruisse, et idem pupillo substitutus, non est verisimile, hunc demùm cum testatorem substituere voluisse, si et tutelam suscepisset: et ideò eum de quo quæritur à legato quidem, si adhuc viveret pupillus, repellendum fuisse à substitutione autem non esse submovendum, cùm eo casu etiam suscepta tutela finiretur. I. 36.

*

27. Post susceptam tutelam, cæcus, aut surdus, aut mutus, aut furiosus, aut valetudinarius deponere tutelam potest. 1. 40. V. 1. 3. C. qui dare tut. C. civ. 434, 442.

28. Generaliter sancimus omnes vivos reverendissimos episcopos, necnon presbyteros, diaconos et subdiaconos.... immunitatem ipso jure omnes habere tutelæ sive testamentariæ, sive legitimæ, sive dativæ : et non solùm tutelæ eos esse expertes, sed etiam curæ non solùm pupillorum, et adultorum, sed et furiosi, et muti, et surdi, et aliarum personarum quibus tutores vel curatores à veteribus legibus dantur. 1. 52. C. de episc. et cler. Propter hoc ipsum beneficium indulgemus, ut aliis omnibus derelectis, Dei omnipotentis ministeriis inhæreant. d. l.

Deo autem amabiles episcopos.... ex nullâ lege tutores aut curatores cujuscunque personæ fieri permittimus. Presbyteros autem, et diaconos, et subdiaconos jure et lege cognationis tutelam aut curam suscipere hæreditatis permittimus. etc. Nov. 123. c. 5. C. civ. 427.

[blocks in formation]

Ubi pupillus educari, vel morari debeat: et de

alimentis ei præstandis.

1. Solet prætor frequentissimè adiri, ut constituat, ubi filit vel alántur vel morentur, non tantùm in posthumis, verùm omninò in pueris. Et solet ex persona, ex conditione, (et) ex tempore statuere, ubi potiùs alendus sit : et non nunquàm à voluntate patris recedit prætor. Deniquè cùm quidam testamento suo cavisset, ut filius apud substitutum educaretur, imperator Severus rescripsit, prætorem æstimare debere, præsentibus cæteris

propinquis liberorum id enim agere prætorem oportet, uf sine ullâ malignâ suspicione alatur partus, et educetur.l. 1. d.l.§. 1.

Educatio pupillorum tuorum nulli magis quàm matri eorum, si non vitricum eis induxerit, committenda est. Quandò autem inter eam et cognatos et tutores super hoc orta fuerit dubitatio, aditus præses provinciæ, inspectâ personarum qualitate et conjunctione, perpendet ubi puer educari debeat. Sin autem æstimaverit apud quem educari debeat, is necessitatem habebit hoc facere, quod præses jusserit. l. 1. C. eod.

Utrùm nepos tuus ex filiâ apud te, an apud patrnum suum morari debeat, ex singulorum affectione, et qui magis ad suspicionem ex spe successionis propior sit, æstimabitur, l. 2. C. eod. C. civ. 108, 454.

2. Jus alimentorum decernendorum pupillis prætori competit, ut ipse moderetur, quam summam tutores vel curatores ad alimenta pupillis vel adolescentibus præstare debeant. Modum autem patrimonii spectare debet cùm alimenta decernit: et debet statuere tam moderatè un non universum reditum patrimonii in alimenta decernat, sed semper sit, ut aliquid ex reditu supersit. 1. 3. d. l. §. 1.

Si pater statuit alimenta liberis, quos hæredes scripserit, ea præstando tutor reputare poterit: nisi fortè ultra vires facultatum statuerit: tunc enim imputabitur ei, cur non adito prætore desi-deravit alimenta minui. 1. 2. §. ult.

Quod plerùmque postulatur, ut arbitrio prætoris alimenta pro modo facultatum pupillis vel juvenibus constituantur, pro officio suo, qui aliena negotia gerunt, ne apud judicem controversiam habeant, faciunt. Cæterùm si bonus vir et innocens tutor arbitrio suo aluit pupillos ( quod interdùm etiam necesse est fieri, ne secreta patrimonii et suspectum æs alienum pandatur: quod melius est interim taceri, quàm cùm de modo bonorum quæritur, ultrò proferri, et apud acta jus dicentis contrà utilitatem pupillorum desiguari) non dubiè accepto ferre debebunt ea quæ vir bonus arbitratur meritò ad exhibitionem educationis, ministeria studiaque erogata esse. Nec ferendus est juvenis, qui cùm præsens esset, studiisque eruditus atque alitus esset, si ea per alium se consecutum non probet, sumptus recuset, quasi vento vixerit, aut nullo liberi hominis studio imbui meruerit. 1. 2. C. de alim. pup. præst. C. civ. 454.

3. Sed si egeni sunt pupilli, de suo eos alere tutor non compellitur, et si fortè post decreta alimenta ad egestatem fuerit pupillus perductus, deminui debent quæ decreta sunt: quemadmodùm solent augeri, si quid patrimonio accesserit. 1. 3. §. ult. TITULUS III. De tutelæ et rationibus distrahendis, et utili curationis causa actione.

1. In omnibus quæ fecit tutor cùm facere non deberet, item

« VorigeDoorgaan »