Pagina-afbeeldingen
PDF

in his quae nou fecit, rationem reddet hoc judicio : præstando dolum, culpam, et quantam in rebus suis diligentiam. I. 1. Quidquid tutoris dolo vel latâ culpâ, aut levi, seu curatoris, minores amiserint, vel cùm possent, non acquisierint, hoc in tutelæ, seu negotiorum gestorum utile judicium venire non est incerti juris. I. 7. C. arb. tut. C. civ. 45o. 2. Non nullos casus posse existere (Julianus scripsit) quibus sime reprehensione tutor auctor sit pupillo ad deminuendum, decreto scilicet interveniente : veluti si matri, aut sorori, quæ aliter se tueri non possunt, tutor alimenta praestiterit. Nam cùm bonæ fidei judicium sit, nemo feret (inquit) aut pupillum, aut substitutum ejus quærentes, quod tam conjunctae personae alitae sint. Quinimò per contrarium putat posse cum tutore agi tutelæ, si tale officium prætermiserit. l. 1. §. 2. Prætereà si matrem aluit pupilli tutor, putat Labeo, imputare eum posse: sed est verius, non, nisi perquàm egenti dedit, imputare eum oportere de largis facultatibus pupilli : utrumque igitur concurrere oportet ut et mater egena sit, et fihius in facultatibus positus. d. l. 1. §. 4. C. civ. 457, s. 3. Oflicio tutoris incumbit, etiam rationes actùs sui comficere, et pupillo reddere. l. 1. §. 3. 4. Sumptus litis tutor reputabit, et viatica, si ex officio necesse habuit aliquò excurrere: vel proficisci. l. 1. §. 9. C. civ. 47 1. 5. Si omnes (tutores) simul gesserunt tutelam, et omnes solvendo sunt, æquissimum erit, dividi actionem inter eos, pro portionibus virilibus, exemplo fidejussorum. Sed et si non omnes solvendo sint, dividitur actio, sed prout quisque solvendo est, poterunt conveniri. l. 1. §. 1 1. et 12. 6. Et si fortè quis ex facto alterius tutoris condemnatus præstiterit, vel communi gestu, nec ei mandatae actiones, constitutum est à Divo Pio, et ab Imperatore uostro, et Divo patre ejus, utilem actionem tutoris adversùs contutorem dandam. l. 1. §. 13. 7. Usquè adeò autem ad contutores non venitur, si sint solvendo contutores, ut priùs ad fidejussores veniatur. l. 1. §. 15. 8. Finitur tutela non solùm pubertate, sed etiam morte tutoris, vel pupulli. l. 4. C. civ. 419, 476, s. 488. 9. Imperatores Severus et Antoninus rescripserunt in hæc verba: cùm hoc ipsum quæratur, an aliquid tibi à turoribus vel curatoribus debeatur, non habet rationem postulatio tua volentis in sumptum !itùs ab his tibi pecuniam subministrari. l. 17. C. civ. 42o.

*

Titulus iv. De contrarid tutelæ et utili actione.

1. Contrariam tutelae actionem prætor proposuit, induxitque in usum, ut faciliùs tutores ad administrationem accederent, scientes, pupillum quoque sibi obligatum fore ex suâ administrationc. I. 1. C. civ. 47 i.

2. Si tutelæ judicio quis convenietur, reputare potest id quod in rem pupilli impendit. I. 1. §. 4. C. civ. 47 1. 3. Ego, et si ex causâ quae tempore finitur, obligatio aliqua fuit, tutelae contrarium judicium esse ei opinor. l. 1. §. 7. V. l. 8. et l. 19. ff. de neg. gest. 4. Quid ergò, si plus in eum impendit, quàm est in facultatibus: videamus, an possit hoc consequi? Et Labeo scribit, posse. Sic tamen accipiendum est, si expedit pupillo ita tutelam administrari : Cæterùm si non expedit, dicendum est, absolvi pupillum oportere : neque enim in hoc administrantur tutelæ, ut mergantur pupilli: judex igitur qui contrario judicio cognoscit, utilitatem pupilli spectabit, et an tutor ex officio sumptus fecit. l. 3. Sumptus in tuum pupillum necessarios, et ex justis honestisque causis judici, qui super eâ re cogniturus est, si probabuntur (facti) accepto ferentur : etiamsi prætoris decretum de dandis eis non sit interpositum. Id namque quod à tutoribus sive curatoribus bonâ fide erogatur, potiùs justitiâ, quàm alienâ auctoritate firmatur. l. 3. C. de adminis. tut. vel curat. C. civ. 454, 471. 5. Consequitur ( tutor) pecuniam, si quam de suo consumpsit etiam cum usuris. l. 3. §. 2. Si tamen fuit in substantiâ pupilli, undè consequeretur, dicendum est, non oportere eum usuras à pupillo exigere. d. 1. §. 5. C. civ. 2oo 1. _ - i * 6. Suflicit tutori, benè et diligenter negotia gessisse, etsi eventum adversum habuit quod gestum est. I. 3. §. 7. C. civ. 1999. Titulus v. De eo qui pro tutore, prove curatore negotia gessit. 1. Pro tutore negotia gerit qui munere tutoris fungitur in re impuberis, sive se putet tutorem, sive scit non esse, finget tamen (esse.) l. 1. §. 1. 2. Qui pro tutore negotia gerit eamdem fidem et diligentiam præstat, quam tutor præstaret. l. pen. C. civ. 1,54, 137 1, s. 3. Et qui pro tutore negotia gessit, contrarium judicium competit. l. ult." Titulus vi. Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur. 1. Scienti non subvenit (prætor) meritò, quoniam ipse se decepit. l. 1. §. 6. - * • .• , • • • Titulus vii. — De fidejussoribus, et nominatóribus, et hæredibus tutorum et curatorum. 1. Quamvis haeres tutoris tutor non est, tamen ea qua per defunctum inchoata sunt, per hæredem, si legitimæ ætatis et mascu

lus sit, explicari debent, im quibus dolus ejus admitti potest. l. 1. C. civ. 419.

Si post mortem tutoris hæres ejus negotia pupilli gerere perseveraverit, aut in arcâ tutoris pupilli pecuniam invenerit et con

sumpserit, vel pecuniam quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelæ judicio eum teneri suo nomine. I.`4.

2. Hæredes tutorum ob uegligentiam quæ non latæ culpæ comparari possit, condemnari non oportet, si non contrà tutorem lis inchoata est, neque ex damno pupilli lucrum captatum, aut gratiâ præstitum sit. l. 1. C. de hæred. tut. vel cur. 3. Etiam fidejussorem,et hæredes fidejussorisadrationem eamdem usurarum revocandos esse constat, ad quam et tutor revocatur l. 3. 4. Si cum fidejussoribus tutoris ex stipulatione retn salvam fore agetur, easdem reputationes habebunt, quas tutor. l. 5. 5. Eadem causa videtur adfirmatorem: qui scilicet, cùm idoneos esse tutores adfirmaverint, fidejussorum vicem sustinent. l. 4. in fine. 6. Haeredes eorum qui tutelam vel curam administraverunt, si quid ad eos ex re pupilli vel adulti pervenerit, restituere coguntur. In eo etiam quod tutor vel curator administraverit, rationem reddere eos debere non est ambigendum. l. ult. C. de hæred. tut. C. civ. 419. Pater vester tutor vel curator datus si se non excusavit non ideò vos minùs hæredes ejus tutelae vel utili judicio conveniri potestis, quòd eum tutelam seu curam non administrasse dicitis. Nam et cessationis ratio reddenda est. l. 2. eod. Titulus ix. — De rebus eorum qui sub tutelâ vel curâ sunt, sine decreto non alienandis, vel supponendis. 1. Imperatoris Severi oratione prohibiti sunt tutores, et curatores prædia rustica, vel suburbana distrahere. l. 1. Non solùm per venditionem rustica prædia, vel suburbana pupilli vel adolescentes alienare prohibentur, sed neque transactionis ratione, neque permutatione, et multò magis donatione, vel alio quoquo modo eâ transferre, sine decreto, à dominio suo possunt. igitür et tu si fratribus tuis per transactionem fundum dedisti, vindicare eum potes. Sed et si quid invicem ab eis ex eodem pacto consecutus es, id mutuò restituere debes. l. 4. C. de præd. et al. reb. min. C. civ. 457, s. 2. Quod si fortè æs alienum tantum erit, ut ex rebus caeteris nou possit exsolvi, tunc praetor urbanus vir clarissimus adeatur, qui pro suâ religione æstituet, quæ possint alienari, obligarive debeant, manente pupillo actione, si posteà potueris J';;;;;; obreptum esse prætori. Si communis res erit, et socius ad divisionem provocet, àut si creditor, qui pignori agrum à parente pupilli acceperit, jus exsequetur, nihil novandum. l. 1. §. 2. Ob æsalienum tantùm, causâ cognitâ præsidali decreto, praedium rusticum minoris provinciale distrahi permittitur.l. 12. C. de præd. et al. reb. min. C. civ, 457, s. •, 3. Non passim tutoribus sub obtentu æris alieni permitti debuit venditio : namque non esse viam eis distractionis tributam. Et ideò prætori arbitrium hujus rei senatus dedit : cujus officio in primis hoc convenit excutère, an aliundè possit pecunia ad extenuandum æs alienum expediri. Quærere ergò debet, an pecuniam pupillus habeat vel in numerato, vel in nominibus quae conveniri possunt, vel in fructibus conditis, vel etiam redituum spe, atque obventionum. Item requirat, nùm aliae res sint præter prædia, quæ distrahi possunt : ex quorum pretio aeri alieno satisfieri possit. Si igitur deprehenderit non posse aliundè exsolvi, quàm ex praediorum distractione, tunc perimittet distrahi, si modò urgeat creditor, aut usurarum modus parendum æri alieno suadeat. l. 5. §. 9. Quoties desideratur à prætore, ut remittat distrahi, requirere debet eum qui se instruat de fortunis pupilli: nec nimiùm tutoribus vel curatoribus credere, qui nonnunquàm lucri sui gratiâ adseverare praetori solent, necesse esse distrahi possessiones, vel obligari. Requirat ergò necessarios pupilli. d. l. §. 1 1. Jubere debet edi rationes, itemque synopsim bonorum pupillarium. d. §. 1 1 . Non passim distrahi jubere prætori tributum est, sed ita demùm si urgeat æs alienum. d. I. §. i %. in f. C. civ. 457, s. 4. Manet actio pupillo, si posteà poterit probari, obreptum esse prætori. Sed videndum est utrùm in rem aut in personam dabimus ei actionem? Et magis est ut in rem detur, non tantùm inpersonam adversùs tutores, sive curatores. l. 5. §. 15. Etsi præses provinciae decreverit alienandum, vel obligandum pnpilli suburbanum, vel rusticum praedium, tamen actionem pupillo, si falsis allegationibus circumventam religionem ejus probare possit, senatus reservavit : quam exercere tu quoque non vetaberis. l. 5. C. de praed. et al. reb. min. C. civ. 464. ' ' 5. Si prædia minoris viginti quinque annis distrahi desiderentur, causâ cognitâ, præses provinciæ debet id permittere. Idem servari oportet, et si furiosi vel prodigi, vel cujuscunque alterius prædia curatores velint distrahere. l. 1 1. C. civ. 5o9, 513. 6. Si fundus sit sterilis, vel saxosus, vel pestilens, videndum est alienare eum non possit? Et imperator Antoninus et D. pater ejus in haec verba rescripserunt. Quod allegatis, infructuosum esse fundum, quem vendere vultis, movere nos non potest: cùm utiquè pro fructuum modo pretium inventurus sit. l. 13. C. civ. 457, s.

TituLUs x. De curatoribus furioso , et aliis eaetrò minores dandis.

1. Lege duodecim tabularum prodigo interdicitur bonorum suorum administratio, quod moribus quidem ab imitio introductum cst. Sed solent hodiè prætores vel præsides si talem hominem invenerint, qui neque tempus, neque fidem expensarum habet, sed bona sua dilacerando et dissipando profudit, curatorem ei dare exemplo furiosi. Et tamdiù erunt ambo in curatione, quamdiù vel furiosus sanitatem, vel ille sanos mores receperit: quod si evenerit, ipso jure desinunt esse in potestate curatorum. I. 1. C. civ. 489, s. 5 13, s.

2. Curatio autem ejus cui bonis interdicitur, filio negabatur

permittenda. Sed exstat D. Pii rcscriptum, filio potiùs curationem permittendam in patre furioso, si tam probus sit. I. 1. §. 1. Furiosae matris curatio ad filium pertinet : pietas enim parentibus, etsi inæqualis est eorum potestas, aequa debebituir. l. 4. C. civ. 5o8. 3. Sed et aliis dabit proconsul curatores, qui rebus suis superesse non possunt: vel dari jubebit : nec dubitabit filium quoque patri curatorem dari. l. 2. 4. Dùm deliberant haeredes instituti adire, bonis à prætore curator datur. l. 3. 5. Consilio et operâ curatoris tueri debet non solùm patrimonium, sed et corpus, ac salus furiosi. l. 7. C. civ. 5o9. 6. Bonorum ventris nomine curatorem dari oportet. I. 8. C. civ. 393. 7. Julianus scribit, eos quibus per praetorem bonis interdictum est, nihil transferre posse ad aliquem, quia in bonis non habeant, cùm eis deminutio sit interdicta. l. 1o. C. civ. 5og. 8. Virum uxori mente captae curatorem dari non oportet. I. 1 4. Maritus etsi rebus uxoris suæ debet affectionem, tamen curator ei creari non potest. l. 2. C. qui dare. tut. vel cur. p. C. civ. 5o6. 9. Et mulieri quae luxuriosè vivit bonis interdici potest. I. 15. 1 o. Sancimus (cùm incertum est in hujusmodi furiosis hominibus quandò resipuerint, sive ex longo sive ex propinquo spatio, et impossibile est et in confinio furoris et sanitatis eiim sæpiùs constitui, et post longum tempus sub eàdem esse varietate, üt in quibusdam videatur etiam penè furor esse remotus) curatoris creationem non esse finiendam, sed manere quidem eum 'donec talis furiosus vivit, quia non est penè tempus in quo hujusmodi morbus desperatur, sed per intervalla quò perfectissima suut, nihil curatorem agere, sed ipsum posse furiosum, dùm sapit, et hæreditatem adire, et omnia alia facere quae sanis hominibus competunt. Sin autem furor stimulis suis iterùm eum accenderit, cura1orem in contractu suo conjungi : ut nomen quidem curatoris in omne tempus habeat, effectum autem quoties morbus redierit: ne crebra vel quasi ludibriosa fiat curatoris creatio, et frequenten iam nascatur, quàm desinere videatur. l. 6. C. de cur. fur. vel prod. C. civ. 689, 5 1 2.

LIBER VIGESIMUS OCTAVUS.

Titulus 1. — Qui testamenta facere possunt, et quemadmodùm testamenta fiant. 1. Testamentum est voluntatis nostræ justa sententia, de eo quod quis post mortem suam fieri vult. l. 1. C. civ. 895. 2. In eo qui testatur, ejus, temporis quo testamentum facit integritas mentis, non corporis sanitas exigenda est. l. ».

« VorigeDoorgaan »