Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

deatur institutioni. Idque et in legato eodem modo relicto senatus censuit. 1. 24. 1. 25. l. 26. C. civ. 898.

4. Illa institutio, quos Titius voluerit, ideò vitiosa est, quòd alieno arbitrio permissa est: nam satis constanter veteres decreverunt, testamentorum jura ipsa per se firma, esse oportere, non ex alieno arbitrio pendere. 1. 32.

5. Hæreditas ex die, vel ad diem non rectè datur: sed vitio temporis sublato, manet institutio. 1. 34.

Illud quoque quod de legatis vel fideicommissis temporalibus, nt pote irritis à legum conditoribus definitum est, emendare prospeximus: sancientes talem etiam legatorum vel fideicommissorum speciem valere, et firmitatem habere. Cùm enim jam constitutum sit, fieri posse temporales donationes, et contractus, consequens est etiam legata et fideicommissa, quæ ad tempus relicta sunt, ad eamdem similitudinem confirmari : post completum videlicet tempus ad hæredem iisdem legatis, vel fideicommissis remeantibus, necessitatem habente legatario vel fideicommissario cautionem in personam exponere, ut (ei) post transactum tempus, res non culpâ ejus deterior facta restituatur. I. ult. C. de legat. C. civ. 711, 1015.

:

6. Ex facto proponebatur quidam duos hæredes scripsisse, unum rerum provincialium, alterum rerum Italicarum : et cùm merces in Italiâ devehere soleret, pecuniam misisse in provinciam ad merces comparandas quæ comparatæ sunt, vel vivo eo, vel post mortem nondùm tamen in Italiam devectæ. Quærebatur merces utrùm ad eum pertineant qui rerum Italicarum hæres scriptus erat, an verò ad eum qui provincialium.... Rerum autem Italicarum vel provincialium, significatione, quæ res accipiendæ sint, videndum est. Et facit quidem totum voluntas defuncti. Nam quid senserit spectandum est. Verumtamen hoc intelligendum erit, rerum Italicarum significatione eas contineri, quas perpetuò quis ibi habuerit, atque ita disposuit, ut perpetuò haberet. Cæteroquin, si tempore in quo transtulit in alium locum, non ut ibi haberet, sed ut denuò ad pristinum locum revocaret, neque augebit, quò transtulit: neque minuet, undè transtulit.... Quæ res in proposito suggerit ut Italicarum rerum esse credantur hæ res, quas in Italia esse testator voluit.

Proindè et si pecuniam misit in provinciam ad merces comparandas, et needùm comparatæ sint, dico pecuniam, quæ idcircò missa est, ut per eam merces in Italiam adveherentur (in ) Italico patrimonio iujungendam: nam et si dedisset in provinciá de pecuniis quas in Italiâ exercebat, ituras et redituras, dicendum est hanc quoque Italici patrimonii esse rationem.

Igitur efficere dici, ut merces quoque istæ quæ comparatæ sunt, ut Romam veherentur, sive profectæ sunt eo vivo, sive nondùm, et sive scit, sivé ignoravit, ad eum hæredem pertinere :

cui Italicæ res sunt adscriptæ. 1. 35. d. I. §. 3. in princ. et in f. et §. penult. et ult.

7. Si in patre, vel patriâ, vel aliâ simili adsumptione falsum scriptum est, dùm de eo qui demonstratus sit constet, institutio valet. 1. 48. §. ult. C. civ. 1110, 1156, s.

8. In extraneis hæredibus illa observantur, ut sit cum eis testamenti factio. Sive ipsi hæredes instituantur: sive hi qui in potestate eorum sunt. Et id duobus temporibus inspicitur : testamenti facti, ut constiterit institutio, et mortis testatoris, ut effectum habeat. Hoc ampliùs et cùm adibit hæreditatem, esse debet cum eo testamenti factio, sive purè, sive sub conditione hæres institutus sit; nam jus hæredis co vel maximè tempore inspiciendum est, quo acquirit hæreditatem. Medio autem tempore inter factum testamentum, et mortem testatoris, vel conditionem institutionis existentem, mutatio juris hæredi non nocet: quia ut dixi tria tempora inspicimus. 1. 49, §. 1. V. s. l. 6. §. 2. et 1. de leg. 2. 1. 52.

In tempus capiendæ hæreditatis institui hæredem posse benevolentiæ est veluti Lucius Titius, cùm capere potuerit, hæres esto. Idem et in legato. 1. 62.

Si deportati servo fideicommissum fuerit adscriptum, ad fiscum pertinere, dicendum est: nisi si eum deportatus vivo testatore alienaverit, vel fuerit restitutus, tunc enim ad ipsum debebit pertinere. I. 7. ff. de leg. 3. C. civ. 25, 725, s. 902.

9. Hæreditas plerumquè dividitur in duodecim uncias, quæ assis appellatione continentur, habent autem et hæ partes propria nomina ab uncià usque ad assem (putà) hæc, sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, deunx, dextans, (as.) 1. 50. §. 2.

10. Cùm quis ex institutis, qui cum aliquo conjunctim institutus sit, hæres non est, pars ejus omnibus pro portionibus hæreditariis adcrescit neque refert, primo loco quis institutus, an alicui substitutus hæres sit. I. 59. §. 3. V. 1. l. 63. I. 2. C. eod. 1. n. 17. l. 53. §. 1. de acquir. vel. om. hær. C. civ. 1044, 1045. 11. Quoties non apparet quis hæres institutus sit, institutio non valet: quippè evenire potest, si testator complures amicos codem nomine habeat, et ad designationem nominis singulari nomine utatur, nisi ex aliis apertissimis probationibus fuerit revelatum, pro quâ personâ testator senserit. 1. 62. §. 1. V. 1. n. 19. C. civ. 967, 1156. s.

12. Hæredes sine partibus utrùm conjunctim, an separatim scribantur, hoc interest: quod si quis ex conjunctis decessit, hoc non ad omnes, sed ad reliquos, qui conjuncti erant, pertinet : sin autem ex separatis, ad omnes qui testamento eodena scripti sunt hæredes, portio ejus pertinet. 1. 63.

Si quidam ex hæredibus institutis, vel substitutis permixti

sunt, et alii conjunctim, alii disjunctim nuncupati tunc siquidem ex conjunctis aliquis deficiat, hoc omnimodo ad solos conjunctos cum suo veniat onere, id est, pro parte hæreditatis quæ ad eos pervenit. Sin autem ex his qui disjunctim scripti sunt, aliquid evanescat: hoc non ad solos disjunctos, sed ad omnes tam conjunctos, quàm etiam disjunctos similiter cum suo onere pro portione hæreditatis perveniat. Hoc ita tam variè, quia conjuncti quidem, propter unitatem sermonis quasi in unum corpus redacti sunt: et partem conjunctorum sibi hæredum quasi suam præoccupant. Disjuncti verò ab ipso testatoris sermone apertissimè sunt discreti, ut suum quidem habent, alienum autem non soli appetant, sed cum omnibus cohæredibus suis accipiant. 1. un. §. 10. C. de caduc. toll. C. civ. 1044, 1045.

13. Captatorias institutiones non eas senatus improbavit, quæ mutuis affectionibus judicia provocaverunt : sed quarum conditio confertur ad secretum alienæ voluntatis. 1. 70. I. 64. ff. de leg. 1. l. 11. C. de test. mil.

Illæ autem institutiones captatoriæ non sunt : veluti si ita hæredem quis instituat, quá ex parte Titius me hæredem instituit, ex ea parte Mævius hæres esto, quia in præteritum non in futurum institutio collata est. l. 71.

Sed illud quæri potest, an idem servandum sit, quod senatus censuit, etiam si in aliam personam captionem direxerit. Veluti si ita scripserit: Titius, si Mævium tabulis testamenti sui hæredem à se scriptum ostenderit, probaveritque, hæres esto: quod in sententiam senatusconsulti incidere non est dubium. d. l. 71. §. 1. V. 1. de leg. 1. l. 64.

14. Clemens patronus testamento caverat ut si sibi filius natus fuisset, hæres esset: si duo filii, ex æquis partibus hæredes essent: si duæ filiæ, similiter: si filiis et filid, filio duas partes, filiæ tertiam dederat. Duobus filiis et filiâ natis, quærebatur quemadmodùm in propositâ specie partes faciemus : cùm filii debeant pares, vel etiam singuli duplo plus quàm soror accipere. Quinque igitur partes fieri oportet, ut ex his binas masculi, unam fœmina accipiat. 1. 81. C. civ. 913, s.

15. Pactumeius Androsthenes Pactumeïam Magnam filiam Pactumeii Magni ex asse hæredem instituerat: eique patrem ejus substituerat. Pactumeio Magno occiso, et rumore perlato quasi filiâ quoque ejus mortuâ, mutavit testamentum, Noviumque Rufum hæredem instituit, hác præfatione: Quia hæredes, quos volui habere mihi continere non potui, Novius Rufus hæres esto. Pactumeia Magna supplicavit imperatores nostros: et cognitione susceptâ, licèt modus institutione contineretur, quia falsus non solet obesse, tamen ex voluntate testantis putavit imperator ei subveniendum igitur pronuntiavit, hæreditatem ad Magnam pertinere. Sed legata ex posteriore testamento eam præstare

debere, perindè atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset hæres scripta. 1. ult. C. civ. 1036.

16. Qui deportantur si hæredes scribantur, tanquàm peregrini capere non possunt : sed hæreditas in eâ causa est, in quâ esset, si scripti non fuissent. l. 1. C. eod. C. civ. 25; p. 18.

17. Pater tuus si ex residuâ parte hæres institutus est quam alter hæres scriptus capere non poterat, isque ad nullam partem hæreditatis per conditionem suam admitti potuit, ex asse hæres exstitit: nam residui commemoratio etiam totum admittit. 1. 2. C. eod. C. civ. 1043.

18. Quoties certi quidem ex certâ re scripti sunt hæredes, vel certis rebus pro suâ institutione contenti esse jussi sunt, quos legatariorum loco haberi certum est: alii verò ex certâ parte, vel sine parte, qui pro veterum legum tenore ad certam unciarum institutionem referuntur: eos tantummodò omnibus hæreditariis actionibus uti, vel conveniri decernimus, qui ex certâ parte, vel sine parte scripti fuerint: nec aliquam deminutionem earumdem actionum occasione hæredum ex certâ re scriptorum fieri. l. 13. C. eod. V. l. 11. et l. 35. s. eod.

19. Extraneum etiam penitùs ignotum hæredem quis instituere potest. l. 11. C. de hæred. instit.

li quos nunquàm testator vidit, hæredes institui possunt : veluti si fratris filios peregrinantes, ignorans qui essent, hæredes instituerit. Ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit. §. ult. inst. eod. V. s. l. 62. §. 1.

TITULUS VI.

[ocr errors]

De vulgari, et pupillari substitutione. 1. Hæredes aut instituti dicuntur, aut substituti: instituti primo gradu substituti sccundo, vel tertio. l. 1.

2. Hæredis substitutio duplex est, aut simplex: veluti, Lucius Titius hæres esto: si mihi Lucius Titius hæres non erit, tunc Seius hæres mihi hesto:si hæres non erit, sive erit, et intrà pubertatem decesserit, tunc Caius Seius mihi hæres esto, l. 1. §. 1.

Jam hoc jure utimur ex Divi Marci et Veri constitutione: Ut cùm pater impuberi filio in alterum casum substituisset, in utrumque casum substituisse intelligatur. Sive filius hæres non exstiterit, sive exstiterit et impubes decesserit. 1. 4.

Si modò non contrariam defuncti voluntatem exstitisse probetur. 1. 4. C. de impub. et al. subst. C. civ. 896, s.

3. Moribus introductum est, ut quis liberis impuberibus testamentum facere possit, donec masculi ad quatuordecim annos perveniant, fœminæ ad duodecim. Quod sic erit accipiendum, si sint in potestate.Cæterùm emancipatis non possumus. Posthumis planè possumus : nepotibus etiam possumus : et deinceps si qui non recasuri sunt in patriam potestatem. 1. 2. C. civ. 1048, s.

4. Ad exemplum pupillaris substitutionis possunt parentes liberis et nepotibus mente captis, salvâ corum legitimâ, substituere: ita tamen ut si ipsi mente capti liberos habeant, aut sine liberis

fratres, extranei non substituantur : et evanescat substitutio, si resipiscant. Ex. 1. 9. C. de impub. et al. substit.

5. Quod jus ad tertium quoque genus substitutionis tractum esse videtur. Nam si pater duos filios impuberes hæredes instituat, cosque invicem substituat, in utrumque casum reciprocam substitutionem factam videri, D. Pius constituit. Sed si alter pubes, alter impubes, hoc communi verbo, eosque invicem substituo, sibi fuerint substituti, in vulgarem tantummodò casum factam videri substitutionem Severus et Antoninus constituit. Incongruens. enim videbatur, ut in altero esset duplex substitutio, in altero sola vulgaris. 1. 4. §. 1 et 2.

Ita in altero utraque substitutio intelligitur, si voluntas parentis non refragetur. d. I. §. 2. C. civ. 1048, s.

6. Si in testamento hæredes scripti ita alicui substitui fuerint, ut si is hæres non esset, quisquis sibi hæres esset, is in parte quoque deficientis esset hæres : pro quâ parte quisque hæres exstitisset, pro eâ parte eum in portione quoque deficientis vocari placet. Neque interesse, jure institutionis quisque ex majore parte hæres factus esset, an quod per legem alteram partem alicujus

vindicasset. l. 5.

Partes cædem ad substitutos pertinent, quas in ipsius patris familiæ habuerunt hæreditatæ. 1. 8. in f.

Si plures sint instituti ex diversis partibus, et omnes invicem substituti, plerumquè credendum et ex iisdem partibus substitutos, ex quibus instituti sint: ut si fortè unus ex unciâ, secundus ex octo, tertius ex quadrante sit institutus : repudiante tertio, in novem partes dividatur quadrans, feratque octo partes qui ex besse institutus fuerat, unam partem qui ex unciâ ( scriptus est), nisi fortè alia mens fuerit testatoris, quod vix credendum est, nisi evidenter fuerit expressum. I. 24.

Cùm hæredes ex disparibus partibus instituti, et invicem substituti sunt, nec in substitutione facta est ullarum partium mentio, verum est non alias partes testatorem substitutioni tacitè inseruisse, quàm quæ manifestè in institutione expressæ sint. l. 1. C. de impub. et al. subst. C. civ. 896, s.

7. Filio impuberi hæredi ex asse instituto substitutus quis est exstitit patri filius hæres : an possit substitutus separare hæreditates, ut filii habeat, patris non habeat? Non potest. Sed aut utriusque debet hæreditatem habere, aut neutrius. Juncta enim hæreditas cœpit esse. l. 10. §. 2. V. 1. 28. ff. de reb. auth. jud. poss. 8. Qui plures hæredes instituit, ita scripsit: eosque omnes invicem substituo: post aditam à quibusdam ex his hæreditatem,

uno

eorum defuncto, si conditio substitutionis exstitit, alio hærede partem suam repudiante, ad superstites tota portio pertinebit. Quoniam invicem in omnem causam singuli substituti videbuntur: ubi enim quis hæredes instituit, et ita scribit, eosque

« VorigeDoorgaan »