Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

invicem substituo, hi substituti videbuntur, qui hæredes exstiterunt. 1. 23.

Paulus respondit, si omnes instituti hæredes omnibus invicem substituti essent, ejus portionem, qui quibusdam defunctis possteà portionem suam repudiavit, ad eum solum, qui eo tempore supervixit, ex substitutione pertinere. l. 45. §. 1.

Sed si plures sint ita substituti: Quisquis mihi ex suprascriptis hæres erit, deindè quidam ex illis, posteaquam hæredes exstiterunt patri, obierunt: soli superstites ex substitutione hæredes existent, pro ratâ partium, ex quibus instituti sunt: nec quicquam valebit ex personâ defunctorum. l. 10. C. civ. 896, s.

9. Si Titius cohæredi suo substitutus fuerit, deindè ei Sempronius veriùs puto in utramque partem Sempronium substitutum esse. 1. 27.

:

10. Quidam testamento Proculum ex parte quartâ, et Quietum ex parte dimidiâ et quartâ hæredem instituit: deindè Quieto Florum, Proculo Sosiam hæredes substituit: deindè si neque Florus neque Sosia hæredes essent, tertio gradu ex parte dimidiâ et quarta coloniam Leptitanorum, (et) ex quartâ complures hæredes substituit in plures quàm tres uncias. Quietus hæreditatem adiit: Proculus et Sosia vivo testatore decesserunt. Quæritur quadrans Proculo datus ad Quietum, an ad substitutos tertio gradu pertineat? Respondi, eam videri voluntatem patrisfamilias fuisse, ut tertio gradu scriptos hæredes ita demùm substituerit, si tota hæreditas vacasset, idque apparere evidenter ex eo quod plures quàm duodecim uncias inter cos distribuisset, et idcircò partem quartam hæreditatis de quâ quæritur ad Quietum pertinere. 1. 30.

11. Ex duobus impuberibus ei qui supremus moreretur, hæredem substituit: si simul morerentur utrique hæredem esse respondit. Quia supremus non is demùm qui post aliquem, sed etiam post quem nemo sit intelligatur: sicut et è contrario proximus non solùm is, qui ante aliquem, sed etiam is ante quem nemo sit, intelligitur. 1. 34. V. 1. de bon. poss. sec. tab. l. 11.

12. Potest quis in testamento plures gradus hæredum facere: putà, si ille hæres non erit, ille hæres esto et deinceps plures. 1. 36. Et vel plures in unius locum possunt substitui, vel unus in plurium, vel singulis singuli, vel invicem ipsi qui hæredes instituti sunt. 1. 36. §. 1. C. civ. 898.

13. Ea scriptura quam testamentum esse voluit (testator) codicillos non faciet, nisi hoc expressum est. I. 41. §. 3. V. de jure codicill. l. 1.

14. In plerisque quæritur, an ipse sibi substitui possit? Et respondetur causâ institutionis mutatâ substitui posse. 1. ult. §. 1. Si sub conditione quis hæres scriptus sit purè autem substitutus est, causa immutatur. d. §.

15. Testamento jure facto multis institutis, hæredibus, et invi

cem substitutis, adeuntibus suam portionem etiam invitis, cohæredum repudiantium accrescit portio. 1. 6. C. de impub. et al. sub. 16. Cùm quidam duobus impuberibus filiis suis hæredibus institutis adjecit, Si uterque impubes decesserit, illum sibi hæredem esse. Dubitabatur apud antiquos legum auctores utrùm ne tunc voluerit substitutum admitti, cùm uterque ejus in primâ ætate decesserit an alterutro decedente, illicò substitutum in ejus partem succedere. Et placuit Sabino substitutionem tunc locum habere, cùm uterque decesserit. Cogitasse enim patrem, primo filio decedente, fratrem suum in ejus portionem succedere. Nos ejusdem Sabini veriorem sententiam existimantes, non aliter substitutionem admittendam esse censemus, nisi uterque eorum in primâ ætate decesserit. l. 10. C. cod. C. civ. 896, s.

17. Ex contractu paterno actum est cum pupillà tutore auctore, et condemnata est: posteà tutores abstinuerunt eam bonis paternis: et ita bona defuncti ad substitutum, vel cohæredes pervenerunt. Quæritur, an hi ex causâ judicati teneatur? Rescripsit, dandam in cos actionem nisi culpâ tutorum pupilla condemnata est. l. 44. ff. de re judic.

TITULUS VII. De conditionibus institutionum.

1. Sub impossibili conditione, vel alio mendo factam institutionem placet non vitiari. 1. 1. l. 6. eod. C. civ. 900.

2. Si ita hæres institutus sim, si decem dedero: et accipere nolit, cui dare jussus sum, pro impletà conditione habetur. 1. 3.

Non videtur defectus conditione, si parere conditioni non possit. Implenda est enim voluntas, si potest. 1. 8. §. 7. in fin. C. civ. 900, 1168, s.

3. Si hæredi plures conditiones conjunctim datæ sint omnibus parendum est: quia unius loco habentur. Si disjunctim sint, cuilibet. 1 5. C. civ. 1023, 1189, s. 1146.

4. Quæ sub conditione jurisjurandi relinquuntur, à prætore reprobantur. 1. 8.

5. Conditiones quæ contra bonos mores inseruntur, remittendæ sunt, veluti si ab hostibus patrem suum non redemerit, si parentibus suis patronove alimenta non præstiterit. 1. 9. V. l. 14. eod. l. 27. eod.

Quæ facta lædunt pietatem, existimationem, verecundiam nostram, et (ut generaliter dixerim) contra bonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est. l. 15. in fin. C. civ. 900.

6. Si ita scripserit (testator) cujus nomen codicillis scripsero, ille mihi hæres esto: dicendum erit institutionem valere nullo jure impediente. l. 10. C. civ. 967.

7. Nulla est conditio quæ in præteritum confertur, vel quæ in præsens. Veluti si rex Parthorum vivit si navis in portu stat 1. 10. in fine.

8. Uter er fratribus meis consobrinam nostram duxerit uxorem,

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

ex dodrante: qui non duxerit, ex quadrante hæres esto. Aut nubit alteri, aut non vult nubere. Consobrinam qui ex his duxit (uxorem) habebit dodrantem: erit alterius quadrans. Sineuter eam duxerit uxorem, non quia ipsi ducere noluerunt, sed quia illa nubere noluerit, ambo in partes æquales admittuntur. Plerumquè enim hæc conditio, si uxorem duxerit, si dederit, si fecerit, ita accipi oportet, quod per eum non stet, quò minùs ducat, det, aut faciat. 1. 23.

Qui ex fratribus meis Titiam consobrinam uxorem duxerit, ex besse hæres esto: qui non duxerit ex triente hæres esto. Vivo testatore consobrinâ defunctâ, ambo ad hæreditatem venientes, semisses habebunt : qui verum est, eos hæredes institutos, sed emolumento portionum eventu nuptiarum discretos. 1. 24. C. civ. 1168, s. TITULUS VIII. De jure deliberandi.

1. Ait prætor, si tempus ad deliberandum petet, dabo. Cùm dicit tempus, nec adjicit diem, sine dubio ostendit esse in jus dicentis potestate, quem diem præstituat. l. 1 §. 1. et 2.

Illud sciendum est, nonnunquàm semel, nonnunquàm sæpiùs diem ad deliberandum datum esse, dum prætori suadetur, tempus quod primùm aditus præstituerat, non suffecisse. 1. 3. C. civ. 795, s. 2. Aristo scribit, non solùm creditoribus, sed et hæredi instituto prætorem subvenire debere: hisque copiam instrumentorum inspiciendorum facere, ut perindè instruere se possint, expediet, necne, agnoscere hæreditatem. 1. 5. C. civ. 795, s.

3. Si major sit hæreditas, et deliberat hæres, et res sunt in hæreditate, quæ ex tractu temporis deteriores fiunt, adito prætore potest is, qui deliberat, sine præjudicio eas justis pretiis vendere: qui possit etiam ea quæ nimiùm sumptuosa sint, veluti jumenta, aut venalitia, item ea quæ morâ deteriora fiant, vendere: quique prætereà curaturus sit, ut æs alienum quod sub pœnâ, vel sub pretiosis pignoribus debeatur, solvatur. 1. 5. §. 1.

Igitur si quidem in hæreditate sit vinum, oleum, frumentum, numerata pecunia, indè fieri debebunt impendia: si minùs, à debitoribus hæreditatis exigenda pecunia. Quod si nulli sunt debitores, aut judicem provocent, venire debent res supervacuæ. 1. 6. Ex aliis quoque justis causis prætor aditus deminutionem per: neque enim sine permissu ejus debet deminutio fieri. I. 7. in fin. C. civ. 796.

mittet:

9.

4. Filius dùm deliberat, alimenta habere debet ex hæreditate. l. g 5. Si plures gradus sint hæredum institutorum, per singulos observaturum se, ait prætor, id quod præfiniendo tempore deliberationis edidit: videlicet ut à primo quoque ad sequentem translatâ hæreditate, quamprimùm inveniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere. l. 10.

6. Sancimus si quis vel ex testamento, vel ab intestato vocatus, deliberationem meruerit: vel si hoc quidem non fecerit, non tamen successioni renuntiaverit, ut ex hâc causâ deliberare vide

atur: sed nec aliquid gesserit quod aditionem, vel pro adere gestiouem inducat, prædictum arbitrium in successionem suam transmittat...... et siquidem ipse qui sciens hæreditatem vel ab intestato vel ex testamento sibi esse delatam, deliberatione minimè petità, intrà tempus decessit, hoc jus ad suam successionem intrà tempus extendat. Si enim ipse postquàm ei cognitum sit hæredem eum vocatum fuisse, tempore translapso nihil fecerit, ex quo vel adeundam, vel renuntiandam hæreditatem manifestaverit : is cum successione suâ ab hujusmodi beneficio excludatur. Sin autem instante tempore decesserit, reliquum tempus pro adeundâ hæreditate suis successoribus sine aliquâ dubietate relinquat. Quo completo nec hæredibus ejus alius regressus in hæreditatem habendam servabitur. 1. 19. C. eod.

V. 1.de acquir. vel omitt. hæred. n. 28. ex l. un. §. 5. C. de cad. toll. 7. Si dubius est (hæres sive ex testamento sive ab intestato } utrùmne admittenda sit, necne defuncti hæreditas : non putet sibi esse necessariam deliberationem, sed adeat hæreditatem, vel sese immisceat: omni tamen modo inventarium ab ipso conficiatur. I. ult. §. 2. C. eod.

Et si præfatam observationem inventarii faciendi (hæredes) solidaverint hæreditatem sine periculo habeant, et legis falcidiæ adversùs legatarios utantur beneficio: ut in tantùm hæreditariis creditoribus teneantur, in quantùm res substantiæ ad eos devolutæ valeant. d. I. §. 4. Et nihil ex suâ substantiâ penitùs hæredes amittant, ne dùm lucrum facere sperant in damnum incidant. d. S. 4. C. civ. 802, s.

(Hoc inventarium) Uno modis omnibus impleatur, sub præsentiâ tabulariorum, cæterorumque qui ad hujusmodi confectionem necessarii sunt. Subscriptionem tamen supponere hæredem necesse est, significantem et quantitatem rerum, et quod nullá malignitate circà ca, ab eo facta vel facienda, res apud eum remaneant. d. l. §. 2. pr. 941, s.

8. In computatione autem patrimonii damus ei (licentiam) excipere et retinere quidquid in funus expendit, vel in testamenti insinuationem, vel in inventarii confectionem, vel in alias necessarias causas hæreditatis approbaverit sese persolvisse. 1. ult. §. 9. C. eod. V. 1. l. 17. de reb. aut. jud. poss. C. civ. 810, 2101.

9. Si verò et ipse aliquas contra defunctum habebat actiones, non hæ confundantur: sed similem (cum) aliis creditoribus per omnia habeat fortunam : temporum tamen prærogativa inter creditores servanda. d. 1. ult. §. 9. in fin. C. eod.,

10. Licentia danda creditoribus, seu legatariis, vel fideicommissariis, si majorem putaverint esse substantiam à defuncto derelictam, quàm hæres in inventario scripsit: quibus voluerint legitimis modis, quod superfluum est approbare, d. I. ult. §. 10. Ut undique veritate exquisità, neque lucrum, neque damnum ali

quod hæres ex hujusmodi sentiat hæreditate. d. §. C. civ. 801; pr. 988; p. 380.

11. Si quis autem temerario proposito deliberationem quidem petierit, inventarium autem minimè conscripserit, et vel adierit hæreditatem, vel minimè repudiaverit : non solùm creditoribus in solidum teneatur, sed etiam legis falcidiæ beneficio minimè utatur. d. 1. ult. §. 4. C. eod.

1.

LIBER VIGESIMUS NONUS.

TITULUS I. — - De testamento militis.

Plerique solent, cùm testamenta faciunt, per scripturam, adjicere, velle hoc etiam vice codicillorum valere. 1. 3. V. 1. de jure codic. l. 1.

2. Id privilegium quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intelligi debet, ut utiquè priùs constare debeat testamentum esse. I. 24.

Cæterùm si ( ut plerumquè sermonibus fieri solet) dixi alicui, Ego te haeredem facio, aut tibi bona mea relinquo : non oportet hoc pro testamento observari. Nec ullorum magis interest, quàm ipsorum quibus ad privilegium datum est, ejusmodi exemplum non admitti. Alioquin non difficulter post mortem alicujus militis testes existerent, qui adfirmarent se audisse dicentem aliquem, relinquere se bona cui visum sit, et per hoc judicia vera subvertuntur. d. 1. 24.

Lucius Titius miles notario (suo) testamentum scribendum notis dictavit et antequàm litteris perscriberetur, vitâ defunctu est: Quæro an hæc dictatio valere possit? Respondi militibus quoquo modo velint, et quoquo modo possint, testamentum facere concessum esse: ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legitimis probationibus ostendatur. C. civ. 981, s.

3. Mulier in quam turpis suspicio cadere potest, nec ex testamento militis aliquid capere potest, ut Divus Hadrianus rescripsit.. 1. 41. §. I.

4. Rescripta principum ostendunt, omnes omninò qui ejus sunt gradus, ut jure militari testari non possint, si in hostico deprehendantur, et illic decedant, quomodò velint, et quomodò possint testari. Sive præses sit provinciæ, sive quis alius qui jure militari testari non potest. I. ult. C. civ. 981, s.

5. Ne quidam putarent in omni tempore licere militibus testamenta, quoquo modo voluerint, compouere: sancimus his solis qui in expeditionibus occupati sunt, memoratum indulgeri circa ultimas voluntates conficiendas beneficium. 1.17.C. eod. C. civ. 983.

6. Licèt antiquis legibus permittebatur pupillis, si tribunatum numerorum merebantur, ultimum eo,iam conficere posse: attamen indignum nostris temporibus esse videtur, eum qui sta

« VorigeDoorgaan »