Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors]

quatenùs legis falcidiæ modus patitur, vobis relicta restitui ju-
bebit. l. 3. C. si omiss. sit caus. testam.
2. Si quis per fraudem omiserit haereditatem, ut ad legitimum
perveniat, legatorum petitione tenebitur. l. 1. §. ult.
3. Licèt pro hærede gerere non videatur, qui pretio accepto
prætermisit hæreditatem, tamen dandam in eum actionem, exem-
plo ejus, qüi omissâ causâ testamenti ab intestato possidet hære-
ditatem, Divus Hadrianus rescripsit: proindè legatariis et fidei-
commissariis tenebitur. Sed utrùm ab eo erit incipiendum, et sic
ad hæredem veniendum , an convertemus ordinem ? mihi videtur
humanior esse hæc sententia, ut possessor haereditatis prior ex-
cutiatur, maximè silucrativam habet possessionem. 1. 2. d. 1. §. 1.
Si pecuniâ acceptâ (haeres) omisit aditionem, legata et fidei-
commissa præstare cogitur. l. 1. C. si om. sit caus. test. Cod.
civ. 78o.
6. Si pecuniam à substituto acceperis, ut prætermitteres, is-
que adierit, an danda sit legatariis actio, dubitari potest? et puto,
si ipse quoque prætermiserit, et, quod lege ad se rediret, possi-
debit hæreditatem, in utrumque vestrùm dandam. l. 3. -
5. Si quis omissâ causâ testamenti, omninò eam hæreditatem
non possideat, excluduntur legatarii : nam liberum cuique esse
debet, etiam lucrosam hæreditatem omittere, licèt eo modo le-
gata libertatesque intercidunt. l. 17.
Si jure facto testamento, cessante hærede scripto alter ab in-
testato adiit hæreditatem : neque libertates, neque legata ex tes-
tamento posse præstari manifestum est. 1. 2. in f. C. si om. sit
Cau$a test.
6. Admonendi sumus, huic in quem ex hâc parte edicti legato-
rum actio datur, beneficium legis falcidiae concedendum. l. 18. §. 1.

Titulus v. _ De senatusconsulto Silaniano et Claudiano, quorum testamenta ne aperiantur. 1. Domini appellatione continetur, qui habet proprietatem, etsi ususfructus aliehus sit. l. 1. §. 1 C. civ. 578. w 2. Impuberi utrùm in supplicio tantùm parcimus, an vero etiam in quæstione? et magis est, ut de impubere nec quæstio habeatur, et aliàs solet hoc in usu observari, ut impuberes non torqueantur : terreri tantùm solent, et habenâ vel ferulâ cædi. I. 1. §. 33. licet. - Titulus v 1. — Si quis aliquem testari prohibuerit, vel coegerit. 1. Qui dùm captat hæreditatem legitimam, vel ex testamento prohibuit testamentarium introire, volente eo facere testamentum, Vel mutare, Divus Hadrianus constituit, denegari ei debere actiones. l. I. Si quis dolo malo fecerit ut testes non veniant, et per hoc deficiatur facultas testamenti faciendi , denegandæ sunt actiones ei, qui dolo fecerit, sive legitimus hæres sit, sive priore testamentgscriptus. l. 2. Eos qui ne testamentum ordinaretur, impedimento fuisse monstrantur, velut indignas personas à successionis compendio removeri, celeberrimi juris est. l. 2. C. eod. C. civ. 727, s. 2. Virum, qui non per vim, nec dolum, quominùs uxor contra eum, mutatâ voluntate, codicillos faceret intercesserat , sed ut fieri adsolet offensam ægræ mulieris maritali sermone placaverat, in crimen non incidisse respondi: nec ei quod testamento fuerat datum auferendum. l. ult. Judicium uxoris postremum in se provocare maritali sermone, non est criminosum. l. ult. C. eod. 3. Civili disceptationi crimen adjungitur, si testator non suâ sponte testamentum fecit : sed compulsus ab eo qui hæres est institutus, vel à quolibet alio, quos noluerit scripsit hæredes. 1. 1. C. eod. C. civ. 1 1 1 ; p. 4oo. a. T1TULUs vi 1. — De jure codicillorum. 1. Sæpissimè rescriptum et constitutum est, eum qui facere testamentum opinatus est, nec voluit quasi codicillos id valere , videri nec codicillos fecisse. Ideòque quod in illo testamento scriptum est, licèt quasi in codicillis poterit valere, tamen non debetur. l. 1. Illud quoqne pari ratione servandum est, ut testator, qui decrevit facere testamentum, si id adimplere uequiverit, intestato videatur esse defunctus : nec transducere liceat ad fideicommissi interpretationein, velut ex codicillis ultimam voluntatem , nisi id ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere. l. 8. §. 1. C. de codic. V. s. de testam. mil. l. 1. de jure codic. l. 1. C. civ. 967, s. 981, s. 2. Haercditas testamento inutiliter data, non potest codicillis quasi hæreditas confirmari, sed ex fideicommisso petitur, salvâ ratione legis falcidiae. l. 2. §. ult. Hæreditatem quidem neque dari, neque adimi codicillis posse, manifestum est. Verbis tamen precariis, per hujusmodi etiam novissimi judicii ordinationem, jura non fàciunt irritas voluntates. Undè inefficaciter te codicillis rogatam esse, nt quibusdam rebus contenta, portionem quam testamento fueras consecuta, aliis restitueres, falsò tibi persuasum est. l. 2. C. de codicill. l. 7. C. eod. 3. Codicillos is demùm facere potest, qui et testamentum facere potest. l. 6. §. 3. 4. Conficiuntur codicilli quatuor modis: aut enim in futurum confirmantur, aut in praeteritum, aut per fideicommissum testamento facto, aut sine testamento. l. 8. Non idcircò minùs quod intestato, te absente, codicillos mate, tua fecit : hi quibus precariis verbis adscripta sunt, relicta ca

[graphic]
[ocr errors]

5. Ideò fideicommissa dari possunt ab intestato succedentibiis, quoniam creditur paterfamilias sponte suâ his relinquere legitimam hæreditatem. l. 8. §. i.

6. In omni ultimâ voluntate, excepto testamcnto, quinque testes vel rogati, vel qui fortuitu venerint, in uno eodemque tempore debent adhiberi. l. ult. §. ult. C. eod.

LIBER TRIGESIMUS.

- TituLUs 1. De legatis et fídeicommissis. 1. Per omnia exaequata sunt legata fideicommissis. l. 1. Omnia quae naturaliter insunt legatis, et fideicommissis inhaerere intelligantur : et contrà quidquid fideicommittimus hoc intelligatur esse legatum : et si quid tale est quod non habet naturam legatorum hoc ei ex fideicommissis accomodetur. l. 2. C. comm. de legat. Et si specialiter legati tantùm faciat testator mentionem, hoc et legatum et fideicommissum intelligatur. Etsi fidei hæredis vel legatarii aliquid committatur, hoc et legatum esse videatur. Nos enim non verbis , sed ipsis rebus leges imponimus. d. l. in f. C. civ. 1 oo2. 2. Si quis in fundi vocabulo erravit, et Cornelianum pro Semproniano nominavit, debebitur Sempronianus. Sed si in corpore erravit, non debebitur. l. 4. V. l. 4. C de test. C. civ. 1 1 1 o. 3. Electione legatâ semel duntaxat optare possumus. l. 5. l. 1 1. in fin. ff. de leg. 2. V. 1. l. 84. §. 9. C. civ. 1 189, s. 4. Cùm fundus communis legatus sit, non adjectâ portione, sed meum nominaverit, portionem deberi constat. l. 5. §. 2. • 5. Si ex toto fundo legato testator partem alienasset, reliquam duntaxat partem deberi placet: quia etiamsi adjecisset aliquid ei fundo, augmentum legatario cederet. l. 8. l. 24. §. 2. eod. V. l. 1 1 . §. 1 2. de leg. 3. Cùm fundus nominatim legatus sit, si quid ei post testamentum factum adjectum est, id quoque legato cedit, etiamsi illa. verba adjecta non sint, qui meüs erit, si modo testator eam partem non separatim possidet, sed universitati prioris fundi adjunxit. l. 1 o. ff. de leg. 2. '. Si areæ legatæ domus imposita sit, debebitur legatario , nisi testator mutâvit voluntatem. l. 44. §. 4. l. 39. ff. de leg. 2. C. civ. 1 o 1 8, 1 o I 9, 1 o36. 6. Si Titio et posthumis legatum sit, non nato posthumo, totum Titius vindicabit. l. 16. §. 2. In primo itaque ordine, ubi pro non scriptis efficiebantur ea quae personis jam ante testamentum mortuis testator donasset , Statutum fuerat, ut ea omnia bona manerent apud eos à quibus fuerant derelicta : misi vacuatis vel substitutus suppositus , ve! conjunctus fuerat aggregatus. Tunc enim non deficiebant, sed ad illos perveniebant, nullo gravamine (nisi perrarò ) in hoc pro non scripto superveniente. Quod et nostra majestas quasi antiquæ benevolentiæ consentaneum, et naturali ratione subnixum, intactum atque illibatum præcepit custodiri in omne ævum valiturum. I. un. §. 3. C. de cad. toll. •. Pro secundo verò ordine in quo ea vertuntur quae in causâ caduci fieri contingebant (scilicet ubi legatarius vivo testatore decedebat) si eo casu supersit conjunctus, ei accrescet legatum cum omere. d. l. §. 4. V. 1. l. 34. §. 9. de leg. 1. et l. 8o. de leg. 3. C. civ. 1 o4/., s. 7. Si uni ex haeredibus fuerit legatum : hoc deberi ei officio judicis familiae erciscundae manifestum est : sed etsi abstinuerit se hæreditate, consequi eum hoc legatum posse, constat. I. 17. §. a. 8. In legato pluribus relicto, si partes adjectæ non sunt, æquæ servantur. I. 19. §. ult. C. civ. ιο44, s. 9. Qui duos servos haberet , unum ex his legasset, ut nom intelligeretur quem legasset, legatarii est electio. I. 2o. Si quis plures stichos habens, stichum legaverit: si noti apparet, de quo sticho sensit; quem elegerit debet praestare. l. 32. §. 1. V. l. 37. eod. d. l. 37. §. 1. l. 39. §. 6. eod. l. 2. §. 1. ff. de opt. legat. C. civ. 1 o2a, 1 189, s. 1 o. Grege legato, et quae posteà accedunt ad legatarium pertinent. Si grege legato aliqua pecora, vivo testatore , mortua essent, in eorumque locum aliqua essent substituta, eumdem gregem videri : et si diminutum ex eo grege pecus esset, et vel unus bos superesset, eum vindicari posse, quamvis grex desisset esse. Quemadmodùm insula legata, si combusta esset, area possit vindicari. l. 2 1. l. 22. C. civ. 1 o 18, 1 o44. 1 1. Si quis bonorum partem legaverit, ut hodiè fit, sine fructibus restituitur : nisi mora intercesserit haeredis. I. 23. Equis per fideicommissum legatis post moram hæredis foetus quoque debentur. Equitio autem legato etiamsi mora non intercedat, incremento gregis foetus accedunt. l. 39. ff. de usur. V. 1. de leg. 3. I. 26. Suprà omne tempus quo distulerint facere disposita scripti hæredes : eos cogi solvere et fructus et reditus et omnem legitimam accessionem à tempore ejus qui disposuit, mortis, sancimus: non inspectâ morâ à litis contestatione aut conventione, sed ipso jure intellectâ (quod dicitur vulgò) morâ præcessisse et locum habente, fructuum et aliarum rerum accessione. Hoc eodem obtinente : et si non ab hærede, sed à fideicommissario, aut legatario relictum fuerit hujusmodi pium legatum. I. %6. §. 4. et 5. C. de episc. et cler. - Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos haeres percepit, sed quos legatarius percipere potuit. I. 39. §. 1. hoc. tit. Si autem legatum ab aliquo ad pias relinquitur causas jubemus intra sex menses ab insinuatione testamenti numerandos, hoc modis omnibus præberi quibus relictum est. Si autem distulerint qui in hoc onerati sunt, hujusmodi præbere legatum: et fructus, et usuræ, et omne legitimum exigatur augmentum à tempore mortis ejus qui hoc reliquit. Nov. 131. C. 12. C. civ. ioo5, 1 oi 4, s. 12. Quod in rerum naturâ adhuc non sit, legari posse, veluti quidquid illa ancilla perperisset, constitit. l. 24. * Etiam ea quæ futura sunt legari possunt. l. 17. ff. de leg. 3. C. civ. 1 1 28, s. 13. Si navem legavero et specialiter meam adscripsero, eam-* . que per partes totam refecero, carinâ eâdem manente, nihilomimùs rectè à legatario vindicaretur. l. 24. §. ult. V. l. 76. ff. de jud. 1 4. Si certum corpus hæres dare damnatus sit : nec fecerit quominùs ibi, ubi id esset, traderet : si id posteà, sine dolo et cülpâ hæredis perierit, deterior fit legatarii conditio. l. 26. §. 1. 15. Si pluribus eadem res legata fuerit : siquidem conjunctim, etiamsi alter vindicet, alter ex testamento agat: non plus quàm partem habebit is qui ex testamento aget. Quod si separatim, siquidem evidentissimè apparuerit. ademptione à priore legatario factâ, ad secundum legatum testatorem convolasse, solum posteriorem ad legatum pervenire placet. l. 33. Si conjunctim res legetur constat partes ab initio fieri : nec solùm hi partem faciunt in quorum personâ constitit legatum : verùm hi quoque in quorum personâ non constitit legatum. I. 34 §. 9. Ubi pluribus legatariis vel fideicommissariis conjunctim relinquitur, omnes partem capiunt. Partes deficientium coeteris accrescunt cum suo onere. Ex l. un. §. 1 1. C. de caduc. toll. V. l. 3. ff. de usufr. accresc. Si disjunctim pluribus relictum sit, et concurrant, non habebunt singuli solidum, ut olim, sed quisque partem, nisi apertissimè et expressim testator solidum quemque habere voluerit, ut alteri res, alteri præstetur æstimatio. Si disjunctorum aliqui deficiant, cæteri totum habebunt, non jure accrescendi, sed jure proprio, cùm solidum singulis legatum esset. Et ideò si quæ sint onera quisque tenebitur, non deTejus onere qui defecit. Ex d. l. un. §. 1 1. de caduc. toll. V. s. l. 16. §. 2. l. 8o. de legat. 3. C. civ. io44, s. 16. Legato generaliter relicto, veluti hominis: Gaius Cassius scribit, id esse observandum me optimus, vel pessimus accipiatur: quæ sententia rescripto imperatoris nostri, et Divi Severi juvatur: qui rescripserunt homine legato, actorem posse eligi. I. 37. . Si de certo fundo sensit testator, nec appareat de quo cogitavit, electio hæredis erit, quem velit dare : aut, si appareat, ipse fundus vindicabitur. Sed et si lancem legaverit, nec appareat quam, æquè electio est hæredis, quam velit dare. d. l, §. i. C. civ. 1o22. Si domus alicui simpliciter sit legata neque adjectum, quæ do

« VorigeDoorgaan »