Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mus cogentur hæredes, quam vellet domum ex his quas testator habebat, legatario dare. Quod si nullas ædes reliquerit, magis derisorium est quàm utile legatum. l. 71. V. s. l. 20. inf. 1. 39. §. 6. l. 110. C. civ. 900.

17. Cùm servus legatus in fugâ ( esset ) vel longinquo absens exigatur: operam præstare hæres debet, ut eam rem requirat, et præstet. Et ita Julianus scribit. Nam et sumptum an in hanc rem facere hæres deberet, Africanus (libro vicesimo epistolarum] apud Julianum quærit, putatque sumptum præstandum, quod et ego arbitror sequendum. 1. 39.

Si servus legatus vivo testatore fugisse dicatur : et impensa, et periculo ejus, qui legatus sit, reddi debet. Quoniam rem legatam eo loco præstare hæres debeat, in quo à testatore sit relicta. 1. 108. V. I. 8. de leg. 2.

18. Ipsius quoque rei interitum post moram (debet) sicut in stipulatione, si post moram res interierit, æstimatio ejus præstatur. 1. 39. §. 1. V. l. 47. §. 6. l. 3. C. de usur. et fr. leg.

Si servus legatus sit, et moram hæres fecerit, periculo ejus et vivit et deterior fit, ut si debilem fortè tradat, nihilominùs tene-atur. 1. 108. §. 11. C. civ. 1042.

19. Si quis alicui legaverit, licere lapidem cædere, quæsitum est ad hæredem hoc legatum transeat: et Marcellus negat ad hæredem transmitti: nisi nomen hæredis adjectum legato fuerit. 1. 39. §. 4. C. civ. 1014.

20. Hæres cogitur legati prædii solvere vectigal præteritum, vel tributum, vel solarium, vel cloacarium, vel pro aquæ formâ. 1. 39. §. 5. C. civ. 1024.

21. Scio ex facto tractatum, cùm quidam duos fundos ejusdem nominis habens, legasset fundum Cornelianum : et esset alter pretii majoris, alter minoris : et hæres diceret minorem legatum, legatarius majorem. Vulgò fatebitur, utiquè minorem eum legasse, si majorem non potuerit docere legatarius. I. 39. §. 6. V. s. Ì. 32. §. 1. n. 9. C. civ. 1189, s.

22. Constat etiam res alienas legari posse, utiquè si parari possint etiamsi difficilis earum' paratio sit. 1. 39. §. 7. V. I. 67. §. 8. de leg. 2. l. 10. C. de legat. §. 4. inst. eod.

:

Si verò Salustianos hortos, qui sunt Augusti, vel fundum Albanum, qui principalibus usibus deservit, legaverit quis, furiosi est, talia legata testamento adscribere. d. 1. §. 8. C. civ. 1021.

23. Cùm res legata est, siquidem propria fuit testatoris, et copiam ejus habet hæres, moram facere non debet, sed eam præstare. Sed si res alibi sit, quam ubi petitur, primùm quidem constat, ibi esse præstandam, ubi relicta est: nisi alibi testator voluit, nam si alibi voluit, ibi præstanda est, ubi testator voluit, vel ubi verisimile est eum voluisse. Et ita Julianus scripsit tam in propriis quàm in alienis legatis. I. 47. C. civ. 1604.

24. Si Stiehus aut Pamphilus legetur, et alter ex his vel in fuga sit, vel apud hostes, dicendum erit præsentem præstari, aut absentis æstimationem : toties enim electio est hæredi committenda quoties moram non est facturus legatario. 1. 47. §. 3. C. civ. 1189, s.

25. Si res aliena vel hæreditaria, sine culpâ hæredis perierit vel non compareat, nihil ampliùs quàm cavere eum oportebit : sed si culpâ hæredis res perierit, statim damnandus est. Culpa autem qualiter sit æstimanda, videamus: an non solùm ea quæ dolo proxima (sit) verùm etiam quæ levis est : an numquid et diligentia quoque exigenda est ab hærede : quod verius est. Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utiquè æstimationem non deberi. Quod ita verum est, si non post moram factam id evenerit. Potuit enim eum acceptum legatarius vendere. l. 47. §. 4. et seq. C. civ. 1042. 26. Si cui legetur, cùm quatuordecim annorum erit, certo jure utimur, ut tunc sit quatuordecim annorum, cùm impleverit. 1. 49. V. I. 74. §. 1. ff. ad Senatuscons. Trebell. C. civ. 1040.

27. Si numerus nummorum legatus sit, neque apparet quales sunt legati, ante omnia ipsius patrisfamilias consuetudo, deindè regionis, in quâ versatus est, exquirenda est. Sed et mens patrisfamiliæ, et legatarii dignitas, vel caritas, et necessitudo: item earum quæ præcedunt, vel sequuntur summarum scripta sunt spectanda. Sed si certos nummos, veluti quos in arcâ habet, aut certam lancem legavit, non numerata pecunia, sed ipsa corpora nummorum, vel rei legatæ continentur, neque permutationem recipiunt et exemplo cujuslibet corporis æstimanda sunt. 1. 50. §. ult. et l. 51. C. civ. 1156, s.

28. Si pars hæredum nominata sit in legando, viriles partes hæredes debent; si verò omnes, hæreditarias. 1. 54. §. ult.

Si hæredes nominatim enumerati dare quid damnati sunt propius est, ut viriles partes debeant, quia personarum enumeratio hunc effectum habet, ut exæquentur in legato præstando, qui si nominati non essent, hæreditarias partes debituri essent. 1. 124. V. 1. l. 67. §. I.

Sive à certis personis hæredum nominatim legatum esset, sive ab omnibus, excepto aliquo: Attilicinus, Sabinus, Cassius, pro hæreditariis partibus totum eos legatum debituros aiunt, quia hæreditas eos obligat. Idem est cùm omnes hæredes nominantur, 1. 17. ff. de duob. reis const. C. civ 1009, 1012, 1017.

29. Nemo potest in suo testamento cavere, ne leges in suo testamento locum habeant. 1. 55. C. civ. goo.

30. Domus hæreditarias exustas, et hæredis nummis exstructas, ex causâ fideicommissi post mortem hæredis restituendas, viri boni arbitratu sumptuum rationibus deductis, et ædificiorum ætatibus examinatis, respondi. I. 58. C. civ. 1018, 1034, 1375.

31. Captatoriæ scripturæ simili modo neque in hæreditatibus, neque iu legatis valent. 1. 64. V. I. 70. s. de hæred. inst.

32. Si domus fuerit legata, licèt particulatim ita refecta sit ut nihil ex pristinâ materiâ supersit: tamen dicemus utile manere legatum. At si eâ domu destructâ, aliam eodem loco testator ædificaverit, dicemus interire legatum : nisi aliud testatorem sensisse fuerit approbatum. 1. 65. §. ult. C. civ. 1019, 1038, 1042.

33. Si ex pluribus hæredibus ex diversis partibus institutis, duobus eadem res legata sit, hæredes non pro hæreditariâ portione, sed pro virili id legatum habere debent. 1. 67. §. 1. V. 9. I. 54§. ult. C. civ. 1044, 1045.

34. De evictione an cavere debeat is, qui servum præstat ex causâ legati, videamus ? Et regulariter dicendum est quoties sine judicio præstita res legata evincitur; posse eam ex testamento peti: cæterùm si judicio petita est, officio judicis cautio necessaria est, ut sit ex stipulatu actio. l. 71. §. 1.

Si hæres tibi, servo generaliter legato, stichum tradiderit, isque à te evictus fuisset, posse te ex testamento agere, Labeo scribit. Quia non videtur hæres dedisse quod ita dederat, ut habere non possis. Et hoc verum puto. I. 29. §. 3. de legat. 3.

Si verò certus homo legatus est, talis dari debet qualis est. l. 45. §. 1. h. t. de leg. 1.

Hæres servum non nominatim legatum tradidit, et de dolo repromisit, posteà servus evictus est. Agere cum hærede legatarius ex testamento poterit, quamvis hæres alienum esse servum ignoraverit. I. 58. ff. de evict. V. 1. 77. §. 8. de legat. 2. C. civ. 1017, S.

35. In pecuniâ legatà confitenti hæredi modicum tempus ad solutionem dandum est: nec urgendum ad suscipiendum judicium: quod quidem tempus ex bono et æquo prætorem observare oportebit. 1. 71. §. 2. C. civ. 1011, 1014, S.

36. Si sic legatum, vel fideicommissum sit relictum, si æstimaverit hæres, si comprobaverit, si justum putaverit: et legatum, et fideicommissum debebitur: quoniam quasi viro potiùs bono ei commissum est, non in meram voluntatem hæredis collatum. I. 75. V. 1. l. 11. §. 7. de leg. 3. C. civ. 1174.

37. Falsa demonstratio non perimit legatum. 1. 75. §. 1. in. fin. Hæres meus Titio dato, quod ex testamento Sempronii debetur mihi cùm jure novationis, quam legatarius idemque testator antè fecerat, legatum ex testamento non debeatur: placuit falsam demonstrationem legatario non obesse, nec in totum falsum videri, quod veritatis primordio adjuvaretur. 1. 76. §. 3. ff. de legat. 2. Certo corpore legato, demonstratio falsa posita non perimit legatum, veluti si ita sit scriptum, stichum quem ex venditione Titii emi. Nam si neque emit, aut ex aliâ venditione emit, legatum nihilominùs valet. 1. 10. ff. de auro arg. C. civ. 1110.

38. Stichum aut Pamphilum, utrùm hæres meus volet, Titio dato: si dixerit hæres Stichum se velle dare, Sticho mortuo libe

rabitur cùm autem semel dixerit hæres, utrùm dare velit, mutare sententiam non poterit. I. 84. §. g. V. s. l. 5. v. l. 11. §. 1. de leg. 2. C. civ. 1193.

39. Filio pater quem in potestate retinuit, hæredi pro parte instituto, legatum quoque relinquit: durissima sententia est existimantium denegandum ei legati petitionem, si patris abstinuerit hæreditate: non enim impugnatur judicium ab eo, qui justis rationibus noluit negotiis hæreditariis implicari 1. 87. I. 12. C. de legat. 40. Quidam testamento, vel codicillis, ita legavit, aureos quadringentos Pamphilæ dari volo ita, ut infrà scriptum est: ab Julio auciore aureos tot, et in castris quos habeo, tot, et in numerato quos habeo, tot. Post multos annos eâdem voluntate manente, decessit. Cùm omnes summæ in alios usus essent translatæ. Quæro, an debeatur fideicommissum? Respondi, verosimiliùs est, patrem familias demonstrare potiùs hæredibus voluisse, undè aureos quadringentos sine incommodo rei familiaris contrahere possint, quàm conditionem fideicommisso injecisse, quod initio purè datum esset: et ideò quadringenti Pamphilæ debebuntur 1. 96. Firmo Heliodoro fratri meo dari volo quinquaginta ex reditu prædiorum meorum futuri anni. Posteà proptereà non videri conditionem additam, sed tempus solvendæ pecuniæ prolatum videri, respondit. Fructibus fini relictæ pecuniæ non perceptis, ubertatem esse necessariam anni secundi. 1. 26. ff. quandò dies legat. C. civ. 1164.

41. In tacitis fideicommissis fraus legi fieri videtur, quoties quis neque testamento, neque codicillis rogaretur, sed domesticâ cautione, vel chirographo obligaret se ad præstandum fideicommissum ei qui capere non potest. I. 103.

42. Cùm quid tibi legatum, fideive tuæ commissum sit, ut mihi restituas, si quidem nihil prætereà ex testamento capias, dolum malum duntaxat in exigendo legato: alioquin etiam culpam et mihi præstare debere existimavit. Sicut in contractibus fidei bonæ servatur, ut si quidem utriusque contrahentis commodum versetur, etiam culpa: sin unius solius, dolus malus tantummodò præstetur. l. 108. §. 12. V. l. 5. §. 2. ff. commod. C. civ. 896.

43. Si hæres generaliter servum, quem ipse voluerit, dare jussus, sciens furem dederit, isque furtum legatario fecerit, de dolo malo agi posse ait. Sed quoniam illud verum est hæredem in hoc teneri, ut non pessimum det, ad hoc tenetur ut et alium hominem præstet, et hunc pro noxæ deditione relinquat. l. 110. V. s. l. 37. C. civ. 1022.

44. Ineptas voluntates defunctorum circa sepulturam : ( veluit vestes aut si qua alia supervacua ut in funus impendantur) non valere, Papinianus scribit. I. 113. §. ult. C. civ. 900.

45. Placet non plus posse rogari quem restituere, quàm quantùm ei relictum est. l. 114. §. 3. in fin.

46. Ut quis hæredem instituat aliquem, rogari non potest :

planè senatus censuit perindè habendum, atque si rogasset hæreditatem restitui. l. 114. §. 6. C. civ. 896.

47. Divi Severus, et Antoninus rescripserunt, eos, qui testamento vetant, quid alienari, nec causam exprimunt propter quam id fieri velint, nisi invenitur persona cujus respectu hoc à testatore dispositum est, nullius esse momenti scripturam : quasi nudum præceptum relinquerint: quia talem legem testamento non possunt dicere. Quod si liberis, aut posteris, aut libertis, aut hæredibus, aut aliis quibusdam personis consulentes, ejusmodi voluntatem significarent, eam servandam esse. I. 114. §. 14. C. civ. 896.

48. Cùm pater filio hærede instituto, ex quo tres habuerat nepotes, fideicommisit, ne fundum alienaret, et ut in familiá relinqueret, et filius decedens duos hæredes, instituit, tertium exhæredavit, fundum extraneo legavit. Divi Severus et Antoninus rescripserunt, verum esse non paruisse voluntati defuncti filium. 1. 114. §. 15. Verum est in familiâ reliquisse,licèt uni reliquisset. d. l. 114. §. 17. in f. V. l. 94. de leg. 3.

49. Etiam hoc modo cupio des, opto des, credo te daturum, fideicommissum est. l. 115. V. I. 118.

In legatis vel fideicommissis necessaria non sit verborum observantia: ita ut nihil prorsùs intersit, quis talem voluntatem verborum casus exceperit, aut quis loquendi usus, effuderit. 1. 21. C. de legat.

Omne verbum significans testatoris legitimum sensum legare vel fideicommittere volentis, utile atque validum est. Sive directis verbis, quale est, jubeo fortè, sive precariis utatur testator, quale est, rogo, volo, mando, fideicommitto. 1. 2. C. comm. de legat. et fideicomm. C. civ. 1002.

50. Legatum est delibatio hæreditatis, quâ testator ex eo quod universum hæredis foret, alicui quod collatum velit. I. 116.

Legatum est donatio testamento relicta. l. 36. ff. de leg. 2. C. civ. 895, 967.

51. Hæreditas personæ defuncti qui eam reliquit, vice fungitur. l. 116. §. 3. C. civ. 724.

52. Fundus legatus talis debet dari, qualis relictus est: itaque sive ipse fundo hæredis servitutem debuit, sive ei fundus hæredis, licèt confusione dominii servitus extincta sit, pristinum jus restituendum est, et nisi legatarius imponi servitutem patiatur, petenti ei legatum exceptio doli mali opponetur. Si verò fundo legato servitus non restituetur, actio ex testamento superest. !. 116. §. ult. C. civ. 1018, 1038.

53. Si quid relictum sit civitatibus, omne valet, sive in distributionem relinquatur, sive in opus, sive in alimenta, vel in eruditionem puerorum, sive quid aliud. 1. 117.

Civitatibus legari potest etiam quod ad honorem ornatumque civitatis pertinet. Ad ornatum putà quod ad instruendum forum,

« VorigeDoorgaan »