Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

theatrum, studium, legatum fuerit. Ad honorem putà, quod ad -munus edendum, venationemve, ludos scenicos, ludos circenses (relictum fuerit), aut quod ad divisionem singulorum civium, vel epulum relictum fuerit: hoc ampliùs quod in alimenta infirmæ ætatis putà (senioribus, vel pueris, puellisque) relictum fuerit, ad honorem civitatis pertinere respondetur. I. 122. C. civ. 910.

54. Si servus vetitus est à testatore rationes reddere, non hoc consequitur, ut ne quod apud eum sit, reddat, et lucri faciat : sed ne scrupulosa inquisitio fiat, hoc est, ut negligentiæ ratio non habeatur, sed tantùm fraudium. L. 119.

55. Fructus ex fundo purè legato post aditam hæreditatem à legatario perceptos ad ipsum pertinere: colonum autem cum hærede ex conducto habere actionem. l. 120. §. 2. V. L. 32. ff. locat. LIBER TRIGESIMUS UNUS.

TITULUS I. De legatis et fideicommissis.

1. In arbitrium alterius conferri legatum, veluti conditio potest. Quid enim interest, si Titius Capitolium ascenderit, mihi legetur, an si voluerit?

Sed cùm ita legatum sit pupillo sive pupillæ, arbitrio tutorum, neque conditio inest legato, neque mora. Cùm placeat, in testamentis legatum in alterius arbitrium collatum, pro viri boni arbitrio, quod injectum legato velut certam quantitatem exprimit, pro viribus videlicet patrimonii. I. 1. d. l. §. 1.

2. Neminem ejusdem rei legatæ sibi partem velle, partem nolle verius est. Sed duobus legatis relictis, unum quidem repudiare, alterum verò amplecti posse, respondetur. Sed si unum ex legatis onus habet, et hoc repellatur, non idem dicendum est. 1. 4. 1. 5. d. l. 5. §. 1.

3. Si quis servum hæredis, vel alienum legaverit et is fugisset, cautiones interponendæ sunt de reducendo eo: sed si quidem vivo testatore fugerit, expensis legatarii reducitur, si post mortem sumptibus hæredis. 1. 8.

4. Si quis legaverit ex illo dolio amphoras decem, et sinon decem, sed pauciores inveniri possint, non extinguitur legatum, sed hoc tantummodò accipit, quod invenitur. 1. 8. §. 2.

5. Si pecunia legata in bonis legantis non sit, solvendo tamen hæreditas sit, hæres pecuniam legatam dare compellitur, sive de suo, sive ex venditione rerum hæreditariarum, sive undè voluerit. I. 12. C. civ. 870, s.

6. Si hæres damnatus esset, decem uni ex libertis dare, et non constituerit cui daret, hæres omnibus eadem decem præstare cogendus est. l. 17. §. 1. V. inf. I. 67. §. 2. d. I. §. 7.

7. Onus probandi mutatam esse defuncti voluntatem ad ( hæredem) pertinet, qui fideicommissum recusat. l. 22. in fin. C. civ. 1035, s. 1315.

8. Omnia quæ testamentis sine die, vel conditione ascribuntur, ex die aditæ hæreditatis præstantur. l. 32. C. civ. 1004,8.1011, 1014,S.

9. Species nominatim legatæ, si non reperiantur, nec dolo hæredis deesse probentur, peti ex eodem testamento non possunt. 1. 32. §. 5. V. l. 6. ff. de aur. arg. mund. d. 1. §. 1. C. civ. 1042.

10. In fideicommissum, quod familiæ relinquitur, hi ad petitionem ejus admitti possunt, qui nominati sunt, aut post omnes eos extinctos, qui nomine defuncti fuerint eo tempore quo testator moreretur, et qui ex his primo gradu procreati sint, nisi specialiter defunctus ad ulteriores voluntatem suam extenderit. 1. 32. §. ult. V. 1. 69. §. 3.

11. Legatorum petitio adversùs hæredes pro partibus hæreditariis competit: nec pro his qui solvendo non sunt, onerari cohæredes oportet. 1. 33.

Pro hæreditariis partibus hæredes onera hæreditaria agnoscere, etiam in fisci rationibus, placuit: nisi intercedat pignus vel hypotheca. Tunc enim possessor obligatæ rei conveniendus est. 1. 2. C. de hæred. act. C. civ. 1017.

12. Si ita sit scriptum, filiabus meis centum aureos do: an et masculini generis et fœminini liberis legatum videatur? Nam, si ita scriptum esset, filiis meis hosce tutores do, responsum est, etiam filiabus tutores datos esse: quod non est ex contrario accipiendum, ut filiarum nomine etiam masculi contineantur: exemplo enim pessimum est fœminino vocabulo etiam masculos contineri. 1. 45.

Semper sexus masculinus etiam fœmininum sexum continet. I. 62. in f. de leg. 3.

13. Sempronius Proculus nepoti suo salutem. Binæ tabulæ testamenti eodem tempore exemplarii causâ scriptæ, ut vulgò fieri solet, ejusdem patrisfamilias proferuntur. In alteris centum in alteris quinquaginta aurei legati sunt Titio: Quæris, utrùm et quinquaginta aureos, an centum duntaxat habiturus sit ? Proculus respondit. In hoc casu (magis ) hæredi parcendum est, ideòque utrumque legatum nullo modo debetur, sed tantummodò quinquaginta aurei. I. 47. C. civ. 1035, s.

14. Ut hæredibus substitui potest, ita etiam legatariis. 1. 50. C. civ. 896.

15. Non oportet priùs de conditione cujusdam quæri, quàm hæreditas, legatumve ad eum pertineat. 1. 52.

16. Sæpè confines fundos etiam suprà justam æstimationem interest nostrâ acquirere. 1. 54.

17. Quod principi relictum est, qui antequàm dies legati cedat, ab hominibus ereptus est, ex constitutione Divi Antonini. successori ejus debetur. Si Augustæ legaveris, et ea inter homines esse desierit : deficit quod ei relictum est, sicut Divus Adrianus

in Plotinæ, et proximè imperator Antoninus in Faustinæ Augustæ personâ constituit, cùm ea antè inter homines esse desiit. Quàm testator decederet. 1. 56 et l. 57.

18. Julianus ait, si alter ex legitimis hæredibus repudiasset portionem, cùm essent ab eo fideicommissa relicta: cohæredem ejus non esse cogendum fideicommissa præstare. Portionem enim ad cohæredem sine onere pertinere : sed post rescriptum Severi, quo fideicommissa ab instituto relicta à substitutis debentur, et hic quasi substitutus cum suo onere consequetur accrescentem portionem. 1. 61. §. 1. C. civ. 785, s. 1044.

19. Unum ex familiâ, propter fideicommissum à se cùm moreretur relictum, hæres eligere debet : ei quem elegit frustrà testamento suo legat, quod posteaquàm electus est, ex alio testamento petere potest. 1. 67.

Non enim facultas necessariæ electionis, propriæ liberalitatis beneficium est: quid est enim quod de suo videtur reliquisse, qui quod relinquit omnimodò reddere debuit. d. 1. 67. §. 1.

20. Si cùm fortè tres ex familiâ essent ejus qui (uni ex familiá) fideicommissum reliquit, eodem vel dispari gradu: satis erit uni reliquisse. Nam postquàm paritum est voluntati, cæteri conditione deficiunt. 1. 67. §. 2.

21. Rogo fundum cùm morieris restituas ex libertis cui voles, quod ad verba attinet, ipsius erit electio: nec petere quisquam poterit, quamdiù præferri alius potest. Defuncto eo, priusquàm eligat, petent omnes. Itaque eveniet, ut quod uni datum est, vivis pluribus, unus petere non possit: sed omnes petant, quod non omnibus datum est. Et ita demùm petere possit unus, si solus moriente eo superfuit. 1. 67. §. 7. C. civ. 896, s.

22. Si rem tuam, quam existimabam meam, te hærede instituto, Titio legem, non est Neratii Prisci sententiæ, nec constitutioni locus quà cavetur, non cogendum præstare legatum hæredem. Nam succursum est hæredibus, ne cogerentur redimere quod testator suum existimans reliquit. Sunt enim magis in legandis suis rebus, quàm in alienis comparandis, et onerandis hæredibus faciliores voluntates : quod in hâc specie non evenit, cùm dominium rei sit apud hæredem l. 67. §. 8. V. s. de leg. 1. l. 39. §. 7. §. 4. inst. de legat.

Hæredum etiam res proprias per fideicommissum relinqui posse non ambigitur. I. 25. C. de fideic.

23. Si omissa fideicommissi verba sunt, et cætera quæ leguntur, cùm his, quæ scribi debuerant, congruant, rectè datum, et minùs scriptum, exemplo institutionis legatorumque intelligitur, quam sententiam optimus quoque imperator noster Severus secutus est. I. 67. §. 9.

Verbum volo licèt desit, tamen quia additum perfectum sensum facit, pro adjecto habendum est, I. 10. C. de fidei. C. civ. 967.

24. Item Marcus imperator rescripsit, verba quibus testator ita caverat, non dubitare se quodcunque uxor ejus cepisset, liberis suis se reddituram, pro fideicommisso accipienda. Quod rescriptum summam habet utilitatem, ne scilicet honor benè transacti matrimonii, fides etiam communium liberorum decipiat patrem, qui meliùs de matre præsumpserat. Et ideò princeps providentissimus, et juris religiosissimus, cùm fideicommissi verba cessare animadverteret, eum sermonem pro fideicommisso rescripsit accipiendum. 1. 67. §. ult. V. s. de leg. 1. l. 115. C. civ. 1091, s.

25. Fratre hærede instituto petit, ne domus alienaretur, sed ut in familia relinqueretur, si non paruerit hæres voluntati, sed domum alienaverit, vel extero hærede instituto decesserit, omnes fideicommissum petent qui in familiâ fuerunt. Quid ergò, si nou sint ejusdem gradûs? Ita res temperari debet: ut proximus quisque primo loco videatur invitatus. 1. 69. §. 3. V. I. 32. §. ult.

26. Pro parte hæres institutus cui præceptiones erant relictæ, post diem legatorum cedentem, ante aditam hæreditatem vitâ decessit partem hæreditatis ad cohæredes substitutos pertinere placuit, præceptionum autem portiones, quæ pro parte cohæredum constiterunt, ad hæredes ejus transmitti. I. 75. §. 1. l. 19. ff. de opt. leg. V. 1. 1. 80. et tit. quand. dies leg. ced.

27. Dominus, hærede fructuario scripto, fundum sub conditione legavit, voluntatis ratio non patitur, ut hæres ex causâ fructus emolumentum retineat: diversum in cæteris prædiorum servitutibus, quas hæres habuit, responsum est, quoniam fructus portionis instar obtinet. 1. 76. §. 2.

28. Pater cum filiâ pro semisse hærede institutâ, sic testamento locutus fuerat: peto, cùm morieris, licèt alios quoque filios susceperis, Sempronio nepoti meo plus tribuas in honorem nominis mei, necessitas quidem restituendi nepotibus viriles partes præcedere videbatur: sed moderandæ portionis, quam majorem in unius nepotis personam conferri voluit, arbitrium filiæ datum. 1. 76. §. 5.

29. Non jure tutori dato mater legavit, si consentiat, ut decreto prætoris confirmetur, et prætor non idoneum existimet, actio legati (non ) denegabitur. I. 76. §. 6. V. 1. 8. C. de legat.

30. Eorum quibus mortis causâ donatum est, fideicommitti quoquo tempore potest. Quod fideicommissum hæredes salvà falcidiæ ratione, quam in his quoque donationibus exemplo legatorum locum habere placuit, præstabunt. l. 77. S. 1.

31. Si pars donationis fideicommisso teneatur, fideicommissum quoque munere falcidia fungetur. Si tamen alimenta præstari voluit collationis totum onus in residuo donationis esse respondendum erit ex defuncti voluntate, qui de majore pecuniâ præstari non dubiè voluit integra. l. 77. §. 1. in fine.

32. Evictis prædiis, quæ pater, qui se dominum esse credi

derit, verbis fideicommissi filio, reliquit, nulla cum fratribus et cohæredibus actio erit. Si tamen inter filios divisionem fecit arbiter, conjecturâ voluntatis non patietur eum partes cohæredibus prælegatas restituere, nisi parati fuerint, et ipsi patris judicium fratri conservare. d. l. 77. §. 8. V. l. 71. §. 1. de legat. 1. C. civ. 883, s.

33. A filiâ pater petierat, ut, cui vellet ex liberis suis prædia cùm moreretur restitueret, uni ex liberis suis prædia fideicommissa viva donavit : non esse electionem, propter incertum diem fideicommissi, certæ donationis videbatur. Nam in eum destinatio dirigi potest, qui fideicommissum inter cæteros habiturus est, remota matris electione. l. 77. §. 10. V. 1. de leg. 3. l. 41. §. 12 et 1. 12. C. de fideic.

34. Hæreditatem post mortem suam rogati restituere, nominum periculo, quæ per divisionem obtigerunt, inter cohæredes interpositis delegationibus, non adstringuntur : non magis quàm prædiorum, cùm permutatio rerum discernens communionem interveniet. 1. 77. §. 18. V. l. 4. ff. de hæred. vel act. vend. 1..74. in. f. ff. de evict.

35. Filius matrem hæredem scripserat, et fideicommissa tabulis data cum jurisjurandi religione præstari rogaverat, cùm testamentum nullo jure factum esset, nihilominùs matrem legitimam hæredem cogendam præstare fideicommissa respondi, nam enixæ voluntatis preces ad omnem successionis speciem porrectæ videbantur. 1. 77. §. 23. V. 1. 1. 81. et s. qui test. fac. poss. 1. 29.

36. Cùm post mortem emptoris, venditionem reipublicæ prædiorum optimus maximusque princeps noster Severus Augustus rescindi, hæredibus pretio restituto, jussisset: de pecuniâ legatario, cui prædium emptor ex eâ possessione legaverat, conjecturâ vo-luntatis, pro modo æstimationis, partem solvendam esse respondi. I. 78. §. 1. C. civ. 1017.

37. Legatum ita dominium rei legatarii facit, ut hæreditas hæredis res singulas : quod eò pertinet, ut si purè res relicta sit, et legatarius non repudiavit defuncti voluntatem, rectâ viâ dominium, quod hæreditatis fuit, ad legatarium transeat, nunquàm factum hæredis. 1. 80.

Ea quæ legantur rectâ viâ ab eo qui legavit ad eum cui legata sunt transeunt. 1. 64. in fine ff. de furt. V. s. l. 75. §. 1. C. civ. 1014, S.

38. Si quis testamento facto, à filiis suis, quos hæredes instituisset, fideicommissa reliquisset, non ut à legitimis hæredibus, sed ut à scriptis, et testamentum aliquo casu irritum factum sit filii ab intestato venientes fideicommissa ex testamento præstare compelli non possunt. 1. 81.

39. Gaius Seius pronepos meus hæres mihi esto ex semisse bonorum meorum, exceptá domo med et paterná in quibus habito,

« VorigeDoorgaan »