Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

talia sunt: si te hæredem solum instituam, et scribam, uti monumentum mihi certá pecunia facias: nullam enim obligationem ea scriptura recipit, sed ad auctoritatem meam conservandam poteris, si velis, facere: aliter atque si, cohærede tibi dato, idem scripsero. Nam sive te solum damnavero uti monumentum facias, cohæres tuus agere tecum poterit familiæ erciscundæ, uti facias: quoniam interest illius. Quin etiamsi utrique jussi estis hoc facere, invicem actionem habebitis. 1. 7. V. l. 21. §. 4. h. tit.

Si quis Titio decem legaverit, et rogaverit, ut ea restituat Mævio, Mæviusque fuerit mortuus, Titii commodo cedit, non hæredis, nisi duntaxat ministrum Titium elegit. 1. 17. ff. de leg. 2. V. l. 96. §. 3. de leg. 1. l. 107. eod. l. 7. ff. Si cui plus quàm per leg. falc. 1. 8. ff. de alim. vel cib. leg.

Si testator designaverit per quem desiderat redemptionem fieri captivorum, is qui specialiter designatus est, legati vel fideicommissi habeat exigendi licentiam, et pro suâ conscientiâ votum adimpleat testatoris. 1. 28. §. 1. C. de episc. et cler. V, Nov. Leon. 68. C. civ. 1025, s.

:

4. Non semper voluntas aut jussum (testatoris) conservari debet veluti si prætor doctus sit, non expedire, pupillum eò morari, ubi pater jusserit, propter vitium, quod pater fortè ignoravit in eis personis esse, apud quas morari jussit. Si autem pro cibariis eorum in annos singulos aurei decem relicti sint, sive hoc sermone significantur apud quos morari mater pupillos voluerit: sive ita acceperimus hunc sermonem significantur apud quos morari mater pupillos voluerit: sive ita acceperimus hunc sermonem ut ipsis filiis id legatum debeatur utile erit, et magis enim est, ut providentiâ filiorum suorum hoc fecisse videatur. Et in omnibus ubi auctoritas sola testatoris est, neque omnimodò spernenda, neque omnimodò observanda est : sed interventu judicis hæc omnia debent, si non ad turpem causam feruntur, ad effectum perduci. 1. 7. in fin.

5. Seio amico fidelissimo, si voluerit; sicut meis negotiis interveniebat, eodem modo filiorum meorum intervenire, annuos senos aureos, et habitationem quá utitur, præstari volo. Non ideò minùs annua Seio pro parte hæreditaria viventis filiæ deberi placuit, quod ex tribus filiis Titiæ duo aliis hæredibus institutis vitâ decesserunt, cùm tam labor, quàm pecunia divisionem reciperent. l. 10.

6. Mævia nepotem ex Mævio puberem hæredem instituit, et Lucio Titio ita legavit: Lucio Titio viro bono cujus obsequio gratias ago, dari volo annuos quandiù vivat aureos decem, si rebus nepotis mei interveniat, omnemque administrationem rerum nepotis mei ad sollicitudinem suam revocarit. Quæro cùm Lucius Titius aliquo tempore Mævii negotia gesserit, et per eum non stet quominus gerat; Publius autem Mævius nollet eum administrare, an fideicommissum debeat præstari : Respondi, si non propter fraudem,

aliamve quam justam causam, improbandæ operæ causâ remotus esset à negotiis quæ administrare, secundùm defuncti voluntatem, vellet, percepturum legatum. 1. 13. C. civ. 900.

7. Si cui annuum fuerit relictum, sine adjectione summæ, nihil videri huic adscriptum Mela ait, sed est verior Nervæ sententia, quod testator præstare solitus fuerat, id videri relictum : si minùs ex dignitate personæ statui oportebit. l. 14. C. civ. 1161.

8. Javolenus, eum qui rogatus post decem annos restituere pecuniam, ante diem restituerat: Respondit, si propter capientis personam, quod rem familiarem tueri non posset, in diem fideicommissum relictum probetur, et perdituro ei id hæres ante diem restituisset, nullo modo liberatum esse. Quod si tempus hæredis causâ prorogatum esset, ut commodum medii temporis ipse sentiret, liberatum eum intelligi: nam et plus eum præstitisse, quàm debuisset. 1. 15.

9. Legatum ita est: Attiæ donec nubat quinquaginta damnas esto hæres meus dare, neque adscriptum est, in annos singulos, Labeo Trebatius præsens legatum deberi putat. Sed rectiùs dicetur, in legatum in annos singulos deberi. I. 17. V. l. 19. §. 1. C. civ. 1156, s.

10. Vini falerni, quod domi nascetur, quot annis in annos singulos binos culcos hæres meus Attio dato. Etiam pro eo anno quo nihil vini natum est, deberi duos culeos : si modò ex vindemiâ cæterorum annorum dari possit. l. 17. §. 1.

Ex eo vino quod in illo fundo nascetur, hæres meus amphoras decem quot annis in annos singnlos dato, quo anno natum non fuisset, ex superiore anno ejus fundi eum numerum amphorarum hæredem daturum, Sabinus existimat : quæ sententia, si voluntas non adversetur, mihi quoque placet. 1. 13. ff. de trit. vin. vel. ol. leg.

11. Annua his verbis legavit, Si morarentur cum matre meá quam hæredem ex parte institui. Quæsitum est, an, mortuâ matre, conditio adposita defecisse videatur, ac per hoc neque cibaria, neque vestiaria his debeantur? Respondit, secundùm ea quæ proponerentur, deberi. 1. 20.

Imperator Antoninus Pius libertis Sextiæ Basiliæ : quamvis ver ba testamenti, ita se habeant: ut, quoad cum Claudio justo morati essetis, alimenta et vestiarium legata sint: tamen hanc fuisse defunctæ cogitationem interpretor, ut et post mortem justi eadem vobis præstari voluerit, respondit. Ejusmodi scripturam ita accipi, ut necessitas alimentis præstandis perpetuò maneat. 1. 13. §. 1. ff. de alim. vel cib. legat. 1. 20, in f. eod. I. 1. C. de legat. C. civ. 1175.

12. Liberto suo ita legavit: prestari volo Philoni, usquè dùm vivet, quinquagesimam omnis reditús, quæ prædiis à colonis vel emp toribus fructus ex consuetudine domus mex præstantur: hæredes prædia vendiderunt, ex quorum reditu quinquagesima relicta est. Quæsitum est, an pretii usuræ quæ ex consuetudine in pro

vinciâ præstarentur, quinquagesima debeatur? respondit, reditûs duntaxat quinquagesimas legatas, licèt prædia vindita sunt. I. 21. C. civ. 599, 621.

13. A liberto, cui fundum legaverat ferentem annua sexaginta, per fideicommissum dederat Pamphilæ annua dena. Quæsitum est, si lex falcidia liberto legatum minuerit, an Pamphilæ annua dena, Quæsitum est, si lex falcidia liberto legatum minuerit, an Pamphilæ quoque annuum fideicommissum minutum videatur, cùm ex reditu legata sint, qui largitur, etiamsi falcidia partem dimidiam fundi abstulerit, annuam Pamphilæ præstationem? Respondit, secundùm ea quæ proponerentur, non videri minutum : nisi si alia mens testatoris probaretur. l. 21. §. 1. V. l. 32. §. 4. ff. ad. leg. falc.

14. Pater duos filios æquis ex partibus instituit hæredes, majorem, et minorem, qui etiam impubes erat. Et in partem ejus certa 'prædia reliquit : et cùm quatuordecim annos impleverit, certam pecuniam ei legavit, idque fratris ejus fideicommisit, à quo petit in hæc verba : à te peto Sei, ut ab annis duodecim ætatis ad studia liberalia fratris tui inferas matri ejus annua tot usque ad annos quatuordecim: eo ampliùs tributa fratris tui pro censu ejus dependas, donec bona restituas, et ad te reditus prædiorum illorum pertineant, quoad perveniat frater tuus ad annos quatuordecim. Quæsitum est, defuncto majore fratre, hærede alio relicto: utrùm omnis conditio percipiendi reditûs fundorum anniversaria præstetur, et alia quæ præstaturus esset, si viveret Seius, ad hæredem ejus transierint: an verò id omne protinùs ad pupillum, et tutores transferri debeat? Respondit, secundùm ea quæ proponerentur, intelligitur testator quasi cum tutore locutus, ut tempore, quo tutela restituenda est, hæc quæ pro annuis præstari jussisset, percipiendisque fructibus, finiantur. Sed cùm major frater morte præventus est, omnia quæ relicta sunt, ad pupillum, et tutores ejus confestim post mortem fratris transisse. I. 21. §. ult. C. civ. 620.

15. Cùm quidam decurionibus divisiones dari voluisset die natalis sui: Divi Severus et Antonnius rescripserunt, non esse verisimile, testatorem de uno anno sensisse, sed de perpetuo legato. 1. 23. TITULUS II.. De usu et usufructu (et reditu,) et habitatione, et operis, per legatum, vel fideicommissum datis.

-

1 Si ususfructus municipibus legatus erit, quæritur, quousquè in eo usufructu tuendi sint: nam si quis eos perpetuò tuetur, nulla utilitas erit nudæ proprietatis, semper abscedente usufructu. Undè centum annos observandos esse constat, qui finis vitæ longissimus esset. 1. 8. V. 1. 68. ff. ad leg. falc. V. s. de usurf. et quemadm. 1. 56. C. civ. 619.

2. Si ab eo, cui legatus esset ususfructus, fideicommissum fuerit relictum : licèt ususfructus ad legatarium non pervenerit, hæres tamen penès quem ususfructus remanet, fideicommissum præstat. 1. 9.

3. Qui duos fundos habebat, unum legavit, et alterius fundi usumfructum alii legavit : Quæro si fructuarius ad fundum aliundè viam non habeat, quàm per illum fundum, qui legatus est, an fructuario servitus debeatur? Respondit, quemadmodùm si in hæreditate esset fundus, per quem fructuario potest præstari via, secundùm voluntatem defuncti videtur id exigere ab hærede, ita et in hâc specie non aliter concedendum esse legatario fundum vindicare nisi priùs jus transeundi usufructuario præstet: ut hæc forma in agris servetur, quæ vivo testatore obtinuerit, sive donec ususfructus permanet, sive dùm ad suam proprietatem redierit. 1. 15. §. 1. C. civ. 682, s.

4. Legatum civitati relictum est, ut ex reditibus quot annis in eá civitate, memoriæ conservanda defuncti gratiá, spectaculum celebretur, quod illic celebrari non licet. Quæro, quid de legato existimes? Modestinus respondit: cùm testator spectaculum edi voluerit in civitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet, iniquum esse, hanc quantitatem quam in spectaculum defunctus destinaverit, in lucro hæredum cedere: igitur adhibitis hæredibus, et primoribus civitatis dispiciendum est, in quam rem debeat converti fideicommissum, ut memoria testatoris alio et licito genere celebretur. l. 16. C. civ. 900.

5. Quæro si ususfructus fundi legatus est, et eidem fundo indictiones temporariæ indicta sint, quid juris sit? Paulus respondit, idem juris esse, et in his speciebus quæ posteà indicuntur, quod in vectigalibus dependendis responsum est: ideòque hoc ones ad fructuarium pertinet. I. 28. C. civ. 608, s.

6. Uxori usumfructum domuum, et omnium rerum quee in his omnibus erant, excepto argento, legaverat, item usumfructum fundorum, et salinarum. Quæsitum est, an lanæ cujusque coloris, mercis causâ paratæ, item purpuræ, quæ in domibus erant, ususfructus ei deberetur? Respondit, excepto argento, et his quæ mercis causâ comparata sunt, cæterorum omnium usumfructum legatariam habere. 1. 32. §. 2.

7. Sticho testamento manumisso fundi ususfructus erat legatus: et, cùm is uti, fruique desiisset, fidei hæredum testator commisit, uti eum fundum darent Lucio Titio: sed Stichus testamento suo ejusdem fundi proprietatem nepotibus suis legavit: et hæredes Stichi ex testamento ejus legatariis nepotibus eum fundum tradiderunt. Quæsitum est, cùm nepotes legatarii ignoraverint conditionem fundi suprà scripti priore testamento datam, et plus quàm tempore statuto possederint, an eum fundum sibi acquisierint. Respondit secundùm ea quæ proponerentur, legatarios sibi acquisisse. 1. 36. C. civ. 2219, s.

8. In fructu id esse intelligitur, quod ad usum hominibus inductum est: neque enim maturitas naturalis hic spectanda est: sed id tempus, quo magis colono dominove eum fundum tollere

expedit. Itaque cùm olea immatura plus habeat reditus, quàm si matura legatur, non potest videri si immatura lecta est, in fructu non esse. l. 42. C. civ. 578.

TITULUS III. — De servitute legată.

1. Si is qui duas ædes habebat una, mihi, alteras tibi legavit, et medius paries, qui utrasque ædes distinguat, intervenit: eo jure eum communem nobis esse existimo. 1. 4. C. civ. 653, s.

2. Pater filiæ domum legavit, eique per domus hæreditarias jus transeundi præstari voluit. Si filia domum suam habitet, viro quoque jus transeundi præstabitur: alioquin filiæ præstari non videbitur. Quod si quis non usum transeundi personæ datum, sed legatum servitutis esse plenum intelligat : tantumdem juris ad hæredem quoque transmittetur: quod hic nequaquàm admittendum est: ne quod affectu filiæ datum est, et hoc ad exteros ejus hæredes transire videatur. 1. 6.

TITULUS IV. De dote prælegata.

1. Ei quæ dotem nullam habebat, vir sic legaverat : quanta pecunia dotis nomine, et reliqua pro ea quinquaginta hæres dato: deberi ei legatum Ofilius, Cascellius, item et Servii auditores retulerunt, perindè habendum esse, ac si servus alicui mortuus, aut pro eo centum legata essent. Quod verum est, quia his verbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia legata videtur. 1. 6. §. 1. De optione vel electione legata. 1. Quoties servi electio vel optio datur, legatarius optabit quem velit. Sed et homine generaliter legato, arbitrium eligendi quem acciperet ad legatarium pertinet. I. 2. d. 1. §. 1. V. 1. 20. de legat. 1. 1. 37. eod. d. l. 37. §. 1. l. 39. §. 6. eod. C. civ. 1022, 1189, s.

TITULUS V.

[ocr errors]

2. Sciphi electione datâ, si non omnibus sciphis exhibitis legatarius elegisset, integram ei optionem manere placet, nisi ex his duntaxat eligere voluisset, cùm sciret et alios esse. Nec solùm si fraude hæredis, sed etiamsi aliâ quâlibet causâ id evenerit. 1. 4 et 1. 5.

3. Mancipiorum electio legata est, ne venditio quandoquè eligente legatario interpelletur, decernere debet prætor, nisi intrà tempus ab ipso præfinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere. 1. 6. I. 8.

4. Optione legatâ, placet, non posse antè aditam hæreditatem optari, et nihil agi si optaretur. 1. 16.

5. Cùm optio duorum servorum Titio data sit, reliqui Mævio legati sint, cessante primo in electione, reliquorum appellatione omnes ad Mævium pertinent. l. 17.

6. Illud aut illud, utrùm elegerit legatarius. Nullo à legatario electo, decedente eo post diem legati cedentem ad hæredem transmitti placuit. 1. 19 C. civ. 1005, 1011, 1014, S.

7. Apud Aufidium libro primo rescriptum est, cùm ita lega

« VorigeDoorgaan »