Pagina-afbeeldingen
PDF

tum est, vestimenta, quæ volet, triclinaria sumito, sibique habeto: si is dixisset quæ vellet, deindè, antequàm ea sumeret, alia se velle dixisset, mutare voluntatem eum non posse, ut alia sumeret : quia omne jus legati primâ testatione, quâ sumere se dixisset, cónsumpsit: quoniam res continuo ejus fit, simul ac si dixerit eam sumere. l. 2o. C. civ. 1 189, 1 196. Titulus vi. De tritico, vino, vel oleo legato. 1. Si cui vinum sit legatum centum amphorarum, cùm nullum vinum reliquisset, vinum hæredem empturum , et praestaturum. l. 3. o. Cùm certum pondus olei, non adjectâ qualitate, legatur, non solet quaeri, cujus generis oleo uti solitus fuerit testator, aut cujus generis oleum istius regionis homines in usu habeant. Et ideò liberum est hæredi, cujus velit generis oleum legatario solvere. l. 4. C. civ. 1 o22. 3. Cùm certus numerus amphorarum vini legatus esset ex eo quod in fundo Semproniano natum esset, et minùs natum esset, iion ampliùs deberi placuit : et quasi taxationis vicem obtinere hæc verba, quod natum erit. l. 5. 4. Cui vinum hæres dare damnatus est, quod in amphoris, et cadis diffusum est, dari debet : etiamsi vasorum mentio facta non est. l. 6. Vino legato, ea demùm vasa sequuntur, quæ ita diffusa sunt, ut non ad perpetuum usum (vasa) reservarentur, veluti amphoræ et cadi. l. 1 4. Nam quod liquidæ materiæ sit, quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum, id sine quo esse non potest. l. 4. ff. de pen. leg. Si tradat hæres vasa cum vino, nec eaepressim legata sint, sed tot vini mensuræ, cur vino consumpto, non restituet vasa legatarius, si adhuc usui sint. V. l. 15. C. civ. 1 o 18. 5. Si hæres damnatus sit dare vinum quod in doliis esset, et per legatarium stetit quo minùs accipiat: periculosè hæredem facturum, si id vinum effundat : sed leg;itarium petentem vinum ab hærede doli mali exceptione placuit submoveri, si uon praestet id quod propter moram ejus damnum passus sit hæres. I. 8. Titulus vii. De instructo, vel instrumento legato. 1. Sive cum instrumento fundus legatus est, sive instructus: duo legata intelliguntur. Fundo cum instrumento legato, et alienato, instrumentum nom vindicabitur ex sententiâ defuncti. l. i. d. l. §. 1. 2. Dotes prædiorum, quæ græco vocabulo ιγόχα. appellantur, cùm non instructa legantur, legatario non præstantur. I. a. §. 1. 3. Instrumentum est apparatus rerum diutiùs mansurarum , sine quibus exerceri nequiret possessio. l. 1 2. V. l. 18. §. 12. Prædiis instructis legatis, quamvis ex fructibus vinum et oleum

[merged small][ocr errors]

in eodem fundo habuit: tamen si id venale fuit, item ea, quae ad tempus propter incursionem latronum tutelae causâ in pràedium translata sunt, legato non cedere juris auctoribus placuit. vinum verò quod in apothecis fuit, si ideò illic habuit, üt cùm in praedium venisset materfamilias, eo uteretur, legato cedere ignorare non debes. l. 1. C. de verb. et rer. sign. I. 2. eod. C. civ. 536. ' 4. Si quis fundum ita ut instructus est legaverit, et adjecerit, cum supellectili, vel mancipiis, vel und aliqud re, quæ nominatám expressa non erat, utrùm minuit legatum adjiciendo speciem, an verò non, quæritur ? et Papinianus respondit, non videri minutum, sed potiùs ex abundanti adjectum. l. 12. §. 46. Cui fundum instructum legaverat, nominatim mancipia legavit: quæsitum est an reliqua mancipia quæ non nominasset, instrumento cederent ? Cassius ait, responsum esse, tametsi mancipia instructi fuudi sint, tamen videri eos solos legatos esse qui noiiiinati essent, quod appareret non intellexisse paterfamiliâs instrumento quoque servos adnumerandos esse. l. i 8. §. 1 1. Legatâ supellectili, cùm species ex abundanti per imperitiam enumerentur, generali legato non derogatur: si tamen species certi numeri demonstratæ fuerint modus generi datus in his speciebus intelligitur. l. 9. inf. de supell. leg. C. civ.. 1 156, s. 5. In infinitum primis quibusque proxima copulata procedunt. Optimum ergò esse\Pedius ait, non propriam verborüm significationem scrutari, sed in primis, quid testator demonstrare voluerit : deindè in quâ praesumptione sunt qui in quâque regione commorantur. l. 18. §. 3. in fin. C. civ. i 156, s. 6. Cùm fundus sine instrumento legatus sit, dolia, molæ olivariae, et prælum, et quæcumque infixa inædificataque sunt, fundo legato continentur. l. 2 1. C. civ. 517, s. Titulus viii. De peculio legato. 1. Servo legato cum peculio, et alienato vel manumisso, vel mortuo legatum etiam peculii extinguitur. Nam quæ accessionum locum obtinent, extinguuntur, cùm principales res peremptae fuerint. l. 1. et l. 2. C. civ. 1 o42. 2. In conjunctionibus ordinem nullum esse, neque quidquam interesse utrùm primum diceretur: aut scriberetur. l. 1 4. V. } 34. ff. de usufr. et quemad. quaest. ult. f. Titulus ux. De penu legatd. 1. Urbes ferè omnes muro tenus finiri, Romam continentibus et urbem Romam æquè continentibus. l. 4. §. 4. in fin. l. 87. ff. de verb. sign. Titulus x. De supellectile legatd. 1. Servius fatetur sententiam ejus qui legaverit aspici oportere, in quam rationem ea solitus sit referre. Verùm si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, (ut putà escai ium, argentum, aut penulas et togas) supellectili quis adscribere soli

[ocr errors]

tus sit, non idcircò existimari oportere, supellectili legata ea quoque contineri. Non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere. Id Tubero parum sibi liquere ait : nam quorsùm nomina (inquit) nisi ut demonstrarent voluntatem dicentis? Equidem non arbitror quemquam dicere quod non sentiret, ut maximè nomine usussit, quo id appellari solet. Nam vocis ministerio utimur. Cæterùm nemo existimandus dixisse, quod non mente agitaverit. Sed etsi magnoperè me Tuberonis et ratio et auctoritas movet, non tamen à Servio dissentio non videri quemquam dixisse, cujus non suo nomine usus sit, nam etsi prior atque potentior est quàm voae , mens dicentis : tamen nemo sine voce di.risse e.ristimatur. l. 7. §. 2. C. civ. 1 156, s. 2. Fundo legato instrumentum ejus non aliter legato cedit, nisi specialiter id expressum sit. Nam et domo legatâ, neque instrunìentum ejus, neque supellex aliter legato cedit, quàm si id ipsum nominatim expressum à testatore fuerit. l. ult. C. civ. 536.

LIBER TRIGESIMUS QUARTUS.

Titulus 1. De alimentis vel cibariis legatis. . 1. Legatis alimentis, cibaria, et vestitus, et habitatio debebitur : quia sine his ali corpus non potest. Cætera quæ ad discipli nam pertinent, legato non continentur, nisi aliud testatorem Sensisse probetur. l. 6. et l. 7. l. ult. eod. C. civ. 2o8, s. 2.° Verbis fideicommissi purè manumisso præteriti quoque temporis alimenta reddenda sunt, quamvis tardiùs libertatem recuperaverit, nec hæres mqram libertati fecerit : tunc enim explorári moram oportet cùm de usuris fideicommissi quæritur, non de ipsis fideicommissis. l. 1o. §. 3. V. l. 18. §. 1. 3. Mela ait, si puero vel puellæ alimenta relinquantur, usquè ad pubertatem deberi. Sed hoc verum non est. Tamdiù enim debebitur, donec testator voluit: aut si non paret quid sentiat: per totum tempus vitæ debebuntur. l. 14. 4. Certè si usquè ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis exemplum alimentorum quæ dudùm pueris et puellis dabanitur velit $equi, sciat Hadrianum constituisse, ut pueri usquè ad decimum octavum, puellæ usquè ad quartum decimum annum alantur : et hanc formam ab Hadriano datam observandam esse imperator noster rescripsit. Sed etsi generaliter pubertas non sic definiatur, tamen pietatis intuitu in solâ specie alimentorum hoc tempus ætatis esse observandum non est incivile. l. 1 4. §. 1. 5. Sed si alimenta, quæ vivus præstabat, reliquerit, ea demùm praestabuntur, quæ mortis tempore præstare solitus erat. Quare si fortè variè praestiterit, ejus tamen temporis praestatio spectabitur , quod proximum mortis ejus fuit. Quid érgò si cùm' testaretur, minùs præstabat, plus mortis tempore, vel contrà ? Adhuc erit dicendum, eam præstationem sequendam quæ novissima fuit. I. 14. §. 2. 6. Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore suâ per annos ampliùs quadraginta habuit, testamento eamdem uxorem, et nepotem ex filio, æquis partibus hæredes reliquit : et ita cavit: item libertis meis quos vivos manumisi, ea quæ præstabam. Quæsitum est, an et qui eo tempore quos societas inter eos permam sit manumissi ab utriusque, et communes liberti facti $unt ea quæ à vivente percipiebant, solida ex fideicommisso petere possint ? Respondit, non aumpliùs quàm quod vir pro suâ parte præstabat, deberi. I. 16. §. ult. 7. Cùm alimenta per fideicommissum relicta sunt, non adjectâ quantitate, antè omnia inspiciendum est, quæ defunctus sólitus fuerat ei præstare : deindè quid cæteris ejusdem ordinis reliquerit: si neutrum apparuerit, tùm cx facultatibus defuncti, et `caritate ejus cui fideicommissum datum erit, modus statui debebit. l. 22. TitUlus 11. — De auro, argento, mundo, ornamentis , unguentis, veste, vel vestimentis, et statuis legatis. 1.- Si ita esset legatum vestem meam , argentum meum damnas esto dare : id legatum videtur quod testamenti tempore fuisset : quia præsens tempus semper intelligeretur, si aliud comprehensum non esset: nam cùm dicit, vestem meam , argentum meum , hâc demonstratione, meum, præsens, non futurum, tempus ostendit. l. 7. - 2. Cùm certum auri vel argenti pondus legatum est, si non species designata sit, non materia, sed pretium praesentis temporis præstari debet. l. 9. 3. Semper cùm quærimus quid cui cedat; illud spectamus, quid cujus rei ornandæ causâ adhibetur : ut accessio cedat principali. Cedent igitur gemmae phialis, vel lancibus inclusæ auro argentove. l. 19. §. 13. V. l. 6. §. 1. eod. Quoniam hoc spectamus quæ res cujus. rei ordinandae causa fuerit adhibita, non quae sit pretiosior. d. l. 19. §. ult. in fin. Utra autem utrius materiæ sit accessio, visu atque usu rei, consuetudine patrisfamilias æstimandum est. l. 29. §. 1. Titulus 111. De liberatione legatd. 1. Omnibus debitoribus ea quæ debent rectè legantur: licèt cíomini eorum sint. l. 1. 2. Si quis decedens chirographum Seii Titio dederit: ut post rraortem suam Seio det, aut, si convaluisset, sibi redderet : deindè Titius, defuncto donatore, Seio dederit, et hæres ejus petat debitum, Seius doli exceptiouem habet. l. 3. §. a. Advertendum ne id fiat in fraudcm creditorum. V. 1. quæ in fraud. cred. I. 1. §. a. - 3. Si cum alio sim debitor, putà, duo rei fuimus promittendi, et mihi soli testator consultum voluit: agendo consequar, non ut accepto liberer, ne etiam conreus meus liberetur contra testatoris voluntatem : sed pacto liberabor. Sed quid, si socii fuimus, videamus, ne per acceptilationem debeam liberari : alioquin dùm à comreo meo petitur, ego inquietor? Et ita Julianus libro trigesimo secundo digestorum scripsit : si quidem socii non simus, pacto me debere liberari : si socii, per acceptilationem. Consequenter quaeritur, an et ille socius pro legatario habeatur, cnjus nomen in testamento scriptum non est : licèt commodum ex testamento ad utrumque pertineat, si socii sunt : Et est verum, non solùm eum, cujus nomen in testamento scriptum est legatarium habendum, verùm eum quoque, qui non est scriptus, si et ejus contemplatione liberatio relicta esset. Utrique autem legatarii habentur et in hoc casu. I. 3. §. 3. % et 5. Titia quæ duos tutores habuerat, ita cavit : Rationem tute/ae meæ quam egit Publius Maevius cum Lucio Titio, reposci ab eo nolo. Quaeritur, an si qua pecunia apud eum ex tutelâ remansit, peti ab eo possit? Respondit, nihil proponi, cur non pecunia, quæ pupillæ esset, et apud tutorem remaneret legata videretur. Item quæritur, an contutor liberatus videretur? Respondit, contutorem non liberari. l. ult. §. 2 et 3. C. civ. 1285. 4. Liberatio autem debitori legata ita demùm effectum habet, si non fuerit exactum id à debitore, dùm vivat testator. Cæterùm si exactum est, evanescit legatum. l. 7. §. 4. 5. Illud videndum est, an ejus temporis intrà quod petere haeres vetitus sit, vel usuras, vel poenas petere possit. Et Priscus Neratius existimabat, committere eum adversùs testamentum, si petisset. Quod verum est. I. 8. §. o. 6. Quoties cohæret personae id quod legatur, veluti personalis servitus, ad haeredem ejus non transit, si non cohaeret, transit. 1. 8. §. 3. in f. - 7. Tutor decedens, aliis haeredibus scriptis pupillo suo cujus tutelam gessit, tertiam partem bonorum dari voluit, si hæredibus suis tutelæ causd controversiam non fecerit, sed eo nomine omnes liberaverit. Pupillus legatum protulit, et posteà nihilominùs pctit quidquid ex distractione aliâve causâ ad tutorem suum ex tütelâ pervenerit. Quæro, an verbis testamenti ab his actionibus excludatur? Respondit, si priusquàm conditioni pareret, fideicommissum percepisset, et pergeret petere id in quo contrà conditionem faceret, doli mali exceptionem obstaturám : nisi paratus esset quod ex causâ fideicommissi percepisset, reddere, quod ei ætatis beneficio indulgendum est. I. o6. 8. Titius testamento facto, et filiis hæredibus institutis, de patre suo tutore quondàm facto ita locutus est. Seium patrem meum liberatum esse volo ab actione tutelae. Quæro, hæó verba quatenùs accipi debent, id est, an pecunias quas vel ex vendi

« VorigeDoorgaan »