Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tionibus rerum factis, aut ex nominibus exactis in suos usus convertit, vel nomine suo fœneravit, filiis et hæredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere? Respondit eum cujus notio est, æstimaturum. Præsumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri videri concessa: nisi aliud sensisse testatorem ab hæredibus ejus approbetur. 1. 28. §. 3.

TITULUS IV.De adimendis, vel transferendis legatis, vel fidei

commissis.

1. Si duobus Titiis separatim legaverit, et uni ademerit, nec appareat cui ademptum sit, utrique legatum debetur : quemadmodùm et in dando, si non appareat, cui datum sit, dicemus neutri legatum. 1. 3. §. 7.

2. Non solùm autem legata, sed et fideicommissa adimi possunt: et quidem nudâ voluntate. Undè quæritur, an etiam inimicitiis interpositis fideicommissum non debeatur? Et si quidem capitales, vel gravissimæ inimicitiæ intercesserint, ademptum videri quod relictum est. Sin autem levis offensa, manet fideicommissum. Secundùm hæc et in legato tractamus, doli exceptione oppositâ. Quod si iterùm in amicitiam redierunt, et pænituit testatorem prioris offensæ, legatum vel fideicommissum relictum redintegratur. Ambulatoria enim est voluntas defuncti usquè ad vitæ supremum exitum. I. 3. §. ult. et l. 4. 1. 22. V. l. 9. ff. de his quæ ut indign. auf. d. I. §. 1. C. civ. 727, 1046, 1047.

3. Si vivo testatore mortuus fuerit is in quem translatum fuerit, nihilò magis ad eum, à quo translatum fuerit pertinebit. 1. 8.

4. Si legatum purè datum Titio, adimatur sub conditione, et pendente conditione Titius decesserit : quamvis conditio defecerit, ad hæredem Titii legatum non pertinebit: nam legatum cùm sub conditione adimitur perindè est, ac si sub contrariâ conditione datum fuisset. I. 10.

Quod purè datum est, si sub conditione adimatur, quasi sub conditione legatum habetur. 1.,6. ff. quand. dies legat. ced. C. civ. 1040, 1041.

5. Nihil prohibet, priorem scripturam posteriore corrigere commutare, rescindere. I. 17. C. civ. 1035.

6. Rem legatam si testator vivus alii donaverit, omnimodo extinguitur legatum. Nec distinguimus utrùm propter necessitatem rei familiaris, an mcrâ voluntate donaverit: ut, si nece3sitate donaverit, legatum debeatur : si nudà voluntate, non de-beatur hæc enim distinctio in donantis munificentiam non cadit, cùm nemo in necessitatibus liberalis existat. 1. 18. V. s. de leg. 3. 1. 11. §. 12.

Pater hortos instructos filiæ legavit : posteà quædam ex mancipiis hortorum uxori donavit : sive donationes confirmavit, sive non confirmavit, posterior voluntas filiæ legato potior erit. Sed

etsi non valeat donatio, tamen minuisse filiæ legatum pater intelligitur. 1. 24. §. 1. C. civ. 1020, 1038.

7. Seia testamento suo legavit auri pondo quinque. Titius accusavit eam quod patrem suum mandasset interficiendum. Seia post institutam accusationem codicillos confecit: nec ademit Titio privigno legatum : et ante finem accusationis decessit : actâ causa, pronuntiatum est patrem Titii scelere Seiæ non interceptum. Quæro, cùm codicillis legatum, quod testamento Titio dederat non ademerit, an ab hæredibus Seiæ Titio debeatur ? Respondit, secundùm ea quæ proponerentur, non deberi. 1. 31. § λ. C. civ. 727, s.

TITULUS V. De rebus dubiis.

1. Civibus civitatis legatum vel fideicommissa datum, civitati relictum videtur. 1. 2.

2. In ambiguo sermone non utrumque dicimus, sed id duntaxat quod volumus: itaque qui aliud dixit quàm vult, neque id dicit quod vox significat, quia non vult : neque id quod vult, quia id non loquitur. 1. 3. C. civ. 1156, s.

3. Quidam relegatus facto testamento post hæredis institutionem, et post legata quibusdam data subjecit. Si quis ex hæredibus, cæterisve amicis, quorum hoc testamento mentionem habui, sive quis alius restitutionem mihi impetraverit ab Imperatore, et antè decessero, quàm ei gratias agerem, volo dari ei qui id egerit aureos tot. Unus ex his quos hæredes scripserat, impetravit ei restitutionem, et antequàm sciret decessit. Cùm de fideicommisso quæreretur, an deberetur? Consultus Julianus respondit, deberi. Sed etiam si non hæres vel legatarius: sed alius ex amicis curavit eum restitui, et ei fideicommissum præstari. I. 5. V. tit. C. de incert. pers.

4. Si tibi et posthumo suo vel alieno hæreditatem restituere quis rogaverit vel ex parte (te et ex parte) posthumum hæredem instituisset, legatumve similiter vel fideicommissum dedisset, utrùm ita posthumus partem faciat, si natus sit : an et si natus non sit, quæritur? Ego commodiùs dici puto, si quidem natus non est, minimè eum partem facere, sed totum ad te pertinere, quasi ab initio tibi solido relicto. Sin autem natus fuerit, utrosque accipere, quantùm cuique relictum est: ut uno nato pars tibi dimidia debeatur, duobus natis, tertia tibi debeatur. 1. 5. §. 1. 1. 6. et l. 7.

5. Cùm quidam, pluribus hæredibus institutis, unius fideicommisisset, ut cùm moreretur uni ex cohæredibus cui ipse vellet, restitueret eam partem hæreditatis, quæ ad eum pervenisset : verissimum esse utile esse fideicommissum. Nec enim in arbitrio ejus, qui rogatus est, positum est an omninò velit restituere, sed cui potiùs restituat. Plurimum enim interest, utrum in potestate ejus quem testator obligari cogitat, faciat, si velit dari, an post

necessitatem dandi, solius distribuendi liberum arbitrium concedat. I. 7. §. 1. V. I. 67. ff. de leg. 2. d. I. §. 1. C. civ. 896, s.

6. Si inter virum et uxorem donatio facta fuerit, priore defuncto cui donatum est, an eum res redit qui donaverat : quod si simul tam is, cui donatum est, quàm is qui donaverit, quæstionis decidendæ gratiâ, magis placuit valere donationem: eo maximè, quod donator non supervivat, qui rem condicere possit. 1. 8. C. civ. 720, S.

7. Qui duos impuberes filios habebat, ei qui supremus moritur, Titium substituit: duo impuberes simul in nave perierunt. Quæsitum est, an substituto, et cujus hæreditas deferatur. Dixi, si ordine vitâ decessissent, priori mortuo frater ab intestato hæres erit, posteriori substitutus. In eâ tamen hæreditate etiam antè defuncti filii habebit hæreditatem. In propositâ autem quæstione, ubi simul perierunt: utrùm, quia neutri frater superstes fuit, quasi utrique ultimi decessisse (sibi) videantur, an verò neutri, quia comparatio posterioris decedentis ex facto prioris mortui sumatur, quæritur? Sed superior sententia magis admittenda est, ut utrique hæres sit. Nam et qui unicum filium habet si supremum morienti substituit, non videtur inutiliter substituisse, et proximus agnatus intelligitur etiam qui solus est, quique neminem antecedit et hic utrique, quia neutri eorum alter superstes fuit, ultimi primique obierunt. 1. 9. C. civ. 720, s; 896, s.

8. Cùm bello pater cum filio periisset, materque filii, quasi posteà mortui, bona vindicaret, adgnati verò patris, quasi filius antè periisset: Divus Hadrianus credidit, patrem priùs mortuum. 1. 9. §. 1. ad Senat. Trebell. I. 17. §. pen. et l. 34.

Si cum filio suo libertus simul perierit, intestati patrono legitima defertur hæreditas, si non probatur supervixisse patri filius: hoc enim reverentiâ patronatûs suggerente dicimus. I. 9. §. 1 et 2. C. civ. 720, S.

9. Si maritus et uxor simul perierint, stipulatio de dote ex capitulo, si in matrimonio mulier decessisset, habebit locum : si non probatur illa superstes viro fuisse. l. 9. §. 3. 1. 16. C.civ. 720, s.

10. Si Lucius Titius cum filio pubere, quem solum testamento scriptum hæredem habebat, perierit, intelligitur supervixisse filius patri, et ex testamento hæres fuisse, et filii hæreditas successoribus ejus defertur, nisi contrarium approbetur. Quod si impubes cum patre filius perierit, creditur pater supervixisse, nisi et hic contrarium approbetur. 1. 9. §. ult.

Cum pubere filio mater naufragio periit: cùm explorari non possit, uter prior extinctus sit, humanitùs est credere, filium diutiùs vixisse. Si mulier cum filio impubere naufragio periit, priorem filium necatum esse intelligitur. l. 22. et l. 23. C. civ.720, s.

11. Si ita libertatem acceperit ancilla, si primum marem pepererit, libera esto, et hæc uno utero marem et fœminam peperisset:

si quidem certum est, quid priùs edisset, non debet de ipsius statu ambigi, utrùm libera esset, necne. Sed nec filiæ : nam si posteà edita est, erit ingenua. Sin autem hoc incertum est, nec potest, nec per subtilitatem judicialem manifestari: in ambiguis rebus humaniorem sententiam seqni oportet: ut tam ipsa libertatem consequatur, quàm filia ejus ingenuitatem, quasi per præsumptionem priore masculo edito. I. 10. §. I.

Finge legatam sub eâdem conditione pecuniam, numquid similiter præsumetur pro legatariá? Sed et si posterior mas natus fuerit. Numquid sufficiet natum esse codem partu, de quo nunc futuro testator senserat?

12. Quoties libertis ususfructus legatur, et ei, qui novissimus supervixerit, proprietas, utile est legatum: existimo enim omnibus libertis proprietatem sub hâc conditione, si novissimus supervixerit, dari. I. 11.

13. Quoties in actionibus aut in exceptionibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res de quá agitur magis valeat quàm pereat. l. 12.

Ubi est verborum ambiguitas, valet, quod acti est, veluti cùm stichum stipuler, et sint plures stichi, vel hominem, vel Carthagini, cum sint duæ Carthagines. Semper in dubiis id agendum est, ut quàm tutissimo loco res sit bonâ fide contracta, nisi cùm aperte contrà leges scriptum est. l. 21. C. civ. 1156, s.

14. Quædam sunt in quibus res dubia est, sed ex post facto retroducitur, et apparet quod actum est: ut ecce, si res legata fuerit, et deliberante legatario eam rem hæres alii tradiderit: nam siquidem voluerit legatarius habere legatum, traditio nulla est: si verò repudiaverit, valet. Tantumdem, et si pecuniam hæreditariam legatam credideris hæres : nam siquidem non repudiaverit legatarius, alienam pecuniam crediderit: si verò repudia verit, suam pecuniam credidisse videtur. Quid ergò si consumpta fuerit pecunia? Utiquè idem erit ex eventu dicendum. I. 15.

15. Quod de pariter mortuis tractamus, et in aliis agitatum est. Ut ecce, si mater stipulata est, dotem à marito, mortuà filiâ in matrimonio, sibi reddi : et simul cum filiâ perit, an ad hæredem matris actio ex stipulatu competeret? Et Divus Pius rescripsit, non esse commissam stipulationem : quia mater filiæ non supervixit. 1. 16.

Item quæritur, si extraneus, qui dotem stipulatus est, simul cum marito decesserit, vel cum eâ, propter quam stipulatus esset, an ad hæredem suum actionem transmittat. d. 1. 16. §. I.

Idem est, si dos uxori prælegata sit, et simul cum marito perierit. 1. 17.

Sed et in illo quæritur, si pariter pupillus et qui ei substitutus erat frater necessarius decesserit, an frater fratris existat hæres, an contrà? vel si duo invicem necessarii substituti sunt, et unà

perierint, an hæredes exstitisse videantur, vel alter alteri: (hoc est) si invicem hæreditatem rogati fuerint restituere? In quibus casibus si pariter decesserint, nec appareat quis antè spiritum emisit, non videtur alter alteri supervixisse. 1. 18.

Sed et circa legem Falcidiam, si dominus cum servis simul vitâ functus sit, servi, quasi in bonis ejus mortis tempore fuerint, non computantur. d. l. 18. §. 1. C. civ. 720, s.

16. Cùm senatus temporibus Divi Marci permiserit collegiis legare, nulla dubitatio est, quod si corpori cui licet coire, legatum sit, debeatur: cui autem non licet, si legetur non valebit, nisi singulis legetur : hi enim non quasi collegium, sed quasi certi homines admittentur ad legatum, l. 20.

17. Cùm in testamento ambiguè, aut etiam perperam scriptum est, benignè interpretari, et secundùm id quod credibile est cogitatum, credendum est. l. 24. C. civ. 1156, s.

18. Cùm quæritur in stipulatione, quid acti sit, ambiguitas contra stipulatorem est. 1. 26. V. l. 38. §. 18. ff. de verb. obl. V. 1. 33. ff. de contr. empt. 1. 39. ff. de act. empt. et vend. C. civ. 1162.

19. Qui habebat Flaccum fullonem, et Philonicum pistorem, uxori Flaccum pistorem legaverat. Qui eorum, et num uterque deberetur? Placuit primò eum legatum esse quem testator legare sensisset: quod si non appareret: primùm inspiciendum esse, an nomina servornm dominus nota habuisset : quod si habuisset, eum deberi qui nominatus esset, tametsi in artificio erratum esset, sin autem ignorata nomina servorum essent pistorem legatum videri, perindè ac (si) nomen ei adjectum non esset. 1.-28. C. civ. 1156, s.

TITULUS VI. De his quæ pœnæ causa relinquuntur.

"

1. Pœnam à conditione voluntas testatoris separat : et an pœna, an conditio, an translatio sit, ex voluntate defuncti apparet. 1. 2. Supervacuam observationem veterum legum, per quam testatorum voluntates ad effectum duci impediebantur, amputavimus: præcipientes nullum valere dicendo, pœnæ nomine quædam esse relicta, vel adempta in supremis testantium voluntatibus, eas infirmare. Sed licere testanti pro implendâ suâ voluntate, wel pecunias dari præcipere, vel aliam pecuniariam poenam inferre quibus voluerit, tam in adimendis hæreditatibus vel legatis, vel fideicommissis, vel libertatibus, quàm in præcipiendo ad alias personas eas transferri ab eo, cui relicta ab initio sunt, vel aliquid ab eo dari, si minùs dispositionibus suis hæres, vel legatarius, vel libertate donatus paruerit. Quod si aliquid facere, vel legibus interdictum, vel aliàs probrosum, vel etiam impossibile jussus aliquis eorum fuerit, tunc sine ullo damno, etiam neglecto testatoris præcepto servabitur. 1. un. C. eod. C. civ. 900.

« VorigeDoorgaan »