Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fieri voluisse : quærebant. hæredes cujusmodi monumentum se facere oporteret: et si ob cam nullum monumentum fecissent, quia non reperirent, ad quod exemplum facerent, num pœnâ tenerentur ? Respondit, si intelligeretur, quod monumentum demonstrare voluisset is qui testamentum fecisset, tametsi in scripturâ non tum esset, tamen ad id quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debere. Sin autem voluntas ejus ignoraretur, pœnam quidem nullam vim habere, quouiam ad quod exemplum fieri jussisset, id nusquàm exstaret. Monumentum tamen omnimodo secundùm substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere. 1. 27. C. civ. 1156, s.

24. Hæc conditio, si in capitolium ascenderit, sic recipienda est (si) cùm primùm potuerit capitolium ascendere. I. 29.

25. In testamento ita erat scriptum, Stichus et Pamphila liberi sunto: et si in matrimonium coierint, hæres meus bis centum dare damnas esto: Stichus antè apertas tabulas decessit. Respondit, partem Stichi defectam esse, sed et Pamphila defectam conditione videri, ideòque partem ejus apud hæredem remansuram. Sed et si uterque viveret, et Stichus nollet eam uxorem ducere, cùm mulier parata esset nubere? illi quidem legatum deberetur : Stichi autem portio inutilis fiebat. Nam cùm uni ita legatum sit, Titio, si Seiam uxorem duxerit, hæres meus, centum dato, si quidem Seia moriatur, defectus conditione intelligitur: at si ipse decedat, nihil ad hæredem suum eum transmittere, quia morte ejus conditio defecisse intelligitur. Utroque autem vivente, si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius facto conditio defecit, nihil ex legato consequitur: muliere autem nolente nuberc, cùm ipse paratus esset, legatum ei debetur. l. 31. 1. 4. C. de cond. insert. tam. leg. q. fid.

26. Demonstratio plerumque vice nominis fungitur. Nec interest falsa, an vera sit, si certum sit quem testator demonstraverit. 1. 34. C. civ. 1156, s.

27. Inter demonstrationem et conditionem hoc interest, quod demonstratio plerumquè factam rem ostendit, conditio futuram. 1. 34. §. 1.

28. Toties secundùm voluntatem testatoris facere compellitur hæres vel legatarius, quoties contra legem nihil sit futurum. 1. 37. C. civ. 900.

29. Legata sub conditione relicta non statim, sed cùm conditio exstiterit, deberi incipiunt : ideòque interim delegari non poterunt. 1. 41. C. civ. 1181.

Intercidit legatum si ea persona decesserit, cui legatum est sub conditione. 1. 59.

30. Nonnunquàm contingit, ut quædam nominatim expressa officiant, quamvis omissa tacitè intelligi potuissent, nec essent obfutura. Quod evenit, si alicui ita legatur: Titio decem do, lego,

si Mævius capitolium ascenderit. Nam quamvis in arbitrio Mævii sit, an capitolium ascendat, et velit efficere, ut Titio legatum debeatur, non tamen poterit aliis verbis utiliter legari, si Mævius voluerit, Titio decem do : nam in alienam voluntatem conferri legatum non potest. Indè dictum est, expressa nocent, non expressa non nocent. 1. 52.

31. Cui fundus legatus est, si decem dederit, partem fundi consequi non potest, nisi totam pecuniam numerasset. Dissimilis est causa, cùm duobus eadem res sub conditione legata est. In hâc enim quæstione, statim à testamento, quo pluribus conditio apposita est, divisa quoque in singulas personas videri potest. Et ideò singuli cum suâ parte et conditioni parere, et legatum capere possunt. Nam quamvis summa universæ conditionis sit adscripta, enumeratione personarum potest videri esse divisa. In eo verò, quod uni sub conditione legatum est, scindi ex accidenti conditio non debet, et omnis numerus eorum, qui in locum ejus substituuntur,pro singulari personâ est habendus. 1.56.v.s. 1. 23.

32. In facto consistentes conditiones varietatem habent, et quasi tripartitam recipiunt divisionem : ut quid detur, ut quid fiat, ut quid obtingat : vel retrò, ne detur, ne fiat, ne obtingat. Ex his dandi faciendique conditiones in personas collocantur, aut ipsorum, quibus quid relinquitur, aut aliorum tertia species in eventu ponetur. 1. 60. C. civ. 1126.

33. Fiscus iisdem conditionibus parere debet, quibus persona à quâ ad ipsum, quod relictum est, pervenit: sicut etiam cum suo onere hoc ipsum vindicat. 1. 60. §. 1. C. civ. 910.

34. Lexutilis reipublicæ interpretatione àdjuvanda est. 1. 64. in f. Ea quæ communiter omnibus prosunt, iis quæ specialiter quibusdam utilia sunt, præponimus. Nov. 39. c. 1.

35. Titio centum relicta sunt ita ut à monumento meo non recedat, vel ut in illá civitate domicilium habeat: potest dici, non esse locum cautioni per quam jus libertatis infringitur. I. 71. §. 2. C. civ. 900.

36. Dies incertus conditionem in testamento facit. 1. 75.

Hæres meus cùm ipse morietur, centum Titio dato. Legatum sub conditione relictum est. Quamvis enim hæredem moriturum certum sit, tamen incertum est, an legatario vivo dies legati non cedat, et non est certum ad eum legatum perventurum. I. 79. $1. V. s. l. 1. §. 2. 1. un. . §. 7. C. de cad. toll. Č. civ. 896, s. 1161.

37. Tunc demùm pro impletâ habetur conditio, cùm per eum stat, qui, si impleta esset, debiturus erat. l. 81. §. 1. V. inf. quando dies leg. V. fid. ced. I. 5. §. 5. C. civ. 1178.

38. Rationes reddere, id est, legendas offerre rationes primùm, deindè computandas, ut explorari possit imputationes probè, an improbè referantur, accepta rectè relata, an non rectè. Ita enim incipit res à facio, pervenit autem ad pecuniam. 1. 82.

39. Legatum sub conditione reliétum, et ad alium translatum, si non conditio persona cohæreat, sub eâdem conditione translatum videtur. l. 95.

40. Conditiones extrinsecùs non ex testamento venientes, id est, quæ tacitè inesse videantur, non faciunt legata conditionalia. I. 99. V. s. l. 1. §. ult. C. civ. 1135.

41. Cùm ayus filium, ac nepotem ex altero filio hæredes instituisset, à nepote petiit, ut si intrà annum trigesimum moreretur, hæreditatem patruo suo restitueret. Nepos liberis relictis, intrà ætatem suprà scriptam vitâ decessit: fideicommissi conditionem, conjecturâ pietatis respondi defecisse, quod minùs scriptum, quàm dictum fuerat inveniretur. l. 102,

Cùm acutissimi ingenii vir, et meritò ante alios excellens Papinianus, in suis statuerit responsis, si quis filium suum hæredem instituit, et restitutionis post mortem oneri subegit, non aliter hoc videri disposuisse, nisi cùm filius ejus sine sobole vitam suam reliquerit: nos hujus sensum meritò mirati plenissimum ei donamus eventum : ut si quis hæc disposuerit, non tantùm filium hæredem instituens, sed etiam filiam, vel ab initio nepotem vel neptem, pronepotem vel proneptem, vel aliam deinceps posteritatem et eam restitutionis post obitum gravamini subjugaverit non aliter hoc sensisse videatur, nisi ii qui restitutione onerati sunt, sine filiis vel filiabus, nepotibus vel neptibus, pronepotibus vel proneptibus fuerint defuncti : ne videatur testator alienas successiones propriis anteponere. 1. 30. C. de fideic.

42. De illo quoque quæritur, fundus quibusdam legatur, si pecuniam certam in funus impensamque perferendi corpori in aliam regionem dedissent: nam, nisi uterque dederit neutri sit legatum, quoniam conditio nisi per utrumque expleri non potest. Sed hæc humanitùs interpretari solemus: ut cùm duobus fundus legatus sit, si decem dedissent, et alteri dando partem, legatum quoque debeatur. l. 112. §. 2. l. 6. C. de cond. insert. tam. leg. q. fid.

[merged small][ocr errors][merged small]

1. Quicunque civis romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi romano pecuniam jure publico dare, legare volet, jus potestasque esto. Dum ita detur legatum, ne minùs, quàm partem quartam hæreditatis eo testamento hæredes capiant. 1. x.

Lex falcidia inducta est à Divo Pio etiam in intestatorum successione, propter fideicommissa. l. 18. C. civ. 913. Voyez sur la Falcidie, t. 2, page 722, S.

2. Ad municipium quoque legata, vel etiam ea quæ Deo relinquuntur, lex falcidia pertinet. I. 1. §. 5.

Ex Novellá 131.c. 12, plures arbitrantur cessare falcidiam in

legatis ad pias causas: sed alius videtur sensus hujus Novellæ, ut scilicèt falcidia ex legatis ad pias causas privetur hæres cunctator. Et ita sentiunt eruditiores. C. civ. 920, s.

3. Omne quod ex bonis defuncti erogatur, refertur ad hanc legem, sive in corpore constet certo, incertove, sive pondere, numero, mensurâ valeat, aut etiam si jus legatum sit, ut ususfructus, aut quod in nominibus est. l. 1. §. 7. C. cit. 913, s. 920, s.

Si ususfructus legatus sit, qui et dividi potest, non sicut cæteræ servitutes individuæ sunt: veteres quidem æstimandum totum usumfructum putabant, et ita constituendum, quantùm sit in legato. Sed Ariste à veterum opinione recessit. Ait enim posse quartam partem ex eo, sicut ex corporibus, retineri. Idque Julianus rectè probat, sed operis servi legatis, cùm neque usus, neque ususfructus in eo legato esse videtur, necessaria est veterum sententia, ut sciamus, quantùm est in legato : quia necessariò ex omnibus, quæ sint facti, pars decedere debet: nec pars operæ intelligi potest. Imò et in usufructu, si quæratur quantùm hic capiat, cui ususfructus datus est, quantùm ad cæterorum legatorum æstimationem, aut etiam hujus ipsius, ne dodrantem excedat legatum, necessariò ad veterum sententiam revertendum est. d. 1. §. 9.

Si in annos singulos legatum sit Titio: quia multa legata et conditionalia sunt: cautioni locus est, quæ in edicto proponitur, quantò ampliùs accipit reddi, d. 1. §. 16.

Lex falcidia, si interveniat, in omnibus pensionibus locum habet. Sed hoc ex post facto apparebit. Ut putà in annos singulos legatum relictum est. Quamdiù falcidia nondùm locum habet, integræ pensiones annuæ dabuntur. Sed enim si annus venerit, quo fit, ut contra legem falcidiam ultrà dodrantem aliquid debeatur: eveniet, ut retrò omnia legata singulorum annorum imminuantur. 1. 47.

Cùm Titio in annos singulos dena legata sunt, et judex legis falcidiæ rationem inter hæredem et alios legatarios habeat: vivo quidem Titio, tanti litem æstimare debeat, quanti venire id legatum potest, in incerto posito, quamdiù victurus sit Tilius: mortuo autem Titio, non aliud spectari debet, quàm quid hæres ex eâ causâ debuerit. 1. 55. Hæreditatium.

Computationi in alimentis faciendæ hanc formam esse Ulpianus scribit: ut à primá ætate usque ad annum vicesimum, quantitas alimentorum triginta annorum computetur, ejusque quantitatis falcidia præstetur: ab annis verò viginti usque ad annum vicesimum quintum, annorum viginti octo: ab annis viginti quinque usque ad annos triginta, annorum viginti quinque: ab annis trigenta usque ad annos triginta quinque, annorum viginti duo : ab annis triginta quinque usque ad annos quadraginta annorum vi

ginti: ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta, tot annorum computatio fit, quot ætati ejus ad annum sexagesimum deerit, remisso uno anno: ab anno verò quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum, annorum novem: ab annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum, annorum septem ab annis sexaginta, cujuscunque ætatis sit, annorum quinque. Eoque nos jure uti, Ulpianus ait, et circa computatio-nem ususfructus faciendam. Solitum est tamen à primâ ætate usque ad annum trigesimum, computationem annorum triginta fieri ab annis verò triginta; tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum deesse videntur. Nunquàm ergo ampliùs quàm triginta annorum computatio initur. 1.68.

4. Si quis creditori suo, quod debet legaverit, aut inutile legatum erit, si nullum commodum in eo versabitur: aut si propter repræsentationis (putà) commodum utile erit, lex quoque falcidia in commodo locum habebit. 1. 1. §. 10.

5. Interdùm omnimodo necessarium est, solidum solvi legatario, interpositâ stipulatione, quantò ampliùs quàm per legem falcidiam cœperit, reddi : veluti, si testamento quædam sub conditione legata sunt, quæ an debeantur, incertum est: et ideò si hæres sine judice solvere paratus sit, prospiciet sibi per hanc stipulationem. 1. 1. §. 12.

6. Id quod ex substitutione cohæredis ad cohæredem pervenit, proficit legatariis. Is enim similis est hæres, ex parte purè, ex parte sub conditione hæredi instituto. l. 1. §. 13. C. civ. 896, s.

7. Si cohæredis mei portio exhausta sit meâ integrâ, et illam vindicavero: Cassius confundendas esse partes existimat : Proculus contrà in quâ specie et Julianus Proculo adsensit, quam sententiam probabiliorem esse puto. Sed et Divus Antoninus judicasse dicitur non commiscendas esse utrasque partes in computatione legis falcidiae. 1. 1. §. 14.

In legem falcidiam æris alieni rationem in hæreditate relicti; quod unus ex hæredibus solvere damnatus sit, ipse solus habebit. I. 8.

In singulis hæredibus rationem legis falcidia componendam esse non dubitatur: et ideò si Titio et Seio hæredibus institutis, semis hæreditatis Titii exhaustus est, Seio autem quadrans totorum bonorum relictus sit, competit Titio beneficium legis falcidiæ. l. 77.

Quod si alterutro eorum deficiente, alter hæres solus exstiterit, utrùm perindè ratio legis falcidiæ habenda sit, ac si statim ab initio is solus hæres institutus esset, an singularum portionum separatim causæ spectandæ sunt? et placet, si ejus pars legatis exhausta sit, qui hæres exstiterit, adjuvari legatarios per deficientem partem : quia ea non est legatis onerata, quia et legata quæ apud hæredem remanent efficiunt, ut cæteris legatariis aut

« VorigeDoorgaan »