Pagina-afbeeldingen
PDF

fieri voluisse : quærebant hæredes cujusmodi monumentum se facere oporteret: et si ob eam nullum monumentum fecissent, quia non reperirent, ad quod exemplum facerent, num poenà tenerentur ? Respondit, si intelligeretur, quod monumentum demonstrare voluisset is qui testamentum fecisset, tametsi in scripturâ non tum esset, tamen ad id quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debere. Sin autem voluntas ejus ignoraretur, poenam quidem nullam vim habere, quoniam ad quod exemplum fieri jussisset, id nusquàm exstaret. Monumentum tamen omnimodo secundùm substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere. l. 27. C. civ. 1 1 56, s. 24. Hæc conditio, si in capitolium ascenderit, sic recipienda est (si) cùm primùm potuerit capitolium ascendere. l. 29. 25. In testamento ita erat scriptum, Stichus et Pamphila liberi sunto : et si in matrimonium coierint, hæres meus bis centum dare damnas esto : Stichus antè apertas tabulas decessit. Respondit, partem Stichi defectam esse, sed et Pamphilawm defectam conditione videri, ideòque partem ejus apud haeredem remansuram. Sed et si uterque viveret, et Stichus nollet eam uxorem ducere, cùm mulier parata esset nubere ? illi quidem legatum deberetur : Stichi autem portio inutilis fiebat. Nam cùm uni ita legatum sit , Titio, si Seiam uaeorem durerit, hæres meus, centum dato, si quidem Seia moriatur, defectus conditione intelligitur : at si ipse decedat, nihil ad hæredeum suum eum transmittere, quia morte ejus conditio defecisse intelligitur. Utroque autem vivente, si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius facto conditio defecit, nihil ex legato consequitur: muliere autem nolente nubere, cùm ipse paratus esset, legatum ei debetur. l. 31. l. 4. C. de cond. insert. tam. leg. q. fid. a6. Demonstratio plerumque vice nominis fungitur. Nec interest falsa, an vera sit, si certum sit quem testator demonstraverit. l. 34. C. civ. 1 1 56, s. 27. Inter demonstrationem et conditionem hoc interest, quod demonstratio plerumquè factam rem ostendit, conditio futuram. I. 34. §. i. 28. Toties secundùm voluntatem testatoris facere compellitur hæres vel legatarius, quoties contra legem nihil sit futurum. l. 37. C. civ. 9oo. ' 29. Legata sub conditione relicta non statim, sed cùm conditio exstiterit, deberi incipiunt : ideòque interim delegari non poterunt. l. 4 1. C. civ. 1 181. Intercidit legatum si ea persona decesserit, cui legatum est sub conditione. l. 59. 3o. Nonnunquàm contingit, ut quædam nominatim expressa officiant, quamvis omissa tacitè intelligi potuissent, nec essent obfutura. Quod evenit , si alicui ita legatur: Titio decem do, lego,

[graphic]

si Maevius capitolium ascenderit. Nam quamvis in arbitrio Maevii sit, an capitolium ascendat, et velit efficere, ut Titio legatum debeatur, non tamen poterit aliis verbis utiliter legari, si Maevius voluerit, 7'itio decem do : nam in alienam voluntatem conferri legatum non potest. Indè dictum est, expressa nocent, non expressa non nocent. l. 52. 31. Cui fundus legatus est, si decem dederit, partem fundi consequi non potest, nisi totam pecuniam numerasset. Dissimilis est caüsa, cùm duobus eadem res sub conditione legata est. In hâc enim quæstione, statìm à testamento, quo pluribus conditio apposita est, divisa quoque in singulas personas videri potest. Et ideò singuli cum suâ parte et conditioni parere, et legatum capere possunt. Nam quamvis summa universæ conditionis sit adscripta, enumeratione personarum potest videri esse divisa. In eo verò, quod uni sub conditione legatum est, scindi ex accidenti conditio non debet, et omnis numerus eorum , qui in locum ejussubstituuntur,prosingulari personâ est habendus.l.56.v.s. l. 23. 32. In facto consistentes conditiones varietatem habent , et quasi tripartitam recipiunt divisionem : ut quid detur, ut quid fiat, ùt quid obtingat : vel retrò, ne detur, ne fiat, ne obtingat. Ex his dandi faciendique conditiones in personas collocantur, aut ipsorum, quibus quid relinquitur, aut aliorum : tertia species in eventu ponetur. I. 6o. C. civ. 1 126. 33. Fiscus iisdem conditionibus parere debet, quibus persona à quâ ad ipsum, quod relictum est, pervenit: sicut etiam cum suo onere hoc ipsum vindicat. l. 6o. §. 1. C. civ. 9 1 o. 34. Lexutilis reipublicæ interpretatione àdjuvanda est. l. 64. in f. Ea quae communiter omnibus prosunt, iis quæ specialiter quibusdam utilia sunt, præponimus. Nov. 39. c. 1. 35. Titio centum relicta sunt ita ut à monumento meo non recedat, vel ut in illd civitate domicilium habeat: potest dici, nom esse locum cautioni per quam jus libertatis infringitur. l. 7 1. §. 2. C. civ. 9oo. 36. Dies incertus conditionem in testamento facit. l. 75. Hæres meus cùm ipse morietur, centum Titio dato. Legatum sub conditione relictum est. Quamvis enim hæredem moriturum certum sit, tamen incertum est, an legatario vivo dies legati non cedat, et non est certum ad eum legatum perventurum. I. 79. §. 1. V. s. l. 1. §. 2. l. um. §. 7. C. de cad. toll. C. civ. 896, s. 1 16 1. ' 37. Tunc demùm pro impletâ habetur conditio, cùm per eum stat, qui, si impletâ esset, debiturus erat. l. 81. §. 1. V. inf. quandò dies leg. V. fid. ced. l. 5. §. 5. C. civ. 1 1 78. . 38. Rationes reddere, id est, legendas offerre rationes primùm, deindè computandas, ut explorari possit imputationes probè , an improbè referantur, accepta rectè relata, an non rectè. Ita enim incipit res à facio, pervenit autem ad pecuniam. l. 8a.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

videtur. l. 95. 4o. Conditiones extrinsecùs non ex testamento venientes, id est, quae tacitè inesse videantur, non faciunt legata conditionalia. l. 99. V. s. l. 1. §. ult. C. civ. 1 1 35. 4 1. Cùm avus filium, ac nepotem ex altero filio hæredes in— stituisset, à nepote petiit, ut si intrà annum trigesimum moreretur, hæreditatem patruo suo restitueret. Nepos liberis relictis, iutrâ aetatem suprà scriptam vitâ decessit : fideicommissi conditionem, conjecturâ pietátis respondi defecisse, quod minùs scriptum, quàm dictum fuerat inveniretur. l. io2. Cùm acutissimi ingenii vir, et meritò ante alios excellens Papinianus, in suis statuerit responsis, si quis filium suum hæredem instituit, et restitutionis post mortem oneri subegit, non aliter hoc videri disposuisse, nisi cùm filius ejus sine sobole vitam suam reliquerit: nos hujus sensum meritò mirati plenissimum ei donamus eventum : ut si quis hæc disposuerit, non tantùm filium haeredem instituens, sed etiam filiam, vel ab initio nepotem vel neptem, pronepotem vel promeptem, vel aliam deinceps posteritatem et eam restitutionis post obitum gravamini subjugaverit : non aliter hoc sensisse videatur, nisi ii qui restitutione onerati sunt, sine filiis vel filiabus, nepotibus vel neptibus, pronepotibus vel proneptibus fuerint defuncti : ne videatur testator alienas successiones propriis anteponere. l. 3o. C. de fideic. 42. De illo quoque quæritur, fundus quibusdam legatur, si pecuniam certam in funus impensamque perferendi corpori in âliam regionem dedissent : nam, nisi uterque dederit neutri sit legatum, quoniam conditio nisi per utrumque expleri non potest. Sed haec humanitùs interpretari solemus : ut cùm duobus fundus legatus sit, si decem dedissent, et alteri dando partem, legatum quoque debeatur. l. 1 12. §. 2. l. 6. C. de cond. insert. tam. leg. q. fid. Titulus 11. Ad legem falcidiam. 1. Quicunque civis romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi romano pecuniam jure publico dare, legare volet, jus potestasque esto. Dum ita detur legatum, ne minùs, quàm partem quartam hæreditatis eo testamento hæredes capiant. l. 1. Lex falcidia inducta est à Divo Pio etiam in intestatorum successione, propter fideicommissa. I. 18. C. civ. 913. Voyez sur la Falcidie, t. 2, page 722, s. 2. Ad municipium quoque legata, vel etiam ea quae Deo relinquuntur, lex falcidia pertinet. l. 1. §. 5. E r Novelld 13 1. c. i o, plures arbitrantur cessare falcidiam in

[ocr errors]

legatis ad pius causas : sed alius videtur sensus hujus Novellae, ut scilicet falcidid eae legatis ad pias causas privetur hæres cunctator. Et ita sentiunt eruditiores. C. civ. 92o, s. 3. Omne quod ex bonis defuncti erogatur, refertur ad hanc legem, sive in corpore constet certo, incertove, sive pondere, numero, mensurâ valeat, aut etiam si jus legatum sit, ut ususfructus, aut quod in nominibus est. 1. 1. §. 7. C. cit. 913, s. goo, s. Si ususfructus legatus sit, qui et dividi potest, non sicut cæterae servitutes individuae sunt : veteres quidem æstimandum totum usumfructum putabant, et ita constituendum, quantùm sit in legato. Sed Aristo à veterum opinione, recessit, Ait enim posse quartam partem ex eo, sicut ex corporibus, retineri. Idque Julianus rectè probat, sed operis servi legatis, cùm neque usus, neque ususfructus in eo legato esse videtur, necessariâ est veterùm sententia, ut sciamus, quantùm est in legato: quia necessariò ex omnibus, quae sint facti, pars decedere debet : nec pars operæ intelligi potest. Imò et in usufructu, si quæratur quamilùm hic capiat, cui ususfructus datus est, quantùm ad caeterórum legatorum æstimationem, aut etiam hujus ipsius, ne dodrantem ex. cedat legatum, necessariò ad veterum sententiam revertendum est. d. l. §. 9. Si in annos singulos legatum sit Titio : quia multa legata et conditionalia sunt: cautioni locus est, quæ in,edicto proponitur, quantò ampliùs accipit reddi. d. l. §. 16. Lex falcidia, si interveniat, in omnibus pensionibus locum habet. Sed hoc ex post facto apparebit. Ut putà in annos singulos legatum relictum est. Quamdiù falcidia nondùm locum habet, integræ pensiones annuæ dabuntur. Sed enim si annus venerit, quo fit, ut contra legem falcidiam ultrà dodrantem aliquid debeatur: eveniet, nt retrò omnia legata singulorum annorum imminuantur. l. 47. Cùm Titio in annos singulos dena legata sunt, et judex legi, falcidiæ rationem inter hæredem et alios legatarios häbeat : vivo quidem Titio, tanti litem æstimare debeat, quanti venire id legatum potest, in incerto posito, quamdiù victurus sit Titius : mortuo autem Titio, non aliud spectari debet, quàm quid haeres ex eâ causâ debuerit. l. 55. Hæreditatium. Computationi in alimentis faciendæ hanc formam esse Ulpianus scribit : ut à primâ ætate usque ad annum vicesimum, quànritas alimentorum triginta annorum compntetur, ejusque quiantitatis falcidia præstetur : ab annis verò viginti usque ad ânnuiim vicesimum quintum, annorum viginti octo: ab annis viginti quinque usque ad annos triginta, annorum viginti quinque : ab an7,i, irigenta usque ad annos triginta quinque, annorum viginti duo : ab annis triginta quinque usque ad annos quadraginta aunorum vi

ginti: ab annis quadraginta usque âd annos quinquaginta, tot annorum computatio fit, quot ætati ejus ad annum sexagesimum deerit, remisso uno anno: ab anno verò quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum, annorum novem : ab ana;; quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum, annorum septem : ab annis. sexaginta , cujuscunque ætatis sit, annorum quinque. Eoque nos jure uti, Ulpianus ait, et circa computationem ususfructus faciendam. Solitum est tamen à primiâ aetate usque ad annum trigesimum, computationem annorum triginta fieri: ab annis verò triginta : tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum deesse videntur. Nùnquàm ergo ampliùs quàm triginta annorum computatio initur. l.68. 4. Si quis creditori suo , quod debet legaverit, aut inutile Ie_ gatum erit, si nullum commodum in eo versabitur: aut si propter repræsentationis (putà) commodum utile erit, lex quoque falcidia in commodo locum habebit. l. 1. §. 1o. 5. Interdùm omnimodo necessarium est, solidum solvi legatario, interpositâ stipulatione, quantò ampliùs quàm per /egem falcidiam cæperit, reddi : veluti, si testamento quædam sub ëonditione legata sunt, quæ an debeantur, incertüm est : et ideò si haeres sine judice solvere paratus sit, prospiciet sibi per hanc stipulationem. I. 1. §. 1 ». 6. Id'quod ex substitutione cohæredis ad cohæredem pervenit, proficit legatariis. Is enim similis est hæres, ex parte purè, ex parte sub conditione hæredi instituto. l. 1. §. 13. C. civ. 896, s. 7. Si cohæredis mei portio exhausta sit meâ integrâ, et illám viudicavero : Cassius confundendas esse partes existimat : Pro culus contrà : in quâ specie et Julianus Proculo adsensit, quam sententiam probabiliorem esse puto. Sed et Divus Antoninuis judicasse dicitur non commiscendas esse utrasque partes in cdimputatione legis falcidiae. 1. 1. §. 14. In legem falcidiam æris alieni rationem in hæreditate relicti, quod unus ex hæredibus solvere damnatus sit, ipse solus ha})ebit. l. 8. In singulis haeredibus rationem legis falcidiae componendam esse non dubitatur : et ideò si Titio et Seio hæredibus institutis, semis hæreditatis Titii exhaustus est, Seio autem quadrans totorum bonorum relictus sit, competit Titio beneficium legis falcidiae. l. 77. .Quod si alterutro eorum deficiente, alter hæres solus exstiterit, 1. trium perindè ratio legis falcidiæ habenda sit, ac si statìm ab initio is solus hæres institutus esset, an singularum portionum separatim causae spectandae sunt ? et placet, si ejus pars legatis exhausta sit, qui haeres exstiterit, adjuvari legatarios per deficientem partem : quia ea non est legatis onerata, quia et legata quae apud hæredem remanent efticiunt, ut cæteris legatariis aut

« VorigeDoorgaan »