Pagina-afbeeldingen
PDF

nihil, aut minùs detrahatur. Si verò defecta pars fuerit exhausta, perindè in eâ ponendam rationem legis falcidiæ, atque si ad eum ipsum pertineret à quo defecta fieret. l. 78. 8. Marcellus consultus, an funeris monumentique impensa, quantùm testator fieri jussit, in ære alieno deduci debeat, Respondit, non ampliùs eo nomine quàm quod funeris causâ consumptum est, deducendum. l. 1. §. ult. 9. Si hæres institutus eam hæreditatem quae solvendo non est, vendiderit, vix quidem poterit persuaderi non fuisse eam hæreditatem solvendo, quae emptorem invenerit: verâ autem ratione nihil legatariis debetuir, quia magis ex stultitià emptoris habere videtur hæres institutus, quàm ex bonis defuncti. Nam et è contrariò, si malè vendiderit res hæreditarias, non erit hoc legatariorum detrimentum : ita ergò commodum debet esse haeredis, si benè res administraverit. l. 3. C. civ. 78o, s. 1 o 1 7. 1 o. Sed et si is qui solvendo non est legaverit, et haeres cum creditoribus deciderit, ne solidum solveret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret, nihil tamen legatariis debiturum : quia eam pecuniam non ex hæreditate, sed ex decisione habet. l. 3. §. 1. 1 1. Fuudo legato mihi sub conditione, pendente legati conditione, haeres me hæredem instituit, ac posteà legati conditio exstitit. In falcidiae ratione fundus non jure hæreditario, sed legati , meus esse intelligitur. I. 4. 12. Si vir uxori hæres exstiterit, et in funus ejus impenderit, non videbitur totum quasi hæres impendere, sed deducto eo, quod quasi dotis nomine, quam lucrifacit, conferre debuerit. I. 6. 13. Lege falcidiâ interveniente legata servitus, quoniam dividi non potest, non aliter in solidum restituetur, nisi partis offeratur æstimatio. l. 7. 14. In falcidiâ placuit, ut fructus posteà percepti, qui maturi mortis tempore fuerunt, augeant hæreditatis æstimationem fundi nomine, qui videtur illo in tempore fuisse pretiosior. I. 9. C. civ. 856, 928. 15. In ratione legis falcidiæ retentiones omnis temporis hæredi in quadrantem imputantur. l. 1 1. Incrementum pleniorem faciet hæreditatem. l. 56. §. 1. in f. eod. Non est dubium quin ea legata à quibus hæres submovere exceptione petitorem potest, in quartam ei imputentur, nec caeterorum legata mvauant. Nec intérest utrùm ab initio quasi inutile fuerit, an ex accidenti posteà in eum casum pervenisset legatum, ut actio ejus denegaretür. I. 5o. et 51. Quâcunque ex causâ legata non praestantur, imputantur hæredi in quartam partem, quæ propter legem falcidiami remanere apud eum debet. l. 52. §. 1. - 16. Si debitor, creditore hærede instituto, petisset, ne in ra

tione legis falcidiae ponendd creditum suum legatariis reputaret :

sine dubio ratione doli mali exceptionis, apud arbitrum falcidiæ,

defuncti voluntas servatur. l. 12. 17. Frater, cùm hæredem sororem scriberet, alium ab eâ cui

... donatum volebat, stipulari curavit, ne falcidid uteretur, et ut cer

tam pecuniam, si contrà fecisset, præstaret. Privatorum cautione legibus non esse refragandum constitit : et ideò sororem jure publico retentionem habiturum et actionem ex stipulatu denegandamn. l. 15. §. 1. C. civ. 843, s. Si expressim designaverit (testator) non velle haeredem reti- . nere falcidiam, necessarium et testatoris valere sententiam : et aut volentem eum parere testatori, forsan etiam quædam justè et piè relinquenti : lucrum non in percipiendo, sed solummodò piè agendo habentem : et non videri sine lucro hujusmodi esse hæreditatem. Aut si parere noluerit, eum quidem recedere ab hujusmodi institutione. Locum verò fieri (sicut dudùm prædiximus) substitutis, et cohæredibus, et fideicommissariis, et legatariis, et servis, et iis qui ab intestato sunt, et aliis secundùm priùs à nobis inventam in talibus viam. Nov. 1. C. 2. in f. Cessat etiam falcidia in iis quorum alienationem testator prohibuerit. Nov. 1 1 9. cap. ult. Fiat inventarium ab hærede metuente ne fortè non habeat post debita et legata falcidiam. Nov. 1. c. 2. §. 1. Si verò non fecerit inventarium, non retinebit falcidiam, sed complebit legatarios et fideicommissarios, licèt puræ substantiæ morientis transcendat mensuram legatorum datio. d. c. 2. §. 2. C. civ. 793, s. 819, s. - 18. Ex die mortis fructus quadrantis apud hæredem relinqui necesse est. l. 15. §. 6. in fin. C. civ. 856, 928. _ _ 19. Quarta, quæ per legem falcidiam retinetur, æstimatione , quam testator fecit, non magis minui potest, quàm auferri. l. 15. §. ult. In falcidiâ æstimatio pretii rerum, ex veritate facienda est. l. 42. V. inf. l. 62. §. 1. - ao. Si ex pluribus rebus legatis hæres quasquam solverit, ex reliquis falcidiam plenam per doli exceptionem retinere potest : etiam pro his, quæ jam data sunt. Sed etsi una re§ sit legata , cujus pars solutâ sit, ex reliquo potest plena falcidia retineri. l. 1 6. d. l. §. I. 2 1. Quod à cohærede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis proficere, quominùs falcidiam patiantur: sed cùm is quii legatum praestatuíus est, ab eodem aliquid iu testamento petit , nön est áudiendus, desiderans uti adversùs eum falcidiae beneficio, si id quod perceptwrus est ex voluntate testatoris, suppleat , quod deducere de$iderat. l. 22. Quod autem dicitur, si eae judicio defuncti quartam habeat hæres , solida præstanda essc lcgata, ita accipere debemus, si hæreditario jure habeat. Itaque quod quis legatorum nomine à cohærede accipit, in quadrantem ei non imputatur. l. 74. In quartam haereditatis, quam per legem falcidiam hæres habere debet, imputantur res, quas jure haereditario capit, non quas jure legati, vel fideicommissi, vel implendae conditionis causâ accipit. Nam haec in quartam non imputantur. l. 91 . Fundo legato mihi sub conditione, pendente legati conditione, hæres me haeredem instituit, ac posteà legati conditio exstitit : in falcidiae ratione fundus non jure hæreditario, sed legati, meus esse intelligitur. l. 4. oo. Si debitori liberatio legata sit, quamvis solvendo non sit, totum legatum computetur, licèt nomen hoc non augeat haereditatem, nisi ex eventu. Igitur, si falcidia locum habeat, hoc plus videbitur legatum, quod huic legatum esset: cætera quoque minuentur legata per hoc, et ipsum hoc per alia : capere enim videtur, eò quodliberatur. Sed si alii hoc nomen legetur, nullum legatum erit , nec caeteris contribuetur. l. 22. §. 3. et 4. 23. In ratione legis falcidiae mortes servorum, cæterorumque animalium, fnrta, rapinae, incendia, ruinae, naufragia, vis hostium, prædonum, latronum, debitorum facta pejora nomina, in summâ quodcunque damnum, si modò culpà legatarii careant , hæredi pereunt. Quemadmodùm ad hæredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum, et quæ per servos acquisita sunt, item servitutes quibus liberata praedia prætiosiora fierint, actionesque acquisitae ut furti, damni, injuriæ, similesque, quorum nihil im rationem legis falcidiæ cadit. i. 3o. V. 1. l. 56. C. civ. 855, 1 3oa, . 1573. v. 24. Is cui fideicommissum solvitur, sicut is cui legatum est , satisdare debet, quod ampliùs cœperit, quàm per legem falcidiam ei licuerit, reddi : veluti cùm propter conditionem aliorum fideicommissorum vel legatorum legis falcidiæ causa pendebit. l. 3 1. 25. Ea demùm obligatio rei bonis diminutionem præstat, quae in haeredem transit. l. 32. 26. Si Titio viginti legatis, portio per legem falcidiam detracta esset, cùm ipse quoque quinque Seio rogatus esset restituere. Vindius noster tantùm Seio pro portione ex quinque detrahendum ait, quantùm Titio ex viginti detractum esset: quæ sententia et æquitatem et rationem magis habet : quia exemplo hæredis legatarius ad fideicommissa præstanda obligabitur : nec, quia ex suâ personâ legatarius inducere legem falcidiam non possit, idcircò, quod passus esset, mon imputaturum. Nisi fortè testator ita fidei ejus commisisset, ut totum quidquid ex testamento cepisset, restitueret. l. 32. §. 4. V. 1. I. 47. §. i. 27. In lege falcidia non habetur pro puro quod in diem relictum est : medii enim temporis commodum computatur. I. 45.

[ocr errors]

Tantò minùs erogari ex bonis intelligendum est, qnantùm intereâ, donec dies obtingit, hæres lucraturus est ex fructibus vel usuvis. l. 73. §. 4. . — 28. In his legatis, quæ sub conditione relicta sunt, Proculus putabat, cùm quæritur de lege falcidiâ, tantùm esse in legato, quanti venire possunt : quod si est, et deductio sic potest fieri, ut tantùm videatur vi deberi, quanti nomen venire potest: sed hæc sententia non probatur. Cautionibus ergò meliùs res temperabitur. l. 45. §. 1. V. 1. l. 53. et l. 73. §. 2. 29. Lex falcidia si interveniat, in omnibus pensionibus locum habet. l. 47. V. l. 68. C. civ. 9 1 7, s. 3o. Nunquàm legatarius, vel fideicommissarius, licèt ex Trebelliano senatusconsulto restituitur ei hæreditas, utitur legis falcidiae beneficio. l. 47. §. 1. V. s. I. 32. §. 4. C. civ. 857, 92 1, 923. 31. Si proptereà, quæ sub conditione legata sunt, pendet legis falcidiæ ratio, præsenti die data, non tota vindicabuntur. l. 53. V. s. l. 45. §. 1. . 32. Pater filium, ex quo tres habebat nepotes, hæredem instituit, fideique ejus commisit, nc /undum alienaret, et ut in/ami/i/i eum relinqueret: filius decedens tres filios scripsit haeredes. Quaerendum est, an omninò quasi creditores unusquisque in ratione legis falcidiæ aliquid possit deducere? Quia in potestate suâ habuit pater cui ex his potiùs relinqueret : sed häc ratione nemo in falcidiæ ratione quicquam deduceret : quod videndum , ne durè constituatur : utiquè enim in alieno ære habuit fundum : necessitate quippè obstrictus fuisset filius eum relinquendi. l. 54. 33. Mortis tempus in ratione legis falcidiae ineunda placuit observari. l. 56. In quantitate patrimonii exquirendà visum est mortis tempus spectari. Quâ de causâ, si quis centum in bonis habuerit, tota ea legaverit, nihil legatariis prodest, si ante aditam hæreditatem per servos hæreditarios, aut ex partu aucillarum hæreditariarum, ex foetu pecorum tantùm accesserit hæreditati, ut centum legatorum nomine erogatis, habiturus sit hæres quartam partem, sed necesse est, ut nihilominùs quarta pars legatis detrahatur. Et ex diverso, si ex centum, septuaginta quinque legaverit , et ante aditam haereditatem in tantùm decreverint bona (incendiis fortè, aut naufragiis, aut umorte servorum) ut non plus : quàm septuaginta quinque, vel etiam minùs relinquatur, solida legata debentur. ÎNec ea res damnosa est hæredi, cui liberum est non adire hæreditatem. Quæ res efficit, ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur, cum hærede in portionem legatorum pacisci. l. 73. C. civ. 922. 34. Legis falcidiae beneficium hæres etiam post longum tempus mortis testatoris implorare non prohibetur. l. 58.

35. Beneficio legis falcidiae indignus esse videtur qui id egerit ut fideicommissum intercidat. l. 59. 36. Corpora, si qua sunt in bonis defuncti, secundùm rei veritatem æstimanda ernnt, hoc est, secundùm praesens pretium : nec quicquam eorum formali pretio aestimandum esse sciendum est. l. 62. §. 1. Pretia rerum non ex affectu , nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur. l. 63. V. s. l. 15. §. ult. C. civ. 922. 37. Præposterum est ante nos locupletes dici, quàm acquisierimus. l. 63. 38. Nonnullam pretio varietatem loca temporaque adferunt: nec enim tantidem Romæ, et in Hispaniâ oleum æstimabitur. Nec continuis sterilitatibus tantidem, quanti secundis fructibus : dùm hic quoque non ex momentis temporum, nec ex eâ quae rarò accidat caritate : pretia constituantnr. I. 63. §. 2. 39. Sicuti legata non debentur, nisi deducto aere alieno aliquid supersit, nec mortis causâ donationes debebuntur, sed imfirmautur per æs alienum. I. 66. §. 1. C. civ. 1 oo9, 1 o 13, 1 o2%. Ao. Magna dubitatio-fuit de his, quornm conditio mortis tempore pendet, id est, in quod sub conditione debetur, in stipulatoris bonis adnumeretur, et promissoris bonis detrahatur ? Sed hoc jure utimur, ut quanti ea spes obligationis venire possit, tantùm stipulatoris quidem bonis accedere videatur, promissoris verò decedere : aut cautionibus res explicari potest, ut duorum ahterum fiat, aut ita ratio habeatur tanquàm purè debeatur: deindè hæredes et legatarii inter se caveant, ut existente conditione, aut haeres reddat quantò minns solverit, aut legatarii restituant quantò plus consecuti sint. l. 73. §. 1. 4 1. Sed etsi legata quædam purè, quaedam sub conditione relicta efficiant, (ut) existente conditione, lex falcidia locum habeat, purè legata cnu cautione redduntur. Quo casu magis in usu est, solvi quidem purè legata perindè ac si nuhlâ aliâ sub conditione legata fuissent: cavere autem legatarios debere, ex eventu conditionis quod ampliùs accepissent, redditum iri. l. 73. §. 2. V. s. h. 45. §. 1. 42. Quædam legata divisionem non recipiunt, ut ecce legatum viae, itineris, actùsve : ad nullum enim ea res pro parte potest pertinere. Sed etsi opus municipibus haeres facere jussus est, individuum videtur legatum, neque enim ullum balineum, aut (ullum) theatrum, aut stadium fecisse intelligitur, qui ei propriam formam, quæ ex consnmmatione contingit, non dederit. Quorum omnium legatorum nomine, etsi plures hæredes sint, singuli in solidum tenentur. Haec itaque legàta quæ dividuitatem non recipiunt, tota ad legatarium pertinent. Sed potest hæredi hoc remedio succurri, ut æstimatione factà legati, denuntiet le

« VorigeDoorgaan »