Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nihil, aut minùs detrahatur. Si verò defecta pars fuerit exhausta, perindè in eâ ponendam rationem legis falcidiæ, atque si ad eum ipsum pertineret à quo defecta fieret. 1. 78.

8. Marcellus consultus, an funeris monumentique impensa, quantùm testator fieri jussit, in ære alieno deduci debeat, Respondit, non ampliùs eo nomine quàm quod funeris causâ consumptum est, deducendum. 1. 1. §. ult.

9. Si hæres institutus eam hæreditatem quæ solvendo non est, vendiderit, vix quidem poterit persuaderi non fuisse eam hæreditatem solvendo, quæ emptorem invenerit : verâ autem ratione nihil legatariis debetur, quia magis ex stultitià emptoris habere videtur hæres institutus, quàm ex bonis defunctì. Nam et è contrariò, si malè vendiderit res hæreditarias, non erit hoc legatariorum detrimentum : ita ergò commodum debet esse hæredis, si benè res administraverit. 1. 3. C. civ. 780, s. 1017.

10. Sed et si is qui solvendo non est legaverit, et hæres cum creditoribus deciderit, ne solidum solveret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret, nihil tamen legatariis debiturum: quia eam pecuniam non ex hæreditate, sed ex decisione habet. 1. 3. §. I.

11. Fundo legato mihi sub conditione, pendente legati conditione, hæres me hæredem instituit, ac posteà legati conditio exstitit. In falcidiæ ratione fundus non jure hæreditario, sed legati, meus esse intelligitur. 1. 4.

12. Si vir uxori hæres exstiterit, et in funus ejus impenderit, non videbitur totum quasi hæres impendere, sed deducto eo, quod quasi dotis nomine, quam lucrifacit, conferre debuerit. 1. 6.

13. Lege falcidiâ interveniente legata servitus, quoniam dividi non potest, non aliter in solidum restituetur, nisi partis offeratur æstimatio. 1. 7.

14. In falcidia placuit, ut fructus posteà percepti, qui maturi mortis tempore fuerunt, augeant hæreditatis æstimationem fundi nomine, qui videtur illo in tempore fuisse pretiosior. 1. 9. C. civ. 856, 928.

15. In ratione legis falcidiæ retentiones omnis temporis hæredi in quadrantem imputantur. l. 11.

Incrementum pleniorem faciet hæreditatem. I. 56. §. 1. in f. eod. Non est dubium quin ea legata à quibus hæres submovere exceptione petitorem potest, in quartam ei imputentur, nec cæterorum legata mauant. Nec interest utrùm ab initio quasi inutile fuerit, an ex accidenti posteà in eum casum pervenisset legatum, ut actio ejus denegaretur. I. 50. et 51.

Quâcunque ex causâ legata non præstantur, imputantur hæredi in quartam partem, quæ propter legem falcidiam remanere apud eum debet. 1. 52. §. 1.

16. Si debitor, creditore hærede instituto, petisset, ne in ra

tione legis falcidia ponendá creditum suum legatariis reputaret : sine dubio ratione doli mali exceptionis, apud arbitrum falcidiæ, defuncti voluntas servatur. l. 12.

17. Frater, cùm hæredem sororem scriberet, alium ab eâ cui donatum volebat, stipulari curavit, ne falcidid uteretur, et ut certam pecuniam, si contrà fecisset, præstaret. Privatorum cautione legibus non esse refragandum constitit : et ideò sororem jure publico retentionem habiturum et actionem ex stipulatu denegandam. 1. 15. §. 1. C. civ. 843, s.

Si expressim designaverit (testator) non velle hæredem retinere falcidiam, necessarium et testatoris valere sententiam : et aut volentem eum parere testatori, forsan etiam quædam justè et piè relinquenti : lucrum non in percipiendo, sed solummodò piè agendo habentem : et non videri sine lucro hujusmodi esse hæreditatem. Aut si parere noluerit, eum quidem recedere ab hujusmodi institutione. Locum verò fieri (sicut dudùm prædiximus) substitutis, et cohæredibus, et fideicommissariis, et legatariis, et servis, et iis qui ab intestato sunt, et aliis secundùm priùs à nobis inventam in talibus viam. Nov. 1. C. 2. in f.

Cessat etiam falcidia in iis quorum alienationem testator prohibuerit, Nov. 119. cap. ult.

Fiat inventarium ab hærede metuente ne fortè non habeat post debita et legata falcidiam. Nov. 1. c. 2. §. 1.

Si verò non fecerit inventarium, non retinebit falcidiam, sed complebit legatarios et fideicommissarios, licèt puræ substantiæ morientis transcendat mensuram legatorum datio. d. c. 2. §. 2. C. civ. 793, s. 819, s.

18. Ex die mortis fructus quadrantis apud hæredem relinqui necesse est. l. 15. §. 6. in fin. C. civ. 856, 928.

19. Quarta, quæ per legem falcidiam retinetur, æstimatione, quam testator fecit, non magis minui potest, quàm auferri. l. 15. §. ult.

In falcidiâ æstimatio pretii rerum, ex veritate facienda est. 1. 42. V. inf. I. 62. §. 1.

20. Si ex pluribus rebus legatis hæres quasquam solverit, ex reliquis falcidiam plenam per doli exceptionem retinere potest : etiam pro his, quæ jam data sunt. Sed etsi una res sit legata cujus pars soluta sit, ex reliquo potest plena falcidia retineri. 1. 16. d. l. §. I.

21. Quod à cohærede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis proficere, quominùs falcidiam patiantur: sed cùm is qui legatum præstaturus est, ab eodem aliquid in testamento petit, non est audiendus, desiderans uti adversùs eum falcidiæ beneficio, si id quod percepturus est ex voluntate testatoris, suppleat, quod deducere desiderat. l. 22.

Quod autem dicitur, si ex judicio defuncti quartam habeat hæres,

solida præstanda esse legata, ita accipere debemus, si hæreditario jure habeat. Itaque quod quis legatorum nomine à cohærede accipit, in quadrantem ei non imputatur. 1. 74.

In quartam hæreditatis, quam per legem falcidiam hæres habere debet, imputantur res, quas jure hæreditario capit, non quas jure legati, vel fideicommissi, vel implendæ conditionis. causa accipit. Nam hæc in quartam non imputantur. 1. 91.

Fundo legato mihi sub conditione, pendente legati conditione, hæres me hæredem instituit, ac posteà legati conditio exstitit: in falcidiæ ratione fundus non jure hæreditario, sed legati, meus esse intelligitur. 1. 4.

22. Si debitori liberatio legata sit, quamvis solvendo non sit, totum legatum computetur, licèt nomen hoc non augeat hæreditatem, nisi ex eventu. Igitur, si falcidia locum habeat, hoc plus videbitur legatum, quod huic legatum esset : cætera quoque minuentur legata per hoc, et ipsum hoc per alia: capere enim videtur, eò quod liberatur. Sed si alii hoc nomen legetur, nullum legatum erit, nec cæteris contribuetur. 1. 22. §. 3. et 4.

23. In ratione legis falcidiæ mortes servorum, cæterorumque animalium, furta, rapinæ, incendia, ruinæ, naufragia, vis hostium, prædonum, latronum, debitorum facta pejora nomina, in summâ quodcunque damnum, si modò culpâ legatarii careant, hæredi pereunt. Quemadmodùm ad hæredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum, et quæ per servos acquisita sunt, item servitutes quibus liberata prædia prætiosiora fierint, actionesque acquisitæ ut furti, damni, injuriæ, similesque, quorum nihil in rationem legis falcidiæ cadit. I. 30. V. 1. l. 56. C. civ. 855, 1302, 1573.

24. Is cui fideicommissum solvitur, sicut is cui legatum est, satisdare debet, quod ampliùs cœperit, quàm per legem falcidiam ei licuerit, reddi: veluti cùm propter conditionem aliorum fideicommissorum vel legatorum legis falcidiæ causa pendebit. l. 31. 25. Ea demùm obligatio rei bonis diminutionem præstat, quæ in hæredem transit. 1. 32.

26. Si Titio viginti legatis, portio per legem falcidiam detracta esset, cùm ipse quoque quinque Seio rogatus esset restituere. Vindius noster tantùm Seio pro portione ex quinque detrahendum ait, quantùm Titio ex viginti detractum esset: quæ sententia et æquitatem et rationem magis habet: quia exemplo hæredis legatarius ad fideicommissa præstanda obligabitur: nec, quia ex sua personâ legatarius inducere legem falcidiam non possit, idcircò, quod passus esset, non imputaturum. Nisi fortè testator ita fidei ejus commisisset, ut totum quidquid ex testamento cepisset, res titueret. 1. 32. §. 4. V. 1. l. 47. §. 1.

27. In lege falcidia non habetur pro puro quod in diem relictum est medii enim temporis commodum computatur. I. 45.

Tantò minùs erogari ex bonis intelligendum est, quantùm intercà, donec dies obtingit, hæres lucraturus est ex fructibus vel usuris. 1. 73. §. 4..

28. In his legatis, quæ sub conditione relicta sunt, Proculus putabat, cùm quæritur de lege falcidiâ, tantùm esse in legato, quanti venire possunt: quod si est, et deductio sic potest fieri, ut tantùm videatur vi deberi, quanti nomen venire potest: sed hæc sententia non probatur. Cautionibus ergò meliùs res temperabitur. 1. 45. §. 1. V. 1.1. 53. et l. 73. §. 2.

29. Lex falcidia si interveniat, in omnibus pensionibus locum habet. 1. 47. V. 1. 68. C. civ. 917, s.

30. Nunquàm legatarius, vel fideicommissarius, licèt ex Trebelliano senatusconsulto restituitur ei hæreditas, utitur legis falcidiæ beneficio. l. 47. §. 1. V. s. I. 32. §. 4. C. civ. 857, 921, 923. 31. Si proptereà, quæ sub conditione legata sunt, pendet legis falcidiæ ratio, præsenti die data, non tota vindicabuntur. l. 53. V. s. 1. 45. §. 1.

32. Pater filium, ex quo tres habebat nepotes, hæredem 'instituit, fideique ejus commisit, ne fundum alienaret, et ut in familiá eum relinqueret: filius decedens tres filios scripsit hæredes, Quærendum est, an omninò quasi creditores unusquisque in ratione legis falcidiæ aliquid possit deducere? Quia in potestate suâ habuit pater cui ex his potiùs relinqueret: sed hâc ratione nemo in falcidiæ ratione quicquam deduceret: quod videndum, ne durè constituatur: utiquè enim in alieno ære habuit fundum necessitate quippè obstrictus fuisset filius eum relinquendi. 1. 54.

33. Mortis tempus in ratione legis falcidiæ ineunda placuit observari. 1. 56.

In quantitate patrimonii exquirendâ visum est mortis tempus spectari. Qua de causà, si quis centum in bonis habuerit, tota ea legaverit, nihil legatariis prodest, si ante aditam hæreditatem per servos hæreditarios, aut ex partu aucillarum hæreditariarum, ex fœtu pecorum tantùm accesserit hæreditati, ut centum lega-torum nomine erogatis, habiturus sit hæres quartam partem, sed necesse est, ut nihilominùs quarta pars legatis detrahatur. Et ex diverso, si ex centum, septuaginta quinque legaverit, et ante aditam hæreditatem in tantùm decreverint bona ( incendiis fortè, aut naufragiis, aut morte servorum) ut non plus : quàm septuaginta quinque, vel etiam minùs relinquatur, solida legata debentur. Nec ea res damnosa est hæredi, cui liberum est non adire hæreditatem. Quæ res efficit, ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur, cum hærede in portionem legatorum pacisci. 1. 73. C. civ. 922.

34. Legis falcidia beneficium hæres etiam post longum tempus mortis testatoris implorare non prohibetur. 1. 58.

35. Beneficio legis falcidiæ indignus esse videtur qui id egerit ut fideicommissum intercidat. 1. 59.

36. Corpora, si qua sunt in bonis defuncti, secundùm rei veritatem æstimanda erunt, hoc est, secundùm præsens pretium : nec quicquam eorum formali pretio æstimandum esse sciendum est. 1. 62. §. 1.

Pretia rerum non ex affectu, nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur. 1. 63. V. s. l. 15. §. ult. C. civ. 922.

37. Præposterum est ante nos locupletes dici, quàm acquisierimus. 1. 63.

38. Nonnullam pretio varietatem loca temporaque adferunt: nec enim tantidem Romæ, et in Hispaniâ oleum æstimabitur. Nec continuis sterilitatibus tantidem, quanti secundis fructibus: dùm hic quoque non ex momentis temporum, nec ex eâ quæ rarò accidat caritate: pretia constituantur. 1. 63. §. 2.

39. Sicuti legata non debentur, nisi deducto ære alieno aliquid supersit, nec mortis causâ donationes debebuntur, sed infirmantur per æs alienum. 1. 66. §. 1. C. civ. 1009, 1013, 1024.

40. Magna dubitatio fuit de his, quorum conditio mortis tempore pendet, id est, in quod sub conditione debetur, in stipulatoris bonis adnumeretur, et promissoris bonis detrahatur? Sed hoc jure utimur, ut quanti ea spes obligationis venire possit, tantùm stipulatoris quidem bonis accedere videatur, promissoris verò decedere aut cautionibus res explicari potest, ut duorum alterum fiat, aut ita ratio habeatur tanquàm purè debeatur : deindè hæredes et legatarii inter se caveant, ut existente conditione, aut hæres reddat quantò minus solverit, aut legatarii restituant quantò plus consecuti sint. 1. 73. §. 1.

41. Sed etsi legata quædam purè, quædam sub conditione relicta efficiant, (ut) existente conditione, lex falcidia locum habeat, purè legata cnu cautione redduntur. Quo casu magis in usu est, solvi quidem purè legata perindè ac si nullâ aliâ sub conditione legata fuissent: cavere autem legatarios debere, ex eventu conditionis quod ampliùs accepissent, redditum iri. 1. 73. §. 2. V. s. 1. 45. §. 1.

42. Quædam legata divisionem non recipiunt, ut ecce legatum viæ, itineris, actûsve: ad nullum enim ea res pro parte potest pertinere. Sed etsi opus municipibus hæres facere jussus est, individuum videtur legatum, neque enim ullum balineum, aut (ullum) theatrum, aut stadium fecisse intelligitur, qui ei propriam formam, quæ ex consummatione contingit, non dederit. Quorum omnium legatorum nomine, etsi plures hæredes sint, singuli in solidum tenentur. Hæc itaque legata quæ dividuitatem non recipiunt, tota ad legatarium pertinent. Sed potest hæredi hoc remedio succurri, ut æstimatione factâ legati, denuntiet le

« VorigeDoorgaan »