Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fertur. Hoc enim præcipuum esse oportere, multis constitutionibus continetur, l. 1. §. 15. 1. ult. C. eod. C. civ. 853, 854.

5. Si ab ipso patre hærede instituto, filio ejus fideicommissum fuerit relictum, cùm morietur: an id conferendum est, quoniam utile est hoc fideicomraissum? et eveniet ut pro eo habeatur, atque si post mortem patris relictum fuisset: nec cogetur hic conferre quia moriente eo (ejus) non fuisset. l. 1. §. 19. V. inf. l. 11.

Omnia quæ in quartam portionem ab intestato successionis computantur his qui ad actionem de inofficioso testamento vocantur, etiam si intestatus is decesserit, ad cujus hæreditatem veniunt, omnimodò cohæredibus suis conferant. Quod tam in aliis, quàm in his quæ occasione militiæ uni hæredum ex defuncti pecuniis acquisitæ lucratur, is qui militiam meruit, locum habebit: ut lucrum quod tempore mortis defuncti ad eum pervenire poterat, non solùm testamento condito quartæ parti ab intestato successionis computetur, sed etiam ab intestato conferatur. 1. 20. C. eod. C. civ. 843, s.

6. Dotem (quam) dedit avus paternus, an post mortem avi mortuâ in matrimonio filiâ, patri reddi oporteat, quæritur? occurrit æquitas rei, ut, quod pater meus propter me filiæ meæ nomine dedit, proindè sit, atque ipse dederim : quippè officium avi circa neptem ex officio patris ergà filium pendet. Et quia pater filiæ, ideò avus propter filium nepti dotem dare debet. Quid si filius à patre exhæredatus est? existimo non absurdè etiam in exhæredato filio idem posse defendi. Nec infavorabilis sententia est, ut hoc saltem habeat ex paternis, quod propter illum datum est. 1. 6. V. l. 79. de jur. dot. C. civ. 843, s.

7. Paulus respondit, ea quæ post mortem patris filio reddi debuerunt, emancipatum filium, quamvis priùs consecutus sit, quàm deberentur, fratri, qui in potestate patris relictus est, conferre non debere: cùm post mortem patris non tam ex donatione, quàm ex causâ debiti, ea possidere videatur. l. 11. V. s. l. 1. §. 19.

TITULUS VII. - De dotis collatione.

1. Quanquàm ita demùm ad collationem dotis prætor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen et si non petat conferre debebit : si modò se bonis paternis misceat. 1. 1. 1. 20. C. eod.

Dos à muliere confertur, nisi, cùm vir non sit solvendo, imputari possit mulieri quod salvam non fecerit causam dotis. Nov. 97. c. 6. C. civ. 1573.

2. Cùm dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, cæterarum non. l. 1. §. 5. C. civ. 861.

3. Filia quæ soluto matrimonio dotem conferre debuit, moram collationi fecit: viri boni arbitratu cogetur usuras quoque dotis

conferre, cùm emancipatus frater etiam fructus conferat, et filia partis suæ fructus percipiat. 1. 5. §. 1. C. civ. 856, 928.

4. Fuit quæstionis, an si sua hæres filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis, compellatur eam conferre? Et Divus Marcus rescripsit, non compelli abstinentem se ab hæreditate patris : ergò non tantùm data apud maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam à fratribus. Et est æris alieni loco: abscessit enim à bonis patris. 1. ult. C. civ. 845. TITULUS IX. De ventre in possessionem mittendo, et curatore ejus.

1. Sicuti liberorum eorum, qui ́jam in rebus humanis sunt, curam prætor habuit: ita etiam eos qui nondùm nati sint, propter spem nascendi, non neglexit. Nam et hâc parte edicti eos tuitus est, dùm ventrem mittit in possessionem. I. 1. C. civ. 393, 725.

2. Ventri subvenire prætorem debere non dubitamus, eò faciliùs, quod favorabilior est causa partûs, quàm pueri. Partui enim in hoc favetur, ut in lucem producatur: puero, ut in familiam inducatur. Partus enim iste alendus est, qui non tantùm parenti, cujus esse dicitur, verùm etiam reipublicæ nascitur. 1. 1. §. 15.

3. Quoties autem venter in possessionem mittitur, solet mulier curatorem ventri petere solet et bonis. Sed si quidem tantùm ventri curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si verò non tantùm ventri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores: cùm periculum ad curatorem pertineat. Idcircò curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet creditores curare : vel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret. Hoc autem jure utimur ut idem curator et bonis, et ventri detur. l. 1. §. 17. et 18. C. civ. 393.

4. Mulier autem in possessionem missa, ea sola sine quibus fœtus sustineri, et ad partum usquè produci non possit, sumere ex bonis debet. Et in hanc rem curator constituendus est, qui cibum, potum, vestitum, tectum mulieri præstet, pro facultatibus defuncti, et pro dignitate ejus atque mulieris. Deminutio autem ad hos sumptus fieri debet, primùm ex pecuniâ numeratâ : si ea non fuerit, ex his rebus quæ patrimonia onerare magis impendio, quàm augere fructibus consueverunt. l. 1. §. 19 et 20.

Et si sciens prudensque se prægnantem non esse, consumpserit, de suo eam id consumpsisse Labeo ait. 1. 1. §. ult.

Curator ventris alimenta mulieri statuere debet: nec ad rem pertinet, an dotem habeat undè sustentare se possit : quia videntur quæ ita præstantur, ipsì præstari qui in utero est. 1. 5. C. civ. 1465, 1481, 1570.

:

TITULUS X. De Carboniano edicto.

1. Hoc diligentissimè prætori examinandum est, an expediat pupillo repræsentari cognitionem, an potiùs differri in tempus pubertatis et maximè inquirere hoc à cognatis, matre tutoribus pupilli debet. Finge esse testes quosdam qui dilatâ controversia aut mutabunt consilium, aut decedent, aut propter temporis intervallum non eamdem fidem habebunt. Vel finge esse anum obstetricem, vel ancillas, quæ veritatem pro partu possunt insinuare, vel instrumenta satis idonea ad victoriam, vel quædam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus quod differtur cognitio, quàm compendium, quod non repræsentatur. Finge pupillum satisdare non posse, et admissos in possessionem, qui de hæreditate controversiam faciunt, multa posse subtrahere, novare, moliri? aut stulti, aut iniqui prætoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo ejus incommodo, cui consultum velit. Divus etiam Hadrianus ita rescripsit : Quod in tempus pubertatis res differri solet: pupillorum causá fit, ne de statu periclitentur, antequàm se tueri possint. Cæterùm si idoneos habeant, à quibus defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit, maturè de ed judicari, et tutores eorum judicio experiri volunt, non debet adversùs pupillos observari, quod pro ipsis excogitatum est: et pendere status eorum, cùm jam possit indubitatus esse. 1. 3. §. 5.

2. An autem vescendi causâ deminuere possit is, qui ex Carboniano missus est, videamus? et si quidem satis impubes dedit, sive decrevit præses sive non, deminuet vescendi causâ : et hoc minùs restituet hæreditatis petitori: quod si satisdare non potuit et aliter alteri se videtur non posse, deminuendi causâ usquè ad id quod alimentis ejus necessarium est, mittendus est. Nec mirum debet videri hæreditatem propter alimenta minui ejus quem fortasse judicabitur filium non esse, cùm omnium edictis venter in possessionem mittatur, et alimenta mulieri præstentur, propter eum qui potest non nasci : majorque cura debeat adhiberi ne fame pereat filius, quàm ne minor hæreditas ad petitorem perveniat, si apparuit filium non esse. 1. 5. §. 3.

Causæ cognitio in eo vertitur, ut si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum possessio. Summatim ergò, cùm petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet prætor cognoscere. Et si quidem absolutam causam invenerit, evidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam. Si verò ambiguam causam, hoc est vel modicum pro puero facientem, ut non videatur evidenter filius non esse, dabit ei Carbonianam bonorum possessionem, 1. 3. §. 4.

3. Non solùm alimenta pupillo præstari debent, sed et in studia, et in cæteras necessarias impensas debet impendi pro modo. facultatum. 1. 6. §. 5. C. civ. 454, s.

[ocr errors]

TITULUS XI.

De bonorum possessionibus secundùm tabulas. 1. Exigit prætor ut is, cujus bonorum possessio datur, utroque tempore jus testamenti faciendi habuerit, et cùm facit testamentum, et cùm moritur. l. 1. §. 8. C. civ. 25, 901, s.

Si quis testamentum fecerit, deindè amiserit testamenti factionem vel furore, vel quod ei bonis interdictum est, potest ejus peti bonorum possessio quia jure testamentum ejus valet, et hoc generaliter de omnibus hujusmodi dicitur qui amittunt mortis tempore testamenti factionem : sed ante factum eorum testamentum valet. l. 1. §. 9. V. s. T. qui test. fac. poss. 1. 8. §. 1. C. civ. 502, s.

2. Si duo sint hæredes instituti, primus et secundus, secundo tertius substitutus: omittente secundo bonorum possessionem, tertius succedit. Quod si tertius noluerit hæreditatem adire, vel bonorum possessionem accipere, recidit bonorum possessio ad primum nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso jure ei accrescet. Hæredi enim scripto, sicut portio hæreditatis, ita et bonorum possessio accrescit. 1. 2. §. 8.

:

3. Cùm tabulæ testamenti plurium signis signatæ essent, et quædam ex his non parent, septem tamen signa maneant : sufficit ad bonorum possessionem dandam septem testium signa comparere, licèt non omnium, qui signaverint, maneant signa. l. 7. C. civ. 971, s. 981, s.

4. Qui ex liberis meis impubes supremus morietur, ei Titius hæres esto. Duobus peregrè defunctis, si substitutus ignoret, uter novissimus decesserit, admittenda est Juliani sententia, qui propter incertum conditionis, etiam prioris posse peti possessionem bonorum, respondit. 1. 11. V. f. de vulg. et pup. 1. 34.

[blocks in formation]

1. Filii hæreditate paternâ se abstinentes jus, quod in libertis habent paternis, non amittunt. I. 9. V. I. 47. §. 4. ff. de bon. libert. 2. Capitis accusatio ea est cujus poena mors aut exilium. 1. 10. p. 7. 3. Quoties in fraudem legis fit alienatio, non valet quod actum est. l. 16. C. civ. 1108, 1131, 1133.

TITULUS XV. De obsequiis parentibus et patronis præstandis. 1. Si filius matrem aut patrem, quos venerari oportet, contumeliis adficit, vel impias manus eis infert, præfectus urbis delictum ad publicam utilitatem pertinens, pro modo ejus vindicat. I. 1. §. 2. Č. civ. 375, s; p. 13, 302, 312, 323.

2. In quantum facere possunt ( parentes) damnantur. I. 7. § 1. C. civ. 203, s.

3. Filio semper honesta et sancta persona patris videri debet. 1. 9. C. civ. 371.

4. Filia tua non solùm reverentiam, sed etiam subsidium vitæ ut exhibeat tibi, rectoris provinciæ auctoritate compelletur. 1. 5. C. de patr. potest. C. civ. 205, s.

[merged small][merged small][ocr errors]

De operis libertorum.

1. Unusquisque quod spopondit, suo impendio dare debet, quamdiù id quod debet in rerum naturâ est. l. 20. V. l. 21. l. 18. 1. 33. 1. 50.

2. Ferè ea mens est personam arbitrio substituentium ut quia sperent eum rectè arbitraturum, id faciant, non quia vel immodicè obligari velint. 1. 30.

3. Cujus matrimonio consensit (liberta) in officio mariti esse debet. 1. 48.

TITULUS II.

De bonis libertorum.

1. Ei qui alieno jure venit, quàm eo quod amisit, non nocet id quod perdidit, sed prodest quod habet. 1. 42.

2. Cùm præcedit alia possessio, qui sequitur accipere non potest. 1. 42. §. 2.

3. Omnia quæ nostra sunt liberis nostris ex voto paramus. 1. 50. §. 2. in fin.

--

TITULUS VI. ·Si tabulæ testamenti nullæ exstabunt, undè liberi. 1. Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentum debetur hæreditas. Parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit: liberos naturæ simul, et parentum commune votum. 1. 7. §. 1. C. civ. 745, s.

TITULUS VIII. - Undè cognati.

1. Proximus accipietur etiam is qui solus est: quamvis propriè proximus ex pluribus dicitur. l. 1. §. 5.

Is est proximus quem nemo antecedit, et is ultimus quem nemo sequitur: et interdùm item primus postremusque qui solus occurrit. l. 2. §. 4. ff. de suis et legit. hæred. C. civ. 735, s.

2. Si quis proximior cognatus nasci speretur, in eâ conditione est, ut dici debeat obstare eum sequentibus. Sed ubi natus non est, admittemus enm, qui post ventrem proximus videbatur. Sed hoc ita demùm erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur, vivo eo, de cujus bonorum possessione agitur, fuit conceptus. Nam si post mortem, neque obstabit alii, neque ipse admittetur : quia non fuit proximus cognatus ei quo vivo nondùm animax fuerit. l. 1. §. 8. C. civ. 725.

3. Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem, ut qui sunt primo gradu, omnes simul admittuntur. l. 1. §. 10. C. civ. 733.

[ocr errors]

TITULUS X. De gradibus et affinibus, et nominibus eorum. 1. Gradus cognationis alii superioris ordinis sunt, alii inferioris, alii ex transverso sive à latere. Superioris ordinis sunt parentes: inferioris liberi ex transverso sive à latere fratres et sorores, liberique eorum. I. 1. C. civ. 735, s.

« VorigeDoorgaan »