Pagina-afbeeldingen
PDF

2. Cognati ab eo dici putantur, quod quasi unà communiterve nati, vel ab eodem orti, progenitive sint. l. 4. §. 1. 3. Adfines sunt viri et uxoris cognati: dicti ab eo, quod duæ cognationes quæ diversæ inter se sunt, per nuptias copulantur, et altera ad alterius cognationis finem, accedit : namque conjungendæ adfinitatis causa fit ex nuptiis, l. 4. §. 3. 4. Jurisconsultus cognatorum gradus, et adfinium nosse debet: quia legibus hæreditates, et tutelae ad proximum quemque adgnatum redire consueverunt. Sed et edicto prætor proximo cuiJue cognato dat bonorum possessionem. Prætereà lege judiciorum publicörum contra adfines et adgnatos testimonium inviti dicere non cogimur. l. 1 o. 5. Gradus autem dicti sunt à similitudine scalarum, locorumve proclivium, quos ita ingredimur, ut à proximo in proximum, id èst, in eum qui quasi ex eo mascitur, transeamus. l. 1 o. §. 1o. pr. 283, I. 156, 322. Titulus xvi. De suis, et legitimis hæredibas. 1. Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hæreditatem. l. 3. §. 1 1. V. Nov. 39. C. 2. C. civ. 315, s. 2. De eo qui centesimo octogesimo secundo die natus, Hypocrates scripsit, et Divus Pius pontificibus rescripsit, justo tempore videri natum. l. 3. §. ult. C. civ. 315, s. 3. In suis hæredibus aditio non est necessaria, quia statim ipso jure hæredes existunt. l. 14. C. civ. 724, 795. 4. Ad intestati successionem vocantur primò liberi, nepotes, cæterique descendentes : deindè parentes cæterique ascendentes: postremò ex Iatere conjuncti, hoc ordine. Liberi aut descendentes quocunque sint gradu, mares, fœminæ, succedunt, exclusis parentibus: liberi scilicet primi gradùs in viriles, nepotes et ulteriores ex stirpibus, nullâ graduum prælatione, nullâ sexùs differentiâ, sive sub patriâ sint potestate, aut sui juris, sive ex fœminis descendant aut ex masculis. Parentes, cæterique ascendentes utriusque sexûs proximioris gradùs ulteriores excludunt, sive materni sint, sive paterni. Si B'; eodem gradu concurrant, simul succedunt: pro mediâ sciicet ascendentes à patre, pro mediâ verò ascendentes à matre, quocunque sunt numero. Si defuncto supersint cum parentibus aut fratres, aut sorores ex utrisque parentibus conjuncti, simul in viriles succedunt fratres et sorores cum parentibus, sive paternis sive maternis, secundùm personarum numerum, fratrum verò et sororum liberi utriusque sexùs similiter succedunt loco præmortui fratris aut sororis, portionem ejus vindicaturi. Si deficiant descendentes et ascendentes, primi vocantur fratres et sorores ex utroque parente conjuncti. His deficientibus ex alterâ parte fratres et sorores succedunt. Cum fratribus verò et sororibuis concurrunt praemor

:

tuorum fratrum et sororum filii ex stirpibus, exclusis semper qui ex alterâ tantùm parte conjuncti sunt et liberis eorum, si supérsint ex utrâque parte conjuncti, aut liberi eorum : qui etiam thiis defuncti præferuntur, quamvis nec fratres supersint nec SOrores. Cæteri omnes ex latere conjuncti suo quisque gradu succedunt, non ex stirpibus, sed in viriles intra eumdem gradum, proximis remotiores excludentibus. Nov. 1 1 8. c. 1. 2. 3. Nov. i 27. c. 1. C. civ. 723, 731, s. 5. Testamento parentes debent liberos hæredes instituere, saltem ex legitimâ portione scilicet si quatuor sint liberi aut infrà ex triente: si quinque aut plures, ex semisse. Nov. 1 15. c. 3. Nov. 18. c. 1. Debetur autem legitima tam in fructu quàm in proprietate. d. Nov. 18. c. 3. V. s. de inoff. test. n. 18. et seq. C. civ. 913, s. 6. Affinitatis jure nulla successio permittitur. l. 7. C. comnm. de succ. 7. Res quæ ex matris successione, sive ex testamento, sive ab intestato, fuerint ad filios devolutae, ita sint in parentum potestate, ut utendi fruendi dumtaxat habeant in diem vitæ facultatem, dominio videlicet earum ad liberos pertinente. l. 1. C. de bon. mat. In maternis connumerantur data aut relicta ab ascendentibus ex lineâ maternâ. l. a. C. eod. C. civ. 3o4, 387, 72o. 8. Parentes autem penès quos maternarum rerum utendi fruendique tantùm potestas esf, omnem debent tuendae rei diligentiam adhibere : et quod jure filiis debetur in examine (per se vel per ú poscere : et sumptus ex fructibus impigrè facere, et litem inferentibus resistere. Atque ita omnia agere, tanquàm solidum perfectumque dominium eis acquisitum fuisset. d. l. 1. cod. de boni. mat. C. civ. 385, 6oo, s. 9. Quamvis pater ad secundas nuptias transierit, hunc usumfructum non amiittit. Ex. l.-ult. C. de bom. mat. Io. In profectitiis dotibus et donationibus propter nuptias succedit pater. l. a. C. de bon. quæ lib. C. civ. 747. 1 1. Omnium quæ liberis quâvis ex causâ quæsita sunt, non ex ejus substantiâ cujus in potestate sint, solùm usumfructum habebit pater, ut in maternis. l. 6. C. de bon. quæ lib. C. civ. 384, 387. 12. Non habebit pater usumfructum, si quis parentum, vel etiam extraneus filiofamilias donationem, vel ultimam voluntatem, hâc conditione reliquerit, ut quæratur ususfructus patri. Nov. 1 1 7. c. 1. C. civ. 387. 13. Pater liberis cum eorum fratribus succedens in virilem, nullum in fratrum et sororum portione habet usumfructum. Nov. 1 18. c. 2. C. civ. 384.

1 4. Usumfructum non habet pater in donatis filio vel à principe, vel ab Augustâ. I. 7. C. de bon. quae lib. Alia de successione parentum. V. tit. seq. C. civ. 384, 387. Titulus xv 11. Ad senatusconsultum Tertullianum et Orphitranaum. 1. Matris intestatæ defunctae haereditatem ad omnes ejus liberos pertinere, etiam si ex diversis matrimomis nati fuerint, juris est. I. 4. C. civ. 745. 2. Filii mater, ex hoc senatusconsulto, etiam si in alienâ potestate sit, ad hæreditatem admittitur. l. 6. V. s. de suis et legit. n. 4. C. civ. 746, 776. 3. Foeminæ quæ ad secundas nuptias transeunt, quidquid quovis titulo ex bonis prioris mariti consecutæ fuerint, cum ipsis lucris nuptialibus, licèt ab alio pro patre datis, liberis communibus servandum alienare prohibentur, solum usumfructum ad vitam habiturae, proprietate ad liberos devolutâ. I. 3. C. de secund. nupt. Nov. 22. c. 23. Nec licet matri inæqualis hujusmodi lucrorum inter liberos divisio. Nov. 2. cap. 1. Nov. 2%. cap. 25. C. civ. 578, 1 o94, s. 4. Quod ad matrem ex paternis bonis unius liberorum prioris matrimonii ab intestato pervenerit, si ea secundò nupserit, sive illo superstite, sive jam mortuo, caeleris liberis servabit, usufructu retento : omni alienatione, hâc de eo testandi facultate prohibitâ nisi omnibus liberis supervixerit. l. 3. §. 1. C. de secund. nupt. Nov. 22. C. 46. C. civ. 578, 1 o94, s. 5. Testatis liberis quæ testamento matri reliquerint, etiam paterna, pleno jure habebit licèt secundò nupserit. Nov. 22. C. 46. C. civ. io94, s. 6. Si mulier ex pluribus matrimoniis liberos susceperit, singulis patrum sponsalitiæ largitates custodiendæ. l. 4. C. de secund. nupt. Nov. 22. cap. 29. 7. Generaliter censemus, quocunque casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus, morte mariti matrimonio dissoluto, quæ de bonis mariti ad eam devoluta sunt, servare sanxerunt, iisdem casibus maritum quoque quae de bonis mulieris ad eum devoluta sunt, morte mulieris matrimonio dissoluto, communibus liberis servare. Nec interest si alter pro marito donationem ante muptias, vel pro muliere dotem crediderit offerendam. Hoc observare præcipimus, licèt res ante nuptias donatae ( ut adsolet fieri ) in dotém à muliere redigantur. Dominium autem rerum quæ liberis per hujus legis, vel praeteritarum, constitutionum auctoritatem servantur, ad liberos pertinere decernimus. Itaque defuncto eo qui eas liberis servabat, exstantes ab omni possessore liberi vindicabunt : consumptas ( verò) ab hæredibüs ejus exigent, qui eas servare debuerant. Alienandi sanè, vel obligandi suo nomine eas res quae liberis servari præceptæ sunt, eis qui reservaturi sunt, adempta licentia est. I. 5. C. de secund. nupt. Nov. 22. cap. 23. Haec à patre singulis liberis, pro virili servanda sublato ei jure eligendi inter liberos. Nov. 22. cap. 25. C. civ. 1o94, s. 8. Liberi quae vel ex bonis paternis, vel ex maternis, propter secundas alterutrius parentis nuptias, ad eos pervenerint, etiamsi neutrius parentis hæredes sint, propria habebunt. l. 5. §. 1. C. de sec. nupt. Nov. 22. cap. 2o. 23. et 26. 9. Pater aut mater cæterique pareutes, qui susceptis ex priore matrimonio liberis, ad secundas nuptias transierint, secundo con}$ nihil ampliùs, quovis titulo, relinquere possunt, quàm ei ex iberis cui minorem partem fecerint. Si plus dederint, quod excedit ad solos prioris matrimonii liberos, non etiam ad secundi pertinebit. l. 6. C. de secund. nupt. Nov. 22. cap. 27, C. civ. 1o98.

LIBER TRIGESIMUS NONUS.

TitUlus 1. De operis novi nuntiatione. 1. Hoc edicto promittitur, ut sive jure, sive injuriâ opus fieret, per nuntiationem inhiberetur, deindè remitteretur prohibitio hactenùs, quatenùs prohibendi jus is qui nuntiasset, non haberet. l. 1. C. civ. 544, 552. 2. Opus novum facere videtur, qui aut ædificando, aut detrahendo aliquid pristinam faciem operis mutat. l. §. 1 1. 3. Sive autem intrà oppida, sius extrà oppida, in villis vel agris opus novum fiat, nuntiatio ex hoc edicto locum habet : sive in privato, sive in publico opus fiat. l. 1. §. 1 4. 4. Nuntiatio fit aut juris nostri conservandi causâ, aut damni depellendi, aut publicijuris tuendi gratiâ. Nuntiamus autem quia jus aliquod prohibendi habemus, vel ut damni infecti caveatur inobis, ab e6 qui fortè in publico, vel in privato quid molitur : aut si quid contra leges edictave principum quæ ad modum ædificiorum facta sunt, fiet vel in sacro vel in loco religioso, vel in publico, ripâve fluminis, quibus ex causis et interdicta proponuntur. l. i. §. 16. et 17. 5. Non solùm proximo vicino, sed etiam superiori opus facienti nuntiare opus nóvum potero. Nam et servitutes quædam intervenientibus mediis locis vel publicis vel privatis esse possunt. l. 8. 6. Praetor ait, Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis ,,ov£ /îeret, qud de re agitur: quod in eo loco antequàm nuntiatio ,n ;ssa fìeret, aut in ed causd esset ut remitti deberet, factum est, id restituas. l. ao. Quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit. l. 2 1. §. 4. Titulus 11.—De damno infecto, et de suggrundis, et protectionibus. 1. Res damni infecti celeritatem desiderat, et periculosa dilatio praetori videtur. l. 1. pr. 6, 49.

2. Damnum infectum est damnum nondùm factum, quod futurum veremur. l. 2.

Hoc edictum: prospicit, damno nondùm facto, cùm caeterae actiones ad damna quæ contigerunt sarcienda pertineant, ut in legis Aquilae actione, et aliis. l. 7. §. 1.

3. Evenit, ut nonnunquàm- damno dato nulla nobis competat actio, non interpositâ anteà cautione: veluti si vicini ædes ruinosæ in meas ædes ceciderint. Adeò ut plerisque placuerit, nec cogi quidem eum posse, ut rudera tollat, si modò omnia quæ jaceant, pro derelicto habeat. l. 6.

De damno facto nihil edicto cavetur. Cùm enim animalia quæ noxam commiserunt, non ultrà nos solent onerare, quàm ut noxæ ea dedamus: multò magis ea quæ animâ carent, ultrà nos non deberent onerare: præsertim cùm res quidem animales quae damnum dederint, ipsæ exstent, aedes autem si ruinâ suâ damnum dederunt, desierint exstare. Undè quæritur, si antequàm caveretur, aedes deciderunt, neque dominüs rudera velit egerere, eaque derelinquat, an sit aliqua adversùs eum actio? et Julianus consultus: si priusquàm damni infecti stipulatio interponeretur, ædes vitiosae corruissent, quid facere deberet is, in cujus ædes rudera decidissent, ut damnum sarcire*ur, respondit : si dominus ædium quae ruerunt vellet tollere, non aliter permittendum, quàm ut omnia, id est, et quae inutilia essent, auferret : nec solùm de futuro, sed et de præterito damno cavere eum debere. Quod si dominus ædium quæ deciderunt, nihil facit, interdictum reddendum ei, in cujus ædes rudera decidissent, per quod vicinus compelletur aut tollere, aut totas ædes pro derelicto habere. Quod fortè tunc rectè dicetur, cùm non ipsius negligentiâ sed propter aliquod impedimentum sibi non prospexit. T Hoc ampliùs Julianus posse dici compellendum eum, ut etiam de praeterito damno cavêret. Quod enim re integrâ custoditur, hoc non iniquè etiam post ruinam ædium præstabitur. Integrâ autem re unusquisque cogitur aut de damno infecto cavere, aut ædibus carere quas non defendit. Deniquè, inquit, si quis propter angustias temporis, aut quia reip. causâ aberat, non potuerit damni infecti stipulari, nón iniquè prætorem curaturum, ut dominus vitiosarum ædium, aut damnum sarciat, aut ædibus careat : sententiam Juliani utilitas comprobat. l. 7. §. 1. et 2. l. 8. et l. g.

Cùm postulassem ut mihi damni infecti promitteres, noluisti: et priusquàm prætor adiretur, ædes tuæ corruerunt, et damnum mihi dederunt: potiùs esse ait, ut nihil novi prætor constituere debeat, et meâ culpâ damnum sim passus qui tardiùs experiri coeperim. l. 44. C. öiv. 1386, p. 479.

4. De his quae vi fluminis importata sunt, an interdictum dari possit quæritur ? Trebatius refert cùm Tiberis abundasset, et res multas multorum in aliena ædificia detulisset, interdictum à

« VorigeDoorgaan »