Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

2. Cognati ab eo dici putantur, quod quasi unâ communiterve nati, vel ab eodem orti, progenitive sint. I. 4. §. I.

3. Adfines sunt viri et uxoris cognati: dicti ab eo, quod duæ cognationes quæ diversæ inter se sunt, per nuptias copulantur, et altera ad alterius cognationis finem, accedit: namque conjungendæ adfinitatis causa fit ex nuptiis. 1. 4. §. 3.

4. Jurisconsultus cognatorum gradus, et adfinium nosse debet: quia legibus hæreditates, et tutelæ ad proximum quemque adgnatum redire consueverunt. Sed et edicto prætor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem. Prætereà lege judiciorum publicorum contra adfines et adgnatos testimonium inviti dicere non cogimur. l. 10.

5. Gradus autem dicti sunt à similitudine scalarum, locorumve proclivium, quos ita ingredimur, ut à proximo in proximum, id est, in eum qui quasi ex eo nascitur, transeamus. l. 10. §. 10. pr. 283, I. 156, 322.

TITULUS XVI.

[ocr errors]

De suis, et legitimis hæredibus. 1. Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hæreditatem. 1. 3. §. 11. V. Nov. 39. C. 2. C. civ. 315, s.

2. De eo qui centesimo octogesimo secundo die natus, Hypocrates scripsit, et Divus Pius pontificibus rescripsit, justo tempore videri natum. 1. 3. §. ult. C. civ. 315, s.

3. In suis hæredibus aditio non est necessaria, quia statim ipso jure hæredes existunt. l. 14. C. civ. 724, 795.

4. Ad intestati successionem vocantur primò liberi, nepotes, cæterique descendentes: deindè parentes cæterique ascendentes: postremò ex latere conjuncti, hoc ordine. Liberi aut descendentes quocunque sint gradu, mares, fœminæ, succedunt, exclusis parentibus: liberi scilicet primi gradûs in viriles, nepotes et ulteriores ex stirpibus, nullâ graduum prælatione, nullâ sexus differentiâ, sive sub patriâ sint potestate, aut sui juris, sive ex fœminis descendant aut ex masculis.

Parentes, cæterique ascendentes utriusque sexûs proximioris gradûs ulteriores excludunt, sive materni sint, sive paterni. Si plures eodem gradu concurrant, simul succedunt: pro mediâ scilicet ascendentes à patre, pro mediâ verò ascendentes à matre, quocunque sint numero.

Si defuncto supersint cum parentibus aut fratres, aut sorores ex utrisque parentibus conjuncti, simul in viriles succedunt fratres et sorores cum parentibus, sive paternis sive maternis, secundùm personarum numerum, fratrum verò et sororum liberi utriusque sexûs similiter succedunt loco præmortui fratris aut sororis, portionem ejus vindicaturi. Si deficiant descendentes et ascendentes, primi vocantur fratres et sorores ex utroque parente conjuncti. His deficientibus ex alterâ parte fratres et sorores succedunt. Cum fratribus verò et sororibus concurrunt præmor

tuorum fratrum et sororum filii ex stirpibus, exclusis semper qui ex alterâ tantùm parte conjuncti sunt et liberis eorum, si supersint ex utrâque parte conjuncti, aut liberi eorum : qui etiam this defuncti præferuntur, quamvis nec fratres supersint nec

sorores.

Cæteri omnes ex latere conjuncti suo quisque gradu succedunt, non ex stirpibus, sed in viriles intra eumdem gradum, proximis remotiores excludentibus. Nov. 118. c. 1. 2. 3. Nov. 127. c. 1. C. civ. 723, 731, s.

5. Testamento parentes debent liberos hæredes instituere, saltem ex légitimâ portione scilicet si quatuor sint liberi aut infrà ex triente: si quinque aut plures, ex semisse. Nov. 115. c. 3. Nov. 18. c. I.

Debetur autem legitima tam in fructu quàm in proprietate. d. Nov. 18. c. 3. V. s. de inoff. test. n. 18. et seq. C. civ. 913, s.

6. Affinitatis jure nulla successio permittitur. l. 7. C. comm. de succ.

7. Res quæ ex matris successione, sive ex testamento, sive ab intestato, fuerint ad filios devolutæ, ita sint in parcntum potestate, ut utendi fruendi duntaxat habeant in diem vitæ facultatem, dominio videlicet earum ad liberos pertinente. 1. 1. C. de bon. mat.

In maternis connumerantur data aut relicta ab ascendentibus ex lineâ maternâ. 1. 2. C. eod. C. civ. 304, 387, 720.

8. Parentes autem penès quos maternarum rerum utendi fruendique tantùm potestas est, omnem debent tuendæ rei diligentiam adhibere : et quod jure filiis debetur in examine (per se vel per procuratorem poscere : et sumptus ex fructibus impigrè facere, et litem inferentibus resistere. Atque ita omnia agere, tanquàm solidum perfectumque dominium eis acquisitum fuisset. d. l. 1. cod. de bon. mat. C. civ. 385, 600, s.

9. Quamvis pater ad secundas nuptias transierit, hunc usumfructum non amittit. Ex. 1. ult. C. de bon. mat.

10. In profectitiis dotibus et donationibus propter nuptias succedit pater. 1. 2. C. de bon. quæ lib. C. civ. 747.

11. Omnium quæ liberis quâvis ex causâ quæsita sunt, non ex ejus substantiâ cujus in potestate sint, solùm usumfructum habebit pater, ut in maternis. 1. 6. C. de bon. quæ lib. C. civ. 384, 387.

12. Non habebit pater usumfructum, si quis parentum, vel etiam extraneus filiofamilias donationem, vel ultimam voluntatem, hâc conditione reliquerit, ut quæratur ususfructus patri. Nov. 117. c. 1. C. civ. 387.

13. Pater liberis cum eorum fratribus succedens in virilem, nullum in fratrum et sororum portione habet usumfructum. Nov. 118. c. 2. C. civ. 384.

14. Usumfructum non habet pater in donatis filio vel à principe, vel ab Augustâ. I. 7. C. de bon. quæ lib.

Alia de successione parentum. V. tit. seq. C. civ. 384, 387.
Ad senatusconsultum Tertullianum et Orphi-

TITULUS XVII.

[ocr errors]

tianum.

1. Matris intestatæ defunctæ hæreditatem ad omnes ejus liberos pertinere, etiam si ex diversis matrimomis nati fuerint, juris est. I. 4. C. civ. 745.

2. Filii mater, ex hoc senatusconsulto, etiam si in alienà potestate sit, ad hæreditatem admittitur. l. 6. V. s. de suis et legit. n. 4. C. civ. 746, 776.

3. Fœminæ quæ ad secundas nuptias transeunt, quidquid quovis titulo ex bonis prioris mariti consecutæ fuerint, cum ipsis lucris nuptialibus, licèt ab alio pro patre datis, liberis communibus servandum alienare prohibentur, solum usumfructum ad vitam habituræ, proprietate ad liberos devolutâ. I. 3. C. de secund. nupt. Nov. 22. c. 23. Nec licet matri inæqualis hujusmodi lucrorum inter liberos divisio. Nov. 2. cap. 1. Nov. 22. cap. 25. C. civ. 578, 1094, s.

4. Quod ad matrem ex paternis bonis unius liberorum prioris matrimonii ab intestato pervenerit, si ea secundò nupserit, sive illo superstite, sive jam mortuo, cæteris liberis servabit, usufructu retento: omni alienatione, hâc de eo testandi facultate prohibitâ nisi omnibus liberis supervixerit. l. 3. §. 1. C. de secund. nupt. Nov. 22. C. 46. C. civ. 578, 1994, s.

5. Testatis liberis quæ testamento matri reliquerint, etiam paterna, pleno jure habebit licèt secundò nupserit. Nov. 22. C. 46. C. civ. 1094, S.

6. Si mulier ex pluribus matrimoniis liberos susceperit, singulis patrum sponsalitiæ largitates custodiendæ. 1. 4. C. de secund. nupt. Nov. 22. cap. 29.

7. Generaliter censemus, quocunque casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus, morte mariti matrimonio dissoluto, quæ de bonis mariti ad eam devoluta sunt, servare sanxerunt, iisdem casibus maritum quoque quæ de bonis mulieris ad eum devoluta sunt, morte mulieris matrimonio dissoluto, communibus liberis servare. Nec interest si alter pro marito donationem ante nuptias, vel pro muliere dotem crediderit offerendam. Hoc observare præcipimus, licèt res ante nuptias donatæ (ut adsolet fieri) in dotem à muliere redigantur. Dominium autem rerum quæ liberis per hujus legis, vel præteritarum constitutionum auctoritatem servantur, ad liberos pertinere decernimus. Itaque defuncto eo qui eas liberis servabat, exstantes ab omni possessore liberi vindicabunt: consumptas ( verò) ab hæredibus ejus exigent, qui eas servare debuerant. Alienandi sanè, vel obligandi suo nomine eas res quæ liberis

servari præceptæ sunt, eis qui reservaturi sunt, adempta licentia est. 1. 5. C. de secund. nupt. Nov. 22. cap. 23. Hæc à patre singulis liberis, pro virili servanda sublato ei jure eligendi inter liberos. Nov. 22. cap. 25. C. civ. 1094,

8. Liberi quæ vel ex bonis paternis, vel ex maternis, propter secundas alterutrius parentis nuptias, ad eos pervenerint, etiamsi neutrius parentis hæredes sint, propria habebunt. 1. 5. §. 1. C. de sec. nupt. Nov. 22. cap. 20. 23. et 26.

9. Pater aut mater cæterique parentes, qui susceptis ex priore matrimonio liberis, ad secundas nuptias transierint, secundo conjugi nihil ampliùs, quovis titulo, relinquere possunt, quàm ei ex liberis cui minorem partem fecerint. Si plus dederint, quod excedit ad solos prioris matrimonii liberos, non etiam ad secundi pertinebit. l. 6. C. de secund. nupt. Nov. 22. cap. 27, C. civ. 1098. LIBER TRIGESIMUS NONUS.

TITULUS I.— - De operis novi nuntiatione.

1. Hoc edicto promittitur, ut sive jure, sive injuriâ opus fieret, per nuntiationem inhiberetur, deindè remitteretur prohibitio hactenùs, quatenùs prohibendi jus is qui nuntiasset, non haberet. I. 1. C. civ. 544, 552.

2. Opus novum facere videtur, qui aut ædificando, aut detrahendo aliquid pristinam faciem operis mutat. 1. §. 11.

3. Sive autem intrà oppida, sius extrà oppida, in villis vel agris opus novum fiat, nuntiatio ex hoc edicto locum habet: sive in privato, sive in publico opus fiat. l. 1. §. 14.

4. Nuntiatio fit aut juris nostri conservandi causâ, aut damni depellendi, aut publici juris tuendi gratiâ. Nuntiamus autem quia jus aliquod prohibendi habemus, vel ut damni infecti caveatur nobis, ab eo qui fortè in publico, vel in privato quid molitur: aut si quid contra leges edictave principum quæ ad modum ædificiorum facta sunt, fiet vel in sacro vel in loco religioso, vel in publico, ripâve fluminis, quibus ex causis et interdicta proponuntur. l. 1. §. 16. et 17.

5. Non solùm proximo vicino, sed etiam superiori opus facienti nuntiare opus novum potero. Nam et servitutes quædam intervenientibus mediis locis vel publicis vel privatis esse possunt. 1. 8.

6. Prætor ait, Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis novi fieret, qua de re agitur: quod in eo loco antequàm nuntiatio missa fieret, aut in eá causá esset ut remitti deberet, factum est, id restituas.1. 20.

Quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit. l. 21. §. 4.

TITULUS II. De damno infecto, et de suggrundis, et protectionibus.

1. Res damni infecti celeritatem desiderat, et periculosa dilatio prætori videtur. I: 1. pr. 6, 49.

2. Damnum infectum est damnum nondùm factum, quod futurum veremur. 1. 2.

Hoc edictum prospicit, damno nondùm facto, cùm cæteræ actiones ad damna quæ contigerunt sarcienda pertineant, ut in legis Aquila actione, et aliis. 1. 7. §. 1.

3. Evenit, ut nonnunquàm-damno dato nulla nobis competat actio, non interpositâ anteà cautione : veluti si vicini ædes ruinosa in meas ædes ceciderint. Adeò ut plerisque placuerit, nec cogi quidem eum posse, ut rudera tollat, si modò omnia quæ jaceant, pro derelicto habeat. 1. 6.

[ocr errors]

De damno facto nihil edicto cavetur. Cùm enim animalia quæ noxam commiserunt, non ultrà nos solent onerare, quàm ut noxæ ca dedamus: multò magis ea quæ animâ carent, ultrà nos non deberent onerare: præsertim cùm res quidem animales quæ damnum dederint, ipsæ exstent, ædes autem si ruinâ suâ damnum dederunt, desierint exstare. Undè quæritur, si antequàm caveretur, ædes deciderunt, neque dominus rudera velit egerere, eaque derelinquat, an sit aliqua adversùs eum actio? et Julianus consultus: si priusquàm damui infecti stipulatio interponeretur, ædes vitiosæ corruissent, quid facere deberet is, in cujus ædes rudera decidissent, ut damnum sarciretur, respondit si dominus ædium quæ ruerunt vellet tollere, non aliter permittendum, quàm ut omnia, id est, et quæ inutilia essent, auferret: nec solùm de futuro, sed et de præterito damno cavere eum debere. Quod si dominus ædium quæ deciderunt, nihil facit, interdictum reddendum ei, in cujus ædes rudera decidissent, per quod vicinus compelletur aut tollere, aut totas ædes pro derelicto habere. Quod fortè tunc rectè dicetur, cùm non ipsius negligentiâ sed propter aliquod impedimentum sibi non prospexit. Hoc ampliùs Julianus posse dici compellendum eum, ut etiam de præterito damno caveret. Quod enim re integrâ custoditur, hoc non iniquè etiam post ruinam ædium præstabitur. Integrâ autem re unusquisque cogitur aut de damno infecto cavere, aut ædibus carere quas non defendit. Deniquè, inquit, si quis propter angustias temporis, aut quia reip. causâ aberat, non potuerit damni infecti stipulari, non iniquè prætorem curaturum, ut dominus vitiosarum ædium, aut damnum sarciat, aut ædibus careat : sententiam Juliani utilitas comprobat. 1. 7. §. 1. et 2. 1. 8. et l. 9.

Cùm postulassem ut mihi damni infecti promitteres, noluisti: et priusquàm prætor adiretur, ædes tuæ corruerunt, et damnum mihi dederunt: potiùs esse ait, ut nihil novi prætor constituere debeat, et meâ culpâ damnum sim passus qui tardiùs experiri cœperim. 1. 44. C. civ. 1386, p. 479.

4. De his quæ vi fluminis importata sunt, an interdictum dari possit quæritur? Trebatius refert cùm Tiberis abundasset, et res multas multorum in aliena ædificia detulisset, interdictum à

« VorigeDoorgaan »