Pagina-afbeeldingen
PDF

prætore datum, ne vis fieret dominis quominùs sua tollerent auferrent, modo damni infecti repromitterent. Alphenus quoque scribit, si ex fundo tuo crusta lapsa sit in meum fundum, eamque petas, dandum in te judicium de damno jam facto. Idque Labeo probat. Nam arbitrio judicis, apud quem res prolapsæ petentur, damnum quod antè sensit non contineri: nec aliter dandam actionem, quàm ut omnia tollantur, quæ sunt prolapsa. l. 9. §. 1. et o. Si ratis in agrum meum vi fluminis delata sit, non aliter tibi potestatem tollendi faciendam, quàm si de præterito quoque damno mihi cavisses. l. 9. §. 3. C. civ. 1386, p ; 479. 5. Ita demùm crustam vindicari posse, idem Alphenus ait, si non coaluerit, nec unitatem cum terrâ meâ fecerit. Nec arbor potest vindicari à te quæ translata in agrum meum cum terrâ meâ coaluit. Sed nec ego potero tecum agere jus mihi non esse, ita crustam habere, si jam cum terrâ meâ coaluit: quia mea facta est. I. 9. §. 2. in fin. 6. Superficiarium et fructuarium damni infecti utiliter stipulari constat. l. 13. §. 8. Damni infecti stipulatio competit non tantùm ei cujus in bonis res est, sed etiam cujus periculo res est. l. 18. 7. Item apud Vivianum relatum est, si ex agro vicini arbores vi tempestatis confractæ, in meum agrum deciderint, eoque facto vitibus meis, vel segetibus nocent, vel ædeficia demoliunt, stipulationem istam, in quâ hæc comprehenduntur, si quid arborum locive vitio acciderit, non esse utilem : quia non arborum vitio, sed vi ventorum damnum mihi datum est. Planè si vetustate arborum hoc fiebat, possumus dicerevitio arborum damnum mihi dari. Idem ait, si damni infeéti ædium mearum nomine tibi promisero: deindè hæ ædes vi tempestatis in tua ædificia ceciderint, eaque diruerint, nihil ex eâ stipulatione præstari: quia nullum damnum vitio mearum ædium tibi contingit: nisi fortè ita vitiosæ meæ ædes fuerint, ut quâlibet, vel minimâ tempestate, ruerint. Hæc omnia vera sunt. l. 24. §. 9 et 1 o. Damni infecti quidam vicino repromiserat : ex cujus ædificio tegulæ vento dejectæ ceciderant in vicini tegulas, easque fregeraìt. Quæsitum est, an aliquid præstari oportet ? Respondit, si ,;tio ædificii, et infirmitate factum esset, debere præstari : sed si tanta vis ventis fuisset, ut quamvis firma ædificia convelleret, non ae:)cre : et quod in stipulatione est, sive quid ibi ruet, non videri sibi ruere, quod aut vento, aut omninò aliquâ vi extrinsecùs admota caderet: sed quod ipsum per se concideret. l. 43. C. civ. 1386. 8. Item videamus quandò damnum dari videatur : stipulatio enim hoc continet, quod vitio ædium, loci, operis damnum fit : ut putà in domo meâ puteum aperio; quo aperto venae putei tui praecisæ sunt : an tenear? Ait Trebatius, non teneri me damni infecti. Neque enim existimari, operis mei vitio damnum tibi dari

eâ re, in quâ jure meo usus sum. Si tamen tam altè fodiam in neo, ut paries tuus stare non possit, damni infecti stipulatio committetur. I. 24. §. 1 2. Proculus ait, cùm quis jure quid in suo faceret, quamvis promisisset damni infecti vicino, non tamen eum teneri eâ stipulatione : veluti si juxtà mea aedificia habeas ædificia, eaque jure tuo altius tollas : aut si in vicino tuo agro cuniculo vel fossâ aquam meam avoces, quamvis enim et hic aquam mihi abducas, et illic luminibus officias, tamen ex eâ stipulatione actionem mihi non competere : scilicet, quia non debeat videri is damnum facere, qui eo veluti lucro quo adhuc utebatur, prohibetur. Multumque interesse, utrùm damnum quis faciat, an lucro quod adhuc faciebat, uti prohibeatur. Mihi videtur vera esse Proculi sententia. l. 26. V. tit. seq. l. 1. §. 12. C. civ 552. 9. In hâc stipulatione venit, quanti ea res erit. Et ideò Cassius scribit, eum qui damni infecti stipulatus est, si propter metum ruinæ ea aedificia, quorum nomine sibi cavit, fulsit, impensas ejus rei ex stipulatu consequi posse. Idemque juris esse, cùm propter vitium communis parietis, qui cavit sibi damni infecti onerum eorum relevandorum gratiâ, quæ in parietem incumbunt, ædificia sua fulsit. l. 28. 1 o. In parietis communis demolitione, ea quaeri oportet: si satis aptus fuerit oneribus ferendis, au non fuerit aptus. Sed ita idoneum esse plerique dixerunt, ut utrarumque ædium onera, quæ modò jure imponantur, communis paries sustinere possit. l. 35. et 36. C. civ. 655, s. 1 1. Ex damni infecti stipulatione non oportet infinitam, vel immoderatam æstimationem fieri : ut putà ob tectoria, et ob picturas, licèt enim in haec magna erogatio facta est, attamen ex damni infecti stipulatione moderatam æstimationem faciendam: quia honestus modus servandus est, non immoderata cujusque luxuria subsequenda. l. 4o. 1 2. Quoties communis parietis vitio quid accidit, socius socio nihil praestare debet : cùm communis rei vitio contigerit. Quod si quia alter eum presserat, vel oneraverat, idcircò damnum contigit : consequens est dicere, detrimentum, hoc quod beneficio ejus contingit, ipsum sarcire debere. I. %o. §. 1. C. civ. 655, s. 13. Si plurium sint ædes quæ damnosae imminent, utrùm adversùs unumquemque dominorum in solidum competit, an in partem ? Et scribit Julianus, quod et Sabinus probat, pro domimicis partibus conveniri eos oportere. 1. %o. §. 3. C. civ. 655, s. 1 4. In reficiendo communi pariete, ei potiùs facultas ædificandi præstatur, qui magis idoneè reficere parietem velit. Idemque dicendum est, etsi de eodem itinere, fivove reficiendo intcr duos vel plures quaeratur. l. % 1. C. civ. 655, s. 15. Ad curatoris reipublicæ officium spectat, ut dirutæ domus ô domimis exstruantur.l. %6. C. civ. 54 A.

[ocr errors]

Titulus. 111. De aqud, et aquæ pluviæ arcendæ. 1 Hæc actio locum habet in damno nondùm facto : opere tamen jam facto, hoc est, de eo opere, ex quo damnum timetur : totiesque locum habet, quoties manufacto opere agro aqua nocitura est. Id est, cùm quis manu fecerit, quò aliter fluerét, quàm natura soleret : si fortè immittendo eam, aut majorem fecerit, aut citatiorem, aut vehementiorem : aut si comprimendo redundare effecit. Quod si naturà aqua noceret, ea actione non continetur. l. 1. §. 1. C. civ. 64o, s. 681. 2. De opere eo quod agri colendi causâ aratrofactum sit, Quintus Muciusait, non competere hanc actionem. Trebatius autem non quod agri, sed quod frumenti duntaxat quærendi causâ aratro factum sit, solùm excepit. l. 1. §. 3. 3. Sic debet quis meliorem agrum suum facere, ne vicini deteriorem faciat. l. 1. §. %. Prodesse sibi unusquisque, dùm alii non nocet, non prohibetur, d. l. §. 1 1. C. civ. 65 1. 4. Iidem aiunt, si aqua naturaliter decurrat, aquæ pluviae arcendæ actionem cessare. Quod si opere facto aqua aut in superiorem partem repellitur, aut in inferiorem derivatur, aquæ pluviæ arcendae actionem competere. l. 1. §. 1 o. C. civ. 64o, s. 681. 5. Iidem aiunt, aquam pluviam in suo retinere, vel superficientem ex vicini in suum derivare, dùm opus in alieno non fiat, omnibus jus esse. Prodesse enim sibi unusquisque, dùm alii non nocet, non prohibetur: nec quemquam hoc nomine teneri. l. 1. §. 1 1 . 6. Marcellus scribit, cum eo qui suo fodiens vicini fontem avertit, nihil posse agi : nec de dolo actionem. Et sanè non debet habere, si non animo vicino nocendi, sed suum agrum meliorem faciendi, id fecit. l. 1. §. 12. V. s. de damn. infecto l. 26. C. civ. 552. 7. Item sciendum est hanc actionem vel superiori adversùs inferiorem competere, ne aquam quæ naturâ fluat, opere facto inhibeat per suum agrum decurrere : et inferiori adversùs superiorem , íe aliter aquam mittat quàm fluere naturâ solet. l. 1. §. 13. C. civ. 64o. 8. Huic illud etiam applicandum nunquàm competere hanc actionem , cùm ipsius loci natura nocet, nam ( ut ) veriùs quis dixerit ) non aqua, sed loci natura nocet. l. 1. §. 1 4. I. 1 4. §. 1. C. civ. 64o. - _ - - - g. Semper hæc est servitus inferiorum prædiorum, ut naturâ profluentem aquam exgipiant. 1. 1. §. 22. C. civ. 64o. io. Deniquè ait (Labeo) conditionibus agrorum quasdam leges esse dictas : ut quibus agris magna sint flumina, liceat mihi scilicet in agro tuo aggeres vel fossas habere. Si tamen lex non sit agro dicta, agri naturam esse servandam : et semper inferiorem süperiori servire. Hoc incommodum naturaliter pati inferiorem agrum à superiore, compensareque debere cum alio commodo. Sicut enim omnis pinguitudo terræ ad eum decurrit, ita etiam aquæ incommodum ad eum defluere. Si tamen lex agri non invéniatur, vetustatem vicem legis tenere. Sanè enim (et) in servitutibus hoc idem sequimur, ut ubi servitus non invenitur imposita, qui diù usus est servitute, neque yi, neque precariò, nequé clàm, habuisse longâ consuetudine, vel ex jure impositam servitutem videatur. Non ergò cogemus vicinum aggeres munire, sed nos in ejus agro muniemus: eritque ista quasi servitus, in quam rem utilém actionem habemus, vel interdictum. l. 1. §. ult. C. civ. 6go, s. 1 1. In summâ tria sunt per quae inferior locus superiori servit: lex, natura loci, vetustas quae semper pro lege habetur, minuendarum scilicet litium causâ. l. 2. C. civ. 639. 12. Apud Ateium verò relatum est, eam fossam ex quâ ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse vicinum purgare: sive exstet fossae memoria, sive non exstet. Quod et ipse puto probandum. l. 2. §. 4. 13. Item Varus ait, aggerem qui in fundo vicini erat, vis aquæ dejecit : per quod effectum est, ut aqua pluvia mihi noceret. Varus ait, si naturalis agger fuit, non posse me vicinum cogere, aquæ pluviae arcendæ actione ut eum reponat, vel reponi sinat. Idemque putat, etsi manufactus fuit , neque memoria ejus exstaret. Quod si exstet, putat aquæ pluviæ arcendæ actione eum teneri. Labeo autem, si manufactus agger, etiamsi memoria ejus non exstat, agi posse ut reponatur. Nam hâc actione neminem cogi posse ut vicino prosit, sed ne noceat, aut interpellet facientem quod jure facere possit. Quanquàm tamen deficiat aquæ pluviæ arcendæ actio, attamen opinor utilem actionem, vel interdictum mihi competere adversùs vicinum, si velim aggerem restituere in agro ejus, qui factus mihi quidem prodesse potest, ipsi verò nihil nociturus est. Hæc æquitas suggerit, et si jure deficiamur. l. 2. §. 5. 1 4. Apud Namusam relatum est, si aqua fluens iter suum stercore obstruxerit, et ex restagnatione superiori agro noceat, posse cum inferiori agi, ut sinat purgari. Hanc enim actionem non tantùm de operibus esse utilem manufactis, verùm etiam in omuibus quæ non secundùm voluntatem sint. Labeo contrà Namusam probat: ait enim naturam agri ipsam à se mautari posse. Et ideò cùm per se natura agri fuerit mutata, æquo animo unumquemque ferre debere, sive melior, sive deterior ejus conditio fàcta sit : idcircò et si terræ motu, aut tempestatis magnitudine soli causa mutata sit, neminem cogi posse, ut sinat in pristinam loci conditionem redigi. Sed nos etiam in hunc casum æquitatem admisimus. l. 2. §. 6. 15. Idem Labeo ait, cùm quæritur an memoria exstet facto opere non diem et consulem ad liquidum exquirendum, sed sufficere si quis sciat factum : hoc est, si factum esse non ambigitur: nec utiquè necesse esse superesse qui meminerint: verùm etiam si qui audierint eos qui memoriâ tenuerint. I. 2. §. 8. C. civ. 6go. 16. Idem Labeo ait, si vicinus flumen , torrentem averterit ne aqua ad eum perveniat, et hoc modo sit effectum, ut vicino noceatur, agi cum eo aquæ pluviae arcendae non posse. Aquam enim arcere, hoc esse, curare ne influat. Quæ sententia verior est, si modò non hoc animo fecit, ut tibi noceat, sed ne sibi noceat. l. 2. §. 9. C. civ. 64o, s. 7. Si ex plurium fundo decurrens aqua noceat: vel si plurium fundo noceatur: placuit, eoque jure utimur, ut sive plurium fundus sit, singuli in partem experiantur, et condemnatio in partem fiat: sive cum pluribus agatur, singuli in partem conveniantur, et in partem fiat condemnatio. l. 6. §. 1. J. 1 1. §. 3. 18. Æstimationem autem judex faciet ex rei veritate, hoc est, ejus damni quod apparuerit datum. l. 6. §. ult. C. civ. 645. 1 9. Nullam potest videri injuriam accipere qui semel voluit. 1. 9. §. I. 2o. Si flumen navigabile sit, non oportere praetorem concedere ductionem ex eo fieri, Labeo ait, quæ flumen minùs navigabile efliciat. Idemque, etsi per hoc aliud flumen fiat navigabile. I. 1 o. §. ult. 2 1. Suprà iter alienum arcus aquæ ducendæ causâ non jure fiet. Nec is, cui iter, actus debetur, pontem quâ possit ire agere, jure exstruet. I. 1 1. C. civ. 552. 22. Trebatius existimat, si de eo opere agatur, quod manufactum sit, omnimodò restituendum id esse ab eo, cum quo agitur : si verò vi fluminis ager deletus sit, aut glarea injecta, aut fossa limo repleta, tunc patientiam duntaxat praestandam. l. 1 I. §. ult. a3. Si priùs nocturnæ aquae servitus mihi cessa fuerit, deindè posteà aliâ cessione diurnæ quoque ductus aquæ mihi concessus fuerat, et per constitutum tempus nocturnâ duntaxat aquâ usus fuerim, amitto servitutem aquæ diurnæ : quia hoc casu plures sunt servitutes diversarum causarum. l. 17. C. civ. 7o3, s. 24. Nulla voluntas errantis est. l. 2o. 25. Vicinus loci superioris pratum ita arabat, ut per sulcos , itemque porcas aqua, ad inferiorem veniret. Quaesitum est, an per arbitrum aquæ pluviæ arcendae possit cogi, ut in alteram partem araret ne sulci in ejus agrum spectarent ? Respondit, i,on posse eum facere, quominùs agrum vicinus quemadmodùm vellet, araret. l. 24. C. civ. 64o. a6. Scævola respondit, solere eos qui juri dicundo praesunt , tueri ductus aquæ, quibus auctoritatem vetustas daret, tametsi jaws non probaretur. I. ult. C. civ. 64 1, s. Titulus iv. De publicanis, et vectigalibus, et commissis. 1. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt, in vectigazzâus ipsa praedia , non personas conveniri ; et ideò possessores

« VorigeDoorgaan »