Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

etiam præteriti temporis vectigal solvere debere, eoque exemplo actionem, si ignoraverint, habituros. 1. 7.

2. Fiscus ab omnium vectigalium præstationibus immunis est. Mercatores autem, qui de fundis fiscalibus mercari consueverunt, nullam immunitatem solvendi publici vectigalis usurpare possunt. 1. 9. §. ult.

3. Vectigalias sine imperatorum præcepto, neque præsidi, neque curatori, neque curie constituere, nec præcedentia reformare, et iis vel addere, vel diminuere, licet. I. 10. Charte, 48. 4. Licèt quis se ignorasse dicat, nihilominùs eum in pœnam vectigalis incidere, Divus Hadrianus constituit. l. 16. §. 5.

5. Pœnæ ab hæredibus peti non possunt, si non est quæstio mota vivo eo qui deliquit : et hoc sicut in cæteris pœnis, ita et in vectigalibus est. l. ult. §. 13.

TITULUS V. · De donationibus.

I. Donationes complures sunt. Dat aliquis eá mente ut statim velit accipientis fieri, nec ullo casu ad se reverti: et propter nullam aliam causam facit quàm ut liberalitatem, et munificentiam exerceat. Hoc propriè donatio appellatur. I. 1. C. civ. 894.

2. Dat aliquis, ut tunc demùm accipientis fiat, cùm aliquid secutum fuerit: non propriè donatio appellatur, sed totum ( donatio sub conditione est. l. 1. C. civ. 1168, 1181, s.

(hoc)}

3. Item cùm quis eâ mente dat, ut statim quidem faciat accipientis, si tamen aliquid factum fuerit, aut non fuerit, velit ad se reverti: non propriè donatio dicitur, sed totum hoc donatio est, quæ sub conditione solvatur, qualis est mortis causâ donatio. l. 1.

4. Si quis donaturus mihi pecuniam dederit alicui, ut ad me perferret, et antè mortuus erit, quàm ad me perferat: non fieri pecuniam dominii mei constat. 1. 2. §. 6. V. 1. l. 10.

5. Titio decem donavi eâ conditione ut (inde) stichum sibi emeret. Quæro, cùm homo antequàm emeretur, mortuus sit, au aliquâ actione decem recipiam? Respondit, facti magis quàm juris quæstio est. Nam si decem Titio in hoc dedi, ut stichum emeret, aliter non daturus: mortuo sticho, conditione repetam, si verò aliàs quoque donaturus Titio decem, quia interim stichum emere proposuerat, dixerim, in hoc me dare, ut stichum emeret, causa magis donationis, quàm conditio dandæ pecuniæ existimari debebit et mortuo sticho pecunia apud Titium remanebit. Et generaliter hoc in donationibus definiendum est: multùm interesse causa donandi fuit, an conditio: si causa fuit, cessare repetitionem si conditio, repetitioni locum fore. 1. 2. §. ult. et 1. 3.

6. Ex rebus donatis fructus perceptus in rationem donationis non computatur. Si verò non fundum sed fructus perceptionem tibi donem, fructus percepti venient in computationem donationis. l. 9. §. 1. l. 11.

7. Donari non potest, nisi quod ejus fit cui donatur.1. 9. §. ult. 8. Absenti sive mittas qui ferat, sive quod ipse habeat sibi habere eum jubeas, donari rectè potest. Sed si nescit rem, quæ apud se est, sibi esse donatam, vel missam sibi non acceperit, donatæ rei dominus non fit. 1. 10. Non potest liberalitas nolenti acquiri. 1. 19. §. 2. C. civ. 894, 931, s.

9. Qui ex donatione se obligavit, ex rescripto Divi Pii, in quantum facere potest, convenitur: sed enim id quod creditoribus. debetur erit detrahendum. Hæc verò de quibus ex eâdem causâ quis obstrictus est, non debet detrahere. l. 12.

Qui id quod ex causâ donationis stipulanti spoponderat, solvi constituit, actione constitutæ pecuniæ non in solidum, sed in quantum facere potest convenitur, causam enim et originem constitutæ pecuniæ, non judicii potestatem, prævalere placuit. Sed et condemnatus ex causâ donationis, in actione judicati non frustrà desiderat, in quantum facere potest, conveniri. 1. 33. V. inf. d. l. 33. §. 3.

10. Post contractum capitale crimen donationes factæ non valent, ex constitutione Divorum Severi et Antonini (nisi) condemnatio secuta sit. 1. 15. C. civ. 25.

II. Labeo ait, si quis mihi rem alienam donaverit, inque eam sumptus magnos fecero, et sic evincatur: nullam mihi actionem contrà donatorem competere. Planè de dolo posse me adversùs eum habere actionem, si dolo fecit. l. 18. §. 3. C. civ. 548, s.

12. Labeo scribit, extra causam donationum esse talium officiorum mercedes, ut putà, si tibi adfuero, si satis pro te dedero, si qualibet in re operá vel gratiá með usus fueris. 1. 19. §. 1.

13. De illo dubitari potest, qui quod per falcidiam retinere poterat, voluntatem testatoris secutus, spopondit se daturum. Sed magis est, ut non possit suæ confessioni obviare. Quemadmodùm enim, si solvisset, fidem testatori suo adimplesse videbatur, et nulla ei repetitio concessa fuerat: ita et stipulatione procedente, contra fidem testatoris quam agnovit venienti ei meritò occurreretur. l. 20. §. 1.

14. Eum qui donationis causâ pecuniam, vel quid aliud promisit, de morâ solutionis pecuniæ usuras non debere summæ æquitatis est. 1. 22. C. civ. 1440, 1548.

15. Donari videtur quod nullo jure cogente conceditur. 29. 16. Quidam in jure interrogatus,nihil sibidebere tutoris hæredes, respondit: eum actionem jure amisisse respondi. Licèt enim non transactionem, sed donationis hæc verba esse quis accipiat, attamen eum qui in jure confessus est, suam confessionem infirmare non posse. l. 29. §. 1. C. civ. 1356.

17. Donationem quidem partis bonorum proximæ cognatæ viventis nullam fuisse constabat: verùm ei qui donavit, ac posteà jure prætorio successit, quoniam adversùs bonos mores et jus

gentium festinasset, actiones hæreditarias in totum denegandas respondit. Nam ei, ut indigno, aufertur hæreditas. I. 29. §. 2. et 1. 30. C. civ. 7912 1130, 1172, 1600.

18. Si cùm primus tibi donare vellet, et tu donandi secundo voluntatem haberes, primus secundo ex voluntate tuâ stipulanti promiserit, perficitur donatio. Et quia nihil primus secundo à quo convenitur donavit, et quidem in solidum, non in id quod facere potest condemnatur. Idque custoditur, et si delegante eo, qui donationem erat accepturus, creditori ejus donator promiserit. Et hoc enim casu creditor suum negotium gerit. I. 33. §. 3. V. s. l. 12. et inf. de re judic. et l. 41.

19. Si quis aliquem à latrunculis vel hostibus eripuit, et aliquid pro eo ab ipso accipiat, hæc donatio irrevocabilis est. Non merces eximii laboris appellanda est: quod contemplatione salutis certo modo æstimari non placuit. l. 34. §. 1.

20. Æris alieni quod ex hæreditariâ causâ venit, non ejus qui donationis titulo possidet, sed totius juris successoris onus est. Si itaque nemini obligata prædia per donationem consecuta es, supervacuam geris sollicitudinem, ne vel hæredes donatricis, vel ejus creditores te jure possint convenire. I. 15. C. eod.

21. Senectus ad donationem faciendam sola non est impedimento. 1. 16. C. eod. C. civ. 901, s.

22. Datâ jam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione conficiantur: quod vel maximè inter necessarias, conjunctasque personas convenit custodiri. Si quidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis, pro negotii opportunitate confingi potest, vel id quod verè gestum est aboleri. 1. 27. C. eod. 1. 30. et seq. C. eod. C. civ. 931, s.

23. Quisquis rem aliquam donando, vel in dotem dando, vel vendendo, usumfructum ejus retinuerit, etiam si stipulatus non fuerit, eam continuò tradidisse credatur, nec quid ampliùs requiratur, quò magis videatur facta traditio: sed omnimodò idem sit in his causis usumfructum retinere, quod tradere. 1. 28. C. cod. 1. 35. §. 5. cod. C. civ. 938, 949, s.

24. Non ex hoc inutilis sit donatio quod res non traditæ sunt, nec confirmetur ex traditione donatio: sed liberalitatem plenam et secundùm legem nostram perfectissimam constitutam necessarius traditionis effectus sequatur. 1. 35. §. 5. C. cod. C. civ. 938.

25. Si rerum tuarum proprietatem (dono) dedisti, ita ut post mortem ejus qui accipit ad te rediret, donatio valet. Cùm etiam ad tempus certum vel incertum ca fieri potest: lege scilicet, quæ ei imposita est, conservandâ. I. 2. C. de donat. quæ sub modo. C. civ. 951, s.

26. Perfecta donatio conditiones posteà non capit, quarè si pater tuus donatione factâ, quasdam post aliquantulùm temporis fecisse conditiones videatur, officere hoc nepotibus ejus fratris

tui filiis minimè posse, dubium non est. l. 4. C. de donat. quæ sub modo. C. civ. 894.

27. Si unquàm libertis patronus, filios non habens, bona omnia vel partem aliquam facultatum fuerit donatione largitus, et posteà susceperit liberos: totum quidquid largitus fuerat, revertatur, in ejusdem donatoris arbitrio, ac ditione mansurum. 1. 8. C. de revoc. don. C. civ. 953, 960, s.

28. Donationes circa filium filiamve, nepotem neptemve, vel pronepotem proneptemve emancipatos celebratas pater, vel avus, vel proavus revocare non poterit, nisi edoctis manifestissimis causis quibus eam personam in quam collata donatio est, contra ipsam venire pietatem, et ex causis quæ legibus continentur fuisse constabit ingratam. 1. 9. C. de revoc. donat.

Generaliter sancimus omnes donationes lege confectas firmas illibatasque manere, si non donationis acceptor ingratus circa donationem inveniatur : ita ut injurias atroces in eum effundat, vel manus impias inferat, vel jactura molem ex insidiis suis ingerat quæ non levem censum substantiæ donatoris imponat vel vitæ periculum aliquod ei intulerit, vel quasdam conventiones quas donationis acceptor spopondit, minimè implere voluerit. I. ult. eod. C. civ. 953, s.

TITULUS VI. De mortis causa donationibus et capionibus.

1. Mortis causâ donatio est, cùm quis habere se vult, quàm eum cui donat, magisque eum cui donat, quàm hæredem suum. 1. 1. C. civ. 895.

ita

2. Julianus tres esse species mortis causâ donationum ait. Unam cùm quis nullo præsentis periculi metu conterritus, sed solâ cogitatione mortalitatis donat. Aliam speciem mortis causâ donationum ait, cùm quis imminente periculo commotus, donat, ut statim fiat accipientis. Tertium genus esse donationum ait, si quis periculo motus, non sic det, ut statim fiat accipientis, sed tunc demùm cùm mors fuerit insecuta. I. 2. C. civ. 894, 895. 3. Sic potest donari, ut si convaluerit (donator), recipiatur. 1. 8. in fin. C. civ. 953.

4. Ei qui non ampliùs parte capere poterat, legatus est fundus, si decem dedisset hæredi: non totam summam (is) dare debet, ut partem fundi haberet, sed partem duntaxat, pro ratâ quâ legatum consequitur. l. 20. C. civ. 902, s.

5. In mortis causâ donationibus non tempus donationis, sed mortis intuendum est, an quis capere possit. 1. 22.

6. Quod debitori acceptum factum esset mortis causâ, si convaluerit donator, etiam tempore liberato ei potest condici. Namque acceptilatione interveniente, abitum ab jure pristinæ obligationis eamque in hujusmodi condictionem transfusam. 1. 24.

7. Si qui invicem sibi mortis causâ donaverunt, pariter decesserunt, neutrius hæres repetet, quia neuter alteri supervixit. . 26. C. civ. 968.

8. Ubi ita donatur mortis causâ, ut nullo casu revocetur causa donandi magis est, quàm mortis causâ donatio. Et ideò perindè haberi debet : atque alia quævis inter vivos donatio. l. 27. C. civ. 894.

9. Non videtur perfecta donatio mortis causâ facta, antequàm mors insequatur. 1. 32. C. civ. 895.

[ocr errors]

10. Mortis causâ donatio longè differt ab illâ verâ et absolutà donatione quæ ita proficiscitur, ut nullo casu revocetur : et ibi qui donat, illum potiùs quàm se habere mavult. At is qui mortis causâ donat, se cogitat: atque amore vitæ recepisse potiùs quàm dedisse mavult. Et hoc est quarè vulgò dicatur se potiùs habere vult, quàm eum cui donat : illum deindè potiùs quàm hæredem suum. 1. 35. §. 2. C. civ. 894, 895.

11. Si quis societatem per donationem mortis causâ inierit, dicendum est nullam societatem esse. 1. 35. §. 5.

12. Illud generaliter meminisse oportebit, donationes mortis causâ factas legatis comparatas. Quodcunque igitur in legatis juris est, id in mortis causâ donationibus erit accipiendum. l. 37. C. civ. 1002.

LIBER QUADRAGESIMUS.

TITULUS 1.-De manumissionibus.

1. Lege Juniâ petronià, si dissonantes pares judicum existant sententiæ, pro libertate pronuntiari jussum. Sed et si testes non dispari numero, tam pro libertate, quàm contra libertatem dixerint, pro libertate pronuntiandum esse constitutum est. l. 24d. 1. §. 1. V. l. 38. ff. de re judic.

TITULUS II. De manumissis vindictal.

1. Si pater filio permiserit servum manumittere, et interim decesserit intestatò: deindè filius, ignorans patrem suum mortuum, libertatem imposuerit: libertas servo favore libertatis contingit, cùm non appareat mutata esse domini voluntas. Sin autem ignorante filio vetuisset pater per nuntium, et antequàm filius certior fieret, servum manumisisset, liber non fit. Nam ut filio manumittente servus ad libertatem perveniat, durare oportet patris voluntatem : nam si mutata fuerit, non erit verum volente patre filium manumisisse. 1. 4. C. civ. 2008.

2. Plus in re est quàm in existimatione. 1. 4. §. 1.

TITULUS IV. De manumissis testamento.

1. In obscuro favorabiliùs (pro libertate) respondetur. I. 10. inf. 2. Puram et directam domini sui testamento libertatem stichus acceperat, (et) ex hæreditate multa per fraudem amovisse dicitur. Quæsitum est, an non antè in libertatem proclamare debeat, quàm ea quæ ex hæreditate amovisse probari poterit, hæ redibus restitueret? respondit, secundùm ea quæ proponerentur,

« VorigeDoorgaan »