Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors][ocr errors]

eum de quo quæreretur liberum esse. Claudius : videtur absol-
visse et id de quo quæritur, nam hæredibus satis consultum est
edicto de furtis. l. 59.
Titulus v. — De fideicommissariis libertatibus. -
1. Quid est idoneè ( cavere?) satisdato utiquè, aut pignoribus
datis. Sed si ei fides habita fuerit promittenti, sine satisdatione
cautum videbitur. l. 4. §. 8. C. civ. ao4o, s.
2. Decem legata sunt, et rogatus est legatarius, stichum emere
et manumittere. Falcidia intervenit, et minoris emi servus non
potest. Quidam putant, dodrantem accipere (debere) legatarium,
nec emere compellendum. Iidem putant, etiamsi suum servum
rogatus sit manumittere, et dodrantem ex legato acceperit, non
esse compellendum manumittere. Videamus ne utiquè in hâc
specie aliud dicendum sit. Sed in superiore sunt qui putant co-
gendum legatarium redimere servum, et se oneri subjecisse dùm
accipit vel dodrantem, sed si paratus sit retrò restituere quod
accepit, am audicndus sit, videndum. Sed cogendus hæres tota
decem praestare, atque si adjecisset testator, ut integra præs-
tentur. I. 6. - -
3. In re mora fit circà pecuniaria fideicommissa quæ minoribus
relicta sunt. l. 26. §. 1. in fin.
In minorum personâ re ipsâ, et ex solo tempore tardæ pretii
solutionis, recepto jure moram fieri creditum est: in his videlicet
quæ moram desiderant. Id est : in bonæ fidei contractibus, et
fideicommissis, et legatis. l. 3. C. in quib. caus. in int. rest. nec. n. e.
4. Sorore suâ hærede institutâ de servis, ita cavit. Boόλομαι xai
παρακαλέω γλυκυτάτη μαῦ ἀδόφχ ίν παρακαθix*, as ἐχειν Στίχς» xzi
Azμαν τους τραγματευτάς μου, ους ίγω σύx ύτωθέροσα άχΡις άν τάς ἀγως
&roxzraaria »div. Èå» 8i xzi ao. 3gjaoow iywüaz aot τὴν Υνόμην μου, id
est, /olo et à te peto, soror suavissima, ut stichum et Damam
actores meos, quos ego quoad rationes retulerint non manumisi,
tibi esse commendatissimos. Quod si ipsi tibi quoque probentur,
ea posui tibi meam sententiam. Quæro, si paratisactoribus rationes
reddere, hæres libertatem, non praestet, dicendo eos non placere
sibi, an audienda esset ? respondi, non spectandum quod hære-
dibus displiceret, sed id quod viro bono posset placere, ut liber-
tatem consequantur. l. 41. §. 4.
Titulus ix. Qui , et à quibus manumissi liberi non sunt et ad
legem Æliam sentiam.
1. Adventitii casus non sunt computandi.l. 6.
2. In fraudem creditorum manumittere videtur, qui vel jam
eo tempore quo manumittit, solvendo non est, vel datis liberta-
tibus, desiturus est solvendo esse. Sæpè enim de facultatibus
suis ampliùs quàm in his est sperant homines. Quod frequenter
accidit his qui transmarinas negotiationes, et aliis regionibus,
quàm in quibus ipsi morantur, per servos atque liberos exercent.
Quod sæpè adtriti istis negotiationibus? longo tempore id igno-
rant, et manumittei*do sine fraudis consilio indulgent servis suis
hibertatem. l. 1 o. C. civ. 1 165, s.
3. Ipsa quæ divertit omnes omnimodo servos suros manumit-
tere vel alienare prohibetur : quia ita verba faeiunt : ut ne eum
quidem servum qui eaetra ministerium ejus mulieris fuit, ve/ in
agro, vel in provincid, possit manumittere, vel alienare, quod
quidem per quàm durum est, sed ita lex scripta est. f. 12. §. r.
Titulus xi. _ De natalibtts restituendis.
1. Imperatores non facilè solent quemquam natalibus resti-
tuere, nisi consentiente patrono. l. 2. in fin.
TitulUs xri. — De liberali causd.
1. Si quis ex servitute in libertatem proclamat, petitoris pares
sustinet. Si verò ex libertate in servitutem petatur, is partes ac-
toris sustinet, qui servum dicit. Hgitur eùm de hoc incertum est,
ut possit judicium ordinem accipere, hoc antè apud eum, qui de
libertate cogniturus est, disceptatur, utrùm ex libertate in servi-
tutem, aut contrà agatur. Et si fortè apparuerit eum qui de suâ
libertate litigat, in libertate sine dolo malo fuisse, is qui se do-
minum dicit, aetoris partes sustinebit, et necesse habebit, ser-
vum suum probare. l. 7. §. 5.
2. Non JÉ alterius collusione, aut inertiâ alterius jus cor-
rumpi. l. 9.
3. Ordinatâ liberali causâ, liberi loco habetur is qui de statu
suo hitigat, ita ut adversùs eum quoque qui se dominum esse
dicit, actiones ei non denegentur quascumque intendere velit. l. 24.
4. Si de hæreditate et libertate controversia est ( priùs) agi
causa libertatis debet : sed si de hæreditate agetur, ordinanda
priùs quidem est causâ libertatis. l. 2. C. de ord. cogn.
Si crimen aliquod inferatur ei quam ingenuam esse dicis, autè
hiberalis causa siio ordine agi debet, cognitionem suam praeside
praebente. Quoniam necesse est antè sciri, si delictum probatum
fuerit, ( utrùm) ut in liberam et ingenuam, an ut in ancillam
constitui oporteat judicium. I. 3. C. de ord. cogn.
TitulUs xiv. — Si ingenuus esse dicetttr.
1. Qui se ex libertinitate ingenuitati adserant, non ultrà quin-
quennium, quàm manumissi fuissent, audientur. Qui post quin-
quennium reperisse instrumenta ingemuitatis suæ adseverant, de eâ
re ipsos principes adire oportere cognituros. I. 2. §. 1. et 2.
Sancimus et hujusmodi lites etiam post memoratum tempus, ad
exemplum cæterarum, examinari. l. ult. C. ubi caus. stat. ag. deb.
Contrà vota religionis proclamantes post quinquennium nore
audiuntur.
Titulus xv. — Ne de statu defunctorum post quinquenniurra
quæratur.
1. Quamvis defunctus sit maritus quondàm tuus, cui statùs

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

quaestio inferebatur, causa tamen (etiam) post obitum ejus, propter emolumentum successionis, durat: eamque apud eum qui de hæreditate, vel singulis rebus judicaturus est, de&idi oportet. l. 3. C. eod.

TituLUs xvi. —- De collusione detegendd.

1. Cùm non justo contradictore quis ingenuus pronunciatus est, perindè inefficax est decretum, atque si iiulla júdicata res intervenisset. Idque principalibus constitutionibus cavetur. l. 3. l. 1. C. de ingen. manum.

LIBER QUADRAGESIMUS UNUS.

TitULUs 1. — De acquirendo rerum dominio. 1. Quarumdam rerum dominium nanciscimur jure gentium, quod ratione naturali inter omnes homines peræquè servatur : quarumdam jure civili, id est, jure proprio civitatis nostrae. Et quia antiquius jus gentium cum ipso genere humano proditum est, opus est ut de hoc priùs referendum sit. l. 1. V. tit. de divis. rer. C. civ. 537, s. 7 1 1, s. 2. Omnia igitur animalia, quæ terrâ, mari, cœlo capiuntur, id est ferae bestiae, (et) volucres, pisces, capientium fiunt : vel quae ex his apud nos sunt edita. l. 1. §. 1. et I. 2. C. civ. 7 1 5. V. tome 3. p. I 49, s. 3. Quod enim nullius est, id ratione naturali occupanti conceditur. l. 3. 4. Nec interest quod ad feras bestias et volucres, utrùm in suo fundo quisque capiat, an in alieno. Planè qui in alienum fundum ingreditur venandi aucupandique gratiâ, potest à domino , si is providerit, jure prohiberi, ne ingrederetur. l. 3. §. 1. C. civ. 7 15. 5. Quidquid autem eorum ceperimus, eousquè nostrum esse intelligitur, donec nostra Å coercetur. Cùm verò evaserit custodiam nostram, et in naturalem libertatem se receperit, nostrum esse desinit, et rursùs occupantis fit : nisi si mansuefacta emitti, ac reverti solita sunt. Naturalem autem libertatem recipere intelligitur, cùm vel oculos nostros effugerit, vel ita sit in conspectu nostro ut difficilis sit ejus persecutio. 1. 3. §. 2. l. 4. et l. 5. In his autem animalibus quae consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eousquè nostra esse intelligantur, .1«,nec revertendi animum habeant; quod si desierint revertandi animum habere, desinant nostra esse, et fiant occupantium. Intelliguntur autem desiisse revertendi animum habere tunc, cùm ,-evertendi consuetudinem deseruerint. l. 5. §. 5. inf. C. civ. 564 ; p. 388, 452, s. - - - 6. Illud quaesitum est, an fera bestia, quae ita yulnerata sit, ut capi possit, statim nostra esse intelligatur.Trebatio placuit, statim nostram esse : et eousquè nostram videri, donec eam persequa

mur. Quod si desierimus eam persequi, desinere mostram esse, et rursùs fieri occupantis. Itaque si per hoc tempus, quo eam persequimur, alius eam ceperit eo animo, ut ipse lucrifaceret, furtum videri nobis eum commisisse. Plerique non aliter putaverunt eam nostram esse, quàm si eam ceperimus: quia multa accidere possunt, ut eam non capiamus. Quod verius est. l. 5. §. 1. C. civ, 7 15. 7. Apium quoque natura fera est. Itaque quae in arbore nostrâ consederint, antequàm à nobis alveo concludantur, non magis nostræ esse intelliguntur, quàm volucres, quæ in nostrâ arbore nidum fecerint. Ideò si alius eas incluserit, earum dominus erit. Favos quoque si quos hæ fecerint, sine furto quilibet possidere potest. Sed ( ut suprà quoque diximus) qui in alienum fundum ingreditur, potest à domino, si is providerit, jure prohiberi ne ingrederetur. Examen quod ex alveo nostro evolaverit, eousquè nostrum esse intelligitur, donec in conspectu nostro est, nec difficilis ejus persecutio est, alioquin occupantis fit. l. 5. §. 2. 3. 4. C. civ. 524. 564. 8. Quae ex hostibus capiuntur, jure gentium statim capientium fiunt. 9. Prætereà quod per alluvionem agro nostro flumen adjicit, jure gentium nobis acquiritur per alluvionem ; per alluvionem autem id videtur adjici, quod ita paulatim adjicitur, ut intelligere non possimus quantùm quoquo momento temporis adjiciatur. l. 7. §. 1. V. l. 16. C. civ. 556, s. 7 1 a. 1 o. Quod si vis fluminis partem aliquam ex tuo prædio detraxerit, et meo prædio attulerit, palàm est eam tuam permanere. Planè si longiore tempore fundo meo hæserit, arboresque, quas secum traxerit, in meum fundum radices egerint, ex eo tempore videtur meo fundo acquisita esse. l. 7. §. 2. C. civ. 559. 1 I. Quod si uno latere perruperit flumen, et aliâ parte novo rivo fluere coeperit, deindè infrà novus iste rivus in veterem se converterit, ager qui à duobus rivis comprehensus, in formam insulæ redactus est, ejus scilicet cujus et fuit. l. 7. §. 4. C. civ. 562. 12. Quod si, si toto naturalialveo derelicto, flumen aliàs fluere coeperit, prior quidem alveus eorum est qui propè ripam prædia possident, pro modo scilicet latitudinis cujusque prædiis, qüae latitudo propè ripam sit. Novus autem alveiis ejus juris esse incipit, cujus et ipsum flumen , id est, publicus juris gentium. l. 7. §. 5. C. civ. 563. 13. Cùm in suo loco aliquis alienâ materiâ ædificaverit, ipse dominus intelligituraedificii, quia omnc quod inædificatur solo cedit. Nec tamen ideò is, qui materiae dominus fuit, desit ejus dominus esse: sed tantisper neque vindicare eam potest, neque ad exhibeudum de eâ agere, propter legem duodecim tabulafum : quâ cavetur: ne quis tignum alienum ædibus suis junctum eæimere cogatur. 1. 7. §. 1 o. C. civ. 552, s.

1 4. Hæ res quae traditione nostræ fiunt, jure gentium nobis acquiruntur; nihil enim tam conveniens est naturali æquitati, quàm voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. Nihil autem interest, utrùm ipse dominus per se tradat alicui rem, an voluntate ejus aliquis. Quâ ratione, si cui libera negotiorum administratio ab eo qui peregrè proficiscitur, permissa fuerit, et is ex negotiis rem vendiderit, et tradiderit, facit eam accipientis. l. 9. §. 3. et 4. Nunquàm nuda traditio transfert dominium, sed ita si venditio, aut aliqua justa causa præcesserit, propter quam traditio sequeretur. l. 31. C. civ. i6o4, s. 15. Interdùm sine traditione nuda voluntas domini sufficit ad rem transferendam : veluti si rem quam commodavi, aut locavi tibi, aut apud te deposui, vendidero tibi. Licèt enim ex eâ causâ tibi eam non tradiderim, eò tamen quod patior eam ex causâ emptionis apud te esse, tuam efficio. l. 9. §. 5. C. civ. 16o6. 16. Si quis merces in horreo repositas vendiderit, simul atque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem. l. 9. §. 6. C. civ. 16o6. 17. Interdùm et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem. Ut ecce, qui missilia jactat in vulgus. Ignorat enim quid eorum quisque excepturus sit. Et tamen quia vult, quod quisque exceperit, ejus esse, statim eum dominium efficit. l. 9. §. 7. 18. Alia causa est earum rerum quae in tempestate maris, levandae navis causâ, ejiciuntur. Hae enim dominorum permanent quia non eo animo ejiciuntur, quod quis eas habere non vult, sed quod magis cum ipsâ nave periculum maris effugiat. Quâ de causâ, siquis eas fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abstulerit, furtum committit. l. 9. §. ult. C. civ. 7 17. 1 9. Pupillus, quantùm ad acquirendum, non indiget tutoris auctoritate; alieuare verò nullam rem potest, nisi præsente tutore auctore, et ne quidem possessionem quæ est naturalis, ut Sabinianis visum est. Quæ sententia vera est. l. 1 1. 2o. Si procurator rem mihi emerit ex mandato meo, eique sit tradita meo nomine, dominium mihi, id est, proprietas acquiritur, etiam ignoranti. Et tutor pupilli, pupillæ similiter ut procurator, emendo nomine pupilli, pupillæ proprietatem illis acquirit, etiam ignorantibus l. 13. d. 1. §. 1. Si ego et Titius rem emerimus, eaque Titio et quasi meo procuratori tradita sit, puto mihi quoque quæsitum dominium, quia placet, per liberam personam omnium rerum possessionem quæri posse, et per hanc dominium. l. 2o. §. ult. C. civ. 45o, s. 1984, s. 2 1. Traditio nihil ampliùs transferre debet, vel potest ad eum qui accipit, quàm est ápud eum qui tradit. Si igitur quis domi1îium in fundó habuit, ii tradendö transfert : si non habuit, ad

« VorigeDoorgaan »