Pagina-afbeeldingen
PDF

eum qui accipit nihil transfert. Quoties autem dominium transfertur ad eum qui accipit, tale transfertur quale fuit apud eum qui tradit. Si servus fuit fundus, cum servitutibus transit: si liber, uti fuit: et si fortè servitutes debebantur fundo, qui traditus est, cum jure servitutum debitarum transfertur. l. 2o. d. I. §. 1. C. civ. 1 599, 161 5, s. - f 22. Thesaurus est vetus quædam depositio pecuniae, cujus non exstat memoria, ut jam dominum non habeat. l. 31. §. 1.

[ocr errors]

condiderit sub terrâ, non est thesaurus, cujus etiam furtum fit. d. l. in f. V. l. 67. ff. de rei vind. I. 63. h. tit. et l. un. C. de thesaur. quæ inventi in alieno fundo thesauri, dimidiam inventori, dimidiam domino fundi largitur. C. civ. 7 16. 23. Haereditas non hæredis personam, sed defuncti sustinet, ut multis argumentis juris civilis comprobatum est. l. 24. V. inf. l. 61. C. civ. 7 1 1, 724. 24. Si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratiâ, tu eam quasi creditam accipias : constat proprietatem ad te transire. Nec impedimento esse, quod circà catisam dandi atque accipiendi dissenserimus. l. 36. inf. C. civ. 16o6, 1 893. 25. Substitutio quae nondùm competit, extrà bona nostra est. l. 42. 26. Incorporales res traditionem et usucapionem non accipere manifestum est. l. 43. §. 1. V. tit. seq. l. 1. • Ego puto usum ejus juris pro traditione possessionis accipiendum esse. I. ult. ff. de servitut. C. civ. 1 6o^. 27. Bonae fidei emptor non dubiè percipiendo fructus etiam ex alienâ re suos interim facit : non tantùm eos qui diligentiâ et operâ ejus pervenerunt, sed omnes : quia quod ad fructus attinet, loco domini penè est. Deniquè etiam priusquàm percipiat, statim ubi à solo separati sunt, bonæ fidei emptoris fiunt. Nec interest ea res quam \\ fide emi, longo tempore capi possit, necne : veluti si pupilli sit, aut vi possessa, aut præsidi contra legem repetundarum domata, ab eoqüe alienata sit bonae fidei emptori. l. 48. Certum est malæ fidei possessores omnes fructus solere cum ipsâ re praestare : bonae fidei verò exstantes : post autem litis contestationem universos. I. oo. C. de rei vind. C. &iv. 549, s. 1378, s. 28. Ovium foetus in fructu sunt, et ideò ad bonae fidei emptorem pertinent. l. 48. §. ult. C. civ. 547, s. 29. Rem in bonis mostris habere intelligimus, quoties possidentes exceptionem, aut amittentes, ad recuperandam eam, actionem habemus. l. 52. . 39. Res (ex) mandatu meo empta, non priùs mea fiet, quàm si mihi tradiderit, qui emit. l. 59. V. s. l. 13. 31. Haereditas in multis partibus juris pro domino habetur. 1. 61. V. s. l. 34. 32. Quædam quæ non possunt sola alienari, per universitatem transeunt, ut fundus dotalis ad hæredem, et res cujus aliquis commercium non habet. Nam et siei legari non possit, tamén haeres institutus dominus ejus efficitur. l. 62. TitULus 11. — De acquirendd, vel amittendâ possessione. 1. Possessio appellata est à sedibus, quasi positio: quia naturaliter tenetur ab eo qui insistit. l. 1. Possideri possunt quæ sunt corporalia. l. 3. 2. Dominium rerum ex naturali possessione coepit. I. 1. §. 1. C. civ. 2228, s. 3. Apiscimur possessionem per nosmetipsos. l. 1. §. 2. Per procuratorem, tutorem, curatoremve possessio nobis acquiritur. l. 1. §. 2o. - 4. Si jusserim venditorem procuratori rem tradere, cùm ea in præsentiâ sit, videri mihi traditam Priscus ait. Idemque esse, si nummos debitorem jusserim alii dare, non est enim corpore et actu necesse apprehendere possessionem, sed etiam oculis et qffectu. Et argumento esse eas res, quæ propter magnitudinem ponderis moveri non possunt, ut columnas: nam pro traditis (eas) haberi, si in re præsenti consenserint: et vina tradita videri cùm claves cellæ vinariæ emptori traditæ fuerint. l. 1. §. 2 1. Si vicinum mihi fundum mercato, venditor in meâ turre demonstret, vacuamque se possessionem tradere dicat, non minùs possidere coepi, quàm si pedem finibus intulissem. l. 18. §. 2. Apiscimur possessionem corpore et animo: neque per se animo, aut per se corpore. Quod autem diximus, ct corpore et animo acquirere nos debere possessionem, non utiquè ita accipiendum est, ut qui fundum possidere velit, omnes glebas circumambulet: sed suflicit quamlibet partem ejus fundi introire, dùm mente et co-` gitatione (hâc) sit, uti totum fundum usquè ad terminum velit possidere. l. 3. §. 1. C. civ. 1 6o4, s. 5. Incertam partem rei possidere nemo potest; veluti si hâc mente sis, ut quidquid Titius possidet, tu quoque velis possidere. l. 3. §. 2. Locus certus ex fundo et possideri, et per longam possessionem capi potest: et certa pars pro indiviso, quae introducitur vel ex emptione, vel ex donationc, vel quâlibet aliâ ex causâ ; incerta autem pars nec tradi, nec capi potest : veluti si ita tibi tradam , quidquid mei juris in eo fundo est. Nam qui ignorat, nec tradere, hec accipere id quod incertum est, potest. l. 26. C. civ. 1 1 08. 6. Neratius et Proculus (et) solo animo non posse nos acquirere possessionem, si non autecedat naturalis possessio. Ideòque si thesaurum in fundo meo positum sciam, continuò me possidere, simul atque possidendi affectum habuero: quia quod desit naturali possessioni id auimus implet. Caeterùm quod Brutus et Manilius putant, eum, qui fundum longâ possessione cepit etiam thesaurum cepisse, quamvis nesciat in fundo esse non, est verum.

Is enim quis nescit, non possidet thesaurum , quamvis fundum possideat. Sed etsi sciat, non capiet longâ possessione : quia scit àlienum esse. Quidam putant Sabini sententiam veriorem esse, nec aliàs eum qui scit possidere, nisi si loco motus sit, quia non sit sub custodiâ nostrâ, quibus consentio. l. 3. §. 3. 7. In amittendâ quoque possessione, affectio ejus qui possidet, intuenda est. Itaque si in fundo scis, et tamen nolis eum possidere, protinùs amittes possessionem. Igitur amitti et animo solo potest, quamvis acquiri non potest. I. 3. §. 6. 8. Sed etsi animo solo possideas, licèt alius in fundo sit, adhuc tamen possides. l. 3. §. 7. Licèt possessio nudo animo acquiri non possit, tamen solo animo retineri potest. Si ergò praediorum desertam possessionem, non derelinquendi affectione, transacto tempore non coluisti, sed metûs necessitate culturam eorum distulisti, præjudicium tibi ex transmissi temporis injuriâ generari non potest. l. 4. C. de acquir. et ret. posses. 9. Nerva filius, res mobiles, excepto homine, quatenùs sub custodiâ nostrâ sint, hactenùs possideri, id est, quatenùs (si) velimus naturalem possessionem nancisci (possimus). Nam pecus simul atque aberraverit, aut vas ita exciderit ut non inveniatur, protinùs desinere à nobis possideri, licèt à nullo possideatur : dissimiliter atque si sub custodiâ meâ sit, nec inveniatur, quia in y;gt; non sit, et tantùm cessat interim diligens inquisitio. . 3. §. 1 3. C. civ. 2279. 1 o. Quidam rectè putant columbas quoque quae ab aedificiis nostris (volant), item apes quae ex alveis nostris evolant, et secundùm consuetudinem redeunt, à nobis possideri. l. 3. §. 16. C. civ. 524. 1 1. Labeo et Nerva filius responderunt, desinere me possidere eum locum, quem flumem aut mare occupaverit. l. 3. §. 1 7. C. civ. 557, s. Pomponius refert, cùm lapides in Tiberim demersi essent maufragio, et post tempus extracti, an dominium in integro fuit per id tempus quo erant mersi? Ego dominium me retinere puto, possessionem non puto. l. 13. C. civ. 7 17. 12. Illud quoque à veteribus præceptum est, neminem sibi ip— sum causam possessionis mutare posse. I. 3. §. 1 9. Quod vulgò respondetur, causam possessionis neminem sibi mutare posse, sic accipiendum est, ut possessio non solùm civilis, sed etiam naturalis intelligatur, et proptereà responsum est, neque colonum, neque eum apud quem res deposita, aut cui commodata est, lucri faciendi causâ pro haerede usucapere posse. I. 2. §. 1. ff. pro haerede. C. civ. oo 4o. Quod vulgò respondetur, ipsum sibi causam possessionis m ι ιtare non posse, toties verum est, quoties quis sciret se bonâ fide

[ocr errors]

non possidere, et lucri faciendi causâ inciperet possidere. Idque per hæc probari posse, si quis emerit fundum sciens ab eo cujus non erat, possidebit non possessore : sed si eumdem à domino emerit, incipiet pro emptore possidere, nec videbitur sibi ipse causam possessionis mutasse. I. 33. §. 1. ff. de usurp. I. 19. §. 1. h. t. 13. Potest dividi possessionis genus in duas species, ut possideatur aut bonâ fide aut non bonâ fide. I. 3. §. 22. 14. Si ex stipulatione tibi stichum debeam, et non tradam eum, tu autem nactus fueris possessionem : praedo es. Æquè si vendidero, nec tradidero rem, si non voluntate meâ nactus sis possessionem, non pro emptore possides, sed prædo es. I. 5. 15. Clàm possidere eum dicimus, qui furtivè ingressus est possessionem, ignorante eo, quem sibi controversiam facturum suspicabatur, et ne faceret timebat. l. 6. ' Clàm nanciscitur possessionem , qui futuram controversiam metuens, ignorante eo quem metuit, furtivè (in) possessionem ingreditur. d. I. C. civ. 2229. 16. Quemadmodùm nulla possessio acquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in quâ utrumque in contrarium actum est. l. 8. 17. Generaliter quisquis omninò nostro nomine sit in possessionem, veluti procurator, hospes, amicus, nos possidere videmur. l. 9. Et per colonos, et inquilinos possidemus. l. 25. §. 1. C. civ. 2236, s. 18. Aliud est possidere, longè aliud in possessione esse. Deniquè rei servandæ causâ legatorum, damni infecti, non possident, sed sunt in possessione custodiæ causâ. l. 1 o. §. 1. V. 1. 7. s. de damn. infecto. 19. Justè possidet, qui auctore prætore possidet. l. 1 1. 2o. Nihil commune habet proprietas cum possessione. l. 12. § 1. Nec possessio et proprietas misceri debent. l. 52. Proprietas à possessione separari non potest. l. 8. C. de acq. et ret. poss. Naturaliter videtur possidere is qui usum fructum habet. d. l. 12. Fructuarius non possidet. §. %. inst. Per quas pers, cuiq. acq. Alia possessio civilis, alia naturalis. l. 3. §. ult. aff. ad. exhib. V. inf. Quod legator. I. 1. §. 8. - 2 1. Cùm quis utitur adminiculo ex personâ auctoris, uti debet cum suâ causâ suisque vitiis. Deniquè addimus in accessione de vi, et clàm et precario venditoris. l. 13. §. 1. V. inf. de diversis temp. præsc. l. 5. a3. Prætereà quæritur, si quis hominem venditori redhibuerit, an accessione uti possit ex personâ ejus ? Et sunt, qui putent non posse, quia `venditionis est resolutio redhibitio : alii emptorem venditoris accessione usurum, et venditorem emptoris. Quod magis probandum puto. l. 13. §. 2. l. 1 4. ff. de usurp. et usuc. 1. 6. ff. de divers. temp. præsc. V. l. 19. h. t 1. 2. §. 2o. ff. pro emptor. C. civ. 2235. ; o3. Non ea tantùm possessio testatoris hæredi procedit, quae morti fuit injuncta : verùm ea quoque quae unquàm testatoris fuerit. In dote quoque, si data res fuerit vel ex dote recepta, accessio dabitur, vel marito, vel uxori»l. 13. §. 5. et 6. l. 1 4. §. 1. ff. de usurp. et usuc. Sed ét, legatario dandam accessionem ejus temporis quo fuit apud testatorem, sciendum est. An hæredis possessio ei accedat, videamus ? Et puto sive purè, sive sub conditione fuerit relictum, dicendum esse, id temporis quo hæres possedit ante existentem conditionem vel restitutionem rei, legatario proficere. Testatoris autem, semper proderit legatario, si legatum verè fuit, vel fideicommissum. Sed et is cui res donata est, accessione utetur ex personâ ejus qui donavit. l. 13. §. io. et 1 1. C. civ. 2235. a4. Quæsitum est, si hæres priùs non possederat; an testatoris possessio ei accedat? Et quidem in emptoribus possessio interrumpitur, sed non idem in hæredibus plerique probant: quoniam pleihius est jus successionis, quàm emptionis : sed subtilius est quod in emptorem, et in hæredem id quoque probari. I. 13. §. 4. V.inf. de usürp. et usucap. l. 2o. de divers. temp. praescript. l. 15. §. i. C. civ. 2229. 25. Si quis vi de possessione dejectus sit, perindè haberi debet, ac si possideret. Cùm interdicto de vi recuperandæ possessionis facultatem habeat. l. 1 7. C. civ. 2233. 26. Differentia inter dominium et possessionem haec est, quod dominium nihilominùs ejus manet qui dominus esse non vult : possessio autem recedit, ut quisque constituit nolle possidere. l. 1 7. §. 1. 7. Non videtur possessionem adeptus is, qui ita nactus est, ut eam retinere non possit. l. 22. C. civ. 2232. 28. Cùm hæredes instituti sumus, aditâ hæreditate omnia quidem jura ad nos transeunt, possessio tamen, nisi naturaliter comprehensa, ad nos non pertinet. I. 23. C. civ. 724, 777. 29. Qui universas ædes possidet, singulas res quae in ædificio sunt, non videtur possedisse. Idem dici debet et de nave, et de armario. l. 3o. 3o. Exitus controversiae possessionis hic est tantùm, ut priùs pronuntiet judex, uter possideat. Ita enim fiet, ut is qui victus est de possessione, petitoris partibus fungatur, et tunc de domino quaeratur. l. 35. pr. 23, s. . 31. Interesse puto quâ mente apud sequestrum deponitur res: nam si omittendae possessionis causâ, et hoc apertè fùerit approbatum, ad t*sucapionem possessio ejus partibüs non procederet: at si custodiæ causâ deponatur, ad usucapionem eam possessionem victori procedere constat. I. 39.

« VorigeDoorgaan »