Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

32. Possessio non tantùm corporis, sed et juris est. 1. 49. §. 1. in f. C. civ. 2228.

33. Quarumdam rerum animo possessionem nos adipisci ait Labeo. Veluti si acervum lignorum emero, et eum venditor tollere me jusserit, simul atque custodiam posuissem, traditus mihi videtur. Item esse juris vino vendito, cùm universæ amphoræ vini simul essent. 1. 51.

34. Minùs instructus est, qui te sollicitum reddidit, quasi in vacuam possessionem ejus quod per procuratorem emisti, non sis inductus: cùm ipse proponas te diù in possessione (ejus) fuisse, omniaque ut dominum gessisse. Licèt enim instrumento non sit comprehensum quod tibi tradita sit possessio, ipsâ tamen rei veritate id consecutus est, si sciente venditore in possessione fuisti. 1. 2. C. eod.

35. Nemo ambigit possessionis duplicem esse rationem : aliam quæ jure consistit, aliam quæ corpore: utramque autem ita demùm esse legitimam, cùm omnium adversariorum silentio et taciturnitate firmatur. Interpellatione verò controversia progressa, non posse eum intelligi possessorem, qui licèt (possessionem) corpore teneat, tamen ex interpositâ contestatione, et causâ in judicium deductâ super jure possessionis vacillet, ac dubitet. I, 10. C. eod. C. civ. 2242, s.

TITULUS III. De usurpationibus et usucapionibus.

1. Bono publico usucapio introducta est, ne scilicet quarumdam rerum diù et ferè semper incerta dominia essent? cùm sufficeret dominis ad inquirendas res suas statuti temporis spatium. I. 1.

2. Usucapio est adjectio dominii per continuationem possessionis temporis lege definiti. 1. 3. C civ. 2219.

3. Quod dicit lex Atinia, ut res furtiva non usucapiatur, nisi in potestatem ejus, cui subrepta est, revertatur: sic acceptum est, ut in domini potestatem debeat reverti, non in ejus utiquè cui subreptum est. 1. 4. §. 6. 1. ult Usucapere non potest (qui) vi possidet. d. 1. §. 25.

Quod vi possessum, raptumve sit, antequàm in potestate domini, hæredisve ejus pervenit, usucapi lex vetat. 1. ult ff. vi bon. rapt. C. civ. 2229, 2233.

4. Libertatem servitutum usucapi posse verius est. l. 4. §. ult. Itaque si cùm tibi servitutem deberem, ne mihi putà liceret altiùs ædificare, et per statutum tempus altiùs ædificatum habuero, sublata erit servitus. d. §. ult in f. V. I. 10. ff. si serv. vind. 1. 5. §. 3. ff. de itin. act. pr. l. 1. et 2. C. de servitut. l. 1. §. ult. ff. de servit. præd. rust. C. civ. 706, 707.

5. Usucapionem recipiunt maximè res corporales, exceptis rebus sacris, sanctis, publicis, populi romani, et civitatum, I. 9. C. civ. 2226, s.

6. Si aliena res bonâ fide empta sit quæritur, ut usucapio cur

rat, utrùm emptionis initium ut bonam fidem habeat, exigimus, an traditionis? Et obtinuit Sabini et Cassii sententia, traditionis initium spectantium. l. 10. C. civ. 2269.

7. Si ab eo emas, quem prætor vetuit alienare, idque tu scias, usucapere non potes, l. 12.

8. Pignori rem acceptam usu non capimus: quia pro alieno possidemus. 1. 13. C. civ. 2079, 2236.

9. Servi nomine qui pignori datus est, ad exhibendum cum creditore, non cum debitore agendum est: quia qui pignori dedit, ad usucapionem tantùm possidet: quod ad reliquas omnes causas pertinet, qui accepit possidet, adeò ut adjici possit et possessio ejus qui pignori dedit. l. 16. 1. 33. §. 4.

10. Quamvis adversùs fiscum usucapio non procedat, tamen ex bonis vacantibus, nondùm tamen nuntiatis, emptor prædii ex iisdem bonis exstiterit, rectè diuturnâ possessione capiet. Idque constitutum est. l. 18. C. civ. 539, 2227.

11. Possessio testatoris ita hæredi procedit, si medio tempore à nullo possessa est. l. 20. V. s. de acq. vel amit. possess. 1. 23. C. civ. 2235.

12. Ubi lex inhibet usucapionem, bona fides possidenti nihil prodest. 1. 24.

13. Sine possessione usucapio contingere non potest. I. 25. C. civ. 2229.

14. Nunquàm superficies sine solo capi longo tempore po

test. 1. 26.

Si solum usucapi non poterit, nec superficies usucapietur. 1. 39. 15. Nunquàm in usucapionibus juris error possessori prodest. 1. 31. i. 2. §. 15. ff. pro empt.

16. Vacuum tempus quod ante aditam hæreditatem, vel post aditam intercessit, ad usucapionem hæredi procedit. 1. 31. §. 5. Coeptam usucapionem à defuncto, posse et ante aditam hæreditatem adimpleri, constitutum est. 1. 40. C. civ. 2258, 2259.

17. Potest pluribus modis accidere, ut quis rem alienam aliquo errore deceptus tanquàm suam vendat fortè, aut donet : et ob id à bonæ fidei possessore res usucapi possit. Veluti, si hæres rem defuncto commodatam, aut locatam, vel apud eum depositam, existimans hæreditariam esse, alienaverit. I. 36. C. civ. 1599, 2236, s.

18. Furtum sine affectu furandi non committitur. 1. 37. 19. Hæres ejus qui bouâ fide rem emit, usu non capiet sciens alienam. 1. 43.

20. Pro hærede usucapio lócum non habet. 1. 1. C. de pro hæred. 1. ult. C. com. de usuc.

usucap.

Vitia possessionum à majoribus contracta perdurant, et successorem auctoris sui culpa comitatur. I. 11. C. de acq. et ret. poss. V. l. 11. ff. de div. temp. præs.

21. Si quis alienam rem mobilem, seu se moventem bonâ fide per continuum triennium detinuerit, is firmo jure eam possideat. İ. un. C. de usuc. transf. C. civ. 2262, 2279.

22. Super longi temporis præscriptione quæ ex decem vel viginti annis introducitur, perspicuo jure sancimus, ut sive ex donatione, sive ex aliâ lucrativâ causâ, bonâ fide quis per decem vel viginti annos rem detinuisse probetur, adjecto scilicet tempore etiam prioris possessoris : memorata longi temporis exceptio sine dubio ei competat, nec occasione lucrativæ causæ repellatur. 1. 11. C. de præsc. long. temp.

Longi temporis præscriptio, his qui bonâ fide acceptam possessionem, et continuatam, nec interruptam, inquietudine litis tenuerunt, solet patrocinari. 1. 2. C. eod. V. inf. n. 24.

Diutina possessio tantùm jure successionis, sine justo titulo obtenta, prodesse ad præscriptionem hâc solâ ratione non potest. 1. 4. C. eod.

Nec petentem dominium ab eo cui petentis solus error causam possessionis, sine vero titulo præstitit, silentii longi temporis præscriptione repelli, juris evidentissimi est. 1. 5. C. eod. C. civ. 2265,

S.

23. Longi temporis possessione munitis, instrumentorum amissio nihil juris aufert: nec diuturnitate possessionis partam securitatem, maleficium alterius turbare potest. 1. 7. C. eod. C. civ. 2262.

24. Post decennium inter præsentes, et vicennium inter absentes, securus est possessor ex justo titulo cum bonâ fide licèt ejus auctor malâ fide possederit, si rei dominus sui juris et alienationis non sit ignarus. Si verò hæc ignoret, solo tricennio repelletur à possessore cujus auctor fuerit malæ fidei. Nov. 119. c. 7. C. civ. 2265, s.

25. Pro præsentibus habentur actor et possessor, si in eâdem provinciâ domicilium habeant: pro absentibus verò, si alter in alterâ. 1. ult. C. eod. C. civ. 2265.

26. Si quibusdam annis absentia, quibusdam præsentia intervenerit adjiciendum decennio tantùm temporis, quantùm fuit absentiæ. Nov. 119. c. 8. C. civ. 2266.

27. Neque mutui, neque commodati, aut depositi, seu legati vel fideicommissi, vel tutelæ, seu alii cuilibet personali actioni, longi temporis præscriptionem objici posse certi juris est. 1. 5. C. quib. non objic. longi temp. pr.

Sicut in rem spéciales, ita de universitate, ac personales ac-. tiones ultra triginta annorum spatium minimè protendantur. Sed si qua res, vel jus aliquod postuletur, vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilominùs erit agenti triginta annorum præscriptio metuenda. 1. 3. C. de præscrip. 3o. vel. 40. ann. V. inf. 1. 4. et l. 7. eod. n. 35. et 37.

28. Hæ actiones annis triginta continuis extinguantur, quæ

perpetuæ videbantur: non illæ quæ antiquis temporibus limitabantur. 1. 3. in f. C. de præsc. 3o. vel. 40. ann. C. civ. 2262.

29. Præscriptione bonâ fide possidentes adversùs præsentes annorum decem, absentes autem viginti muniuntur. Quod si ex alicujus personâ de petitorum parte restitutionis prætendatur auxilium, deducto eo, quo si quid fuerit gestum succurri solet, residuum computari rationis est. I. 7. C. quib. non obji. long. temp. præscript.

30. Cùm per absentiam tuam eos de quibus quereris in res juris tui irruisse adseveres, teque ob medendi curam à comitatu nostro discedere non posse palàm sit: præfectus prætorio noster accersitis his quos causa contingit inter vos cognoscet. Non necessariò autem petis ex longi temporis diuturnitate præscriptionem tibi non opponi, quandò justæ absentiæ ratio, et necessitatis publicæ obsequium ab hujusmodi præjudicio te defendat. I. 2. C. quib. non objic. long. temp. præscr.

Si possessio inconcussa sine controversiâ perseveravit, firmitatem suam tenet objecta præscriptio, quam contra absentes vel reipublicæ causâ, vel maximè fortuito casu, nequaquàm valere decernimus. 1. 4. eod. C. civ. 2251, s.

31. Non est incognitum, id temporis quod in minore ætate transmissum est, longi temporis præscriptioni non imputari. Ea enim tunc currere incipit, quandò ad majorem ætatem dominus rei pervenerit. 1. 3. C. quib. non obji. long. temp. præscript. C. civ. 2252, 2278; pr. 398.

32. Universas terras quæ à colonis, sive emphyteuticariis do minici juris, reipublicæ, vel juris sacrorum templorum, in qualibet provinciâ venditæ, vel ullo alio pacto alienatæ sunt, ab iis qui perperam atque contra leges eas detinent, nullâ longi temporis præscriptione officiente jubemus restitui: ita ut nec pretium quidem iniquis comparatoribus reposcere liceat. l. 2. Ć. ne rei dom. vel templ. vind. temp. præsc. submov.

tio

Non nisi 40. annorum præscriptio ecclesiæ, et venerabilibus locis opponitur. Nov. 131. c. 6. C. civ. 2227. 33. Malè agitur cum dominis prædiorum, si tanta preca possidentibus prærogativa defertur, ut eos post quadraginta annorum spatia quâlibet ratione decursâ, inquietare non liceat. Cùm lex Constantiniana jubeat ab his possessoribus initium non requiri, qui sibi potiùs quàm alteri possederunt, eos autem possessores non convenit appellari, qui ita tenent, ut ob hoc ipsum solitam debeant præstare mercedem. Nemo igitur qui ad possessionem conductor accedit, diù alienas res tenendo jus sibi proprictatis usurpet: ne cogantur domini aut amittere quæ locaverunt, aut conductores utiles sibi fortassis excludere, aut annis omnibus super dominio suo publicè potestari. 1. 2. C. de præsc. 30. vel 40. ann. C. civ. 2236, s.

34. Quadraginta annorum præscriptione omnis contractus, omnis actio, quæ cæteris præscriptionibus non pereat, sive privati juris sive publici, extinguitur. k. 4. C. de præsc. 3o. vel 40. ann. C. civ. 2262.

35. Publicæ functiones et tributa nullâ præscriptione tolluntur. 1.6. C. de præsc. 30. vel 40. ann. C. civ. 2227.

36. Actio hypothecaria contra extraneos possessores tricennio finitur at contra debitorem, aut ejus hæredes pignorum possessores, ad annos quadraginta perseverat. Licèt actione personali tricennio liberentur. 1. 7. de præscrip. 3o. vel 40. ann.

Si anterior creditor vivo debitore agat hypothecariâ adversùs posteriorem ejusdem debitoris creditorem, eumdemque pignoris possessorem, sola 40. annorum præscriptio possessorem tuebitur. Eique accedet tempus quo debitor ipse possedit. Si verò mortuo debitore secundus creditor tricennio possederit, tutus erit. d. 1. §. 2.

Idem jus erit pro temporum computatione, si posterior creditor anteriori creditori possessione se tuenti, debitum offerat. d. 1. §. 3. C. civ. 2262.

37. Debiti sub conditione vel sub die non currit præscriptio, nisi post diei aut conditionis eventum. d. I. 7. §. 4. C. de præscript. 30. vel 40. annis. C. civ. 2257.

38. In his etiam promissionibus, vel legatis, vel aliis obligationibus quæ dationem per singulos annos vel menses aut aliquod singulare tempus continent, tempora memoratarum præscriptionum non ab exordio talis obligationis, sed ab initio cujusque anni, vel mensis, vel alterius singularis temporis, computari manifestum est. 1. 7. §. ult. C. de præscrip. 3o. vel 40. ann. C. civ. 2257.

TITULUS IV. Pro emptore.

[ocr errors]

1. Si fundus emptus sit, et ampliores fines possessi sint, totum longo tempore capi: quoniam universitas ejus possideatur, non singulæ partes. 1. 2. §. 6. in f.

2. Etiam hæredi ulteriori defuncti possessio proderit, quamvis medius hæres possessionem ejus nactus non sit. l. 2. §. 18. C. civ. 2234, 2235.

TITULUS V. · Pro derelicto.

1. Si res pro derelicto habita sit statim nostra esse desinit, et Occupantis (statim ) fit. Quia iisdem modis res desinunt esse nostræ, quibus acquiruntur. l. 1. C. civ. 713, 717.

2. Pro derelicto rem à domino habitam si sciamus, possumus acquirere. Sed Proculus non desinere eam rem domini esse, nisi ab alio - possessa fuerit. Julianus desinere quidem omittentis esse, non fieri autem alterius, nisi possessa fuerit, et rectè. l. 2. d. I. §. 1.

3. Si quis merces ex nave jactatas invenisset, nùm ideò usuca

« VorigeDoorgaan »