Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

essem fugientem, secum ferentem pecuniam, et abstulissem ei id quod mihi debeatur, placet Juliani sententia dicentis, multùm interesse, antequàm in possessionem bonorum ejus creditores mittantur, hoc factum sit, an posteà. Si antè, cessare in factum actionem, si posteà huic locum fore. l. 10. §. 16. co. 442, s.

7. Hoc edictum eum coercet qui sciens eum in fraudem creditorum hoc facere, suscepit quod in fraudem creditorum fiebat. Quarè si quid in fraudem creditorum factum sit, si tamen is qui cepit ignoravit, cessare videntur verba edicti. 1. 6. §. 8. co. 444, S.

8. Simili modo dicimus, et si cui donatum est, non esse quærendum an sciente co cui donatum, gestum sit: sed hoc tantùm an fraudentur creditores. Nec videtur injuriâ affici is qui ignoravit, cùm lucrum extorquatur, non damnum infligatur. In hos tamen qui ignorantes ab eo qui solvendo non sit liberalitatem acceperunt, hactenùs actio erit danda, quatenùs locupletiores facti sunt ultrà non. l. 6. §. 11. V. 1. 5. C. de revoc. his quæ in fraud, cred.

9. Si debitor in fraudem creditorum minore pretio fundum scienti emptori vendiderit: deindè hi, quibus de revocando eo actio datur, eum petant, quæsitum est, an pretium restituere debent? Proculus existimat, omnimodò restituendum esse fundum, etiamsi pretium non solvatur. Et rescriptum est secundùm Proculi sententiam. 1. 7.

Ex his colligi potest, ne quidem portionem emptori reddendam ex pretio. Posse tamen dici, eam rem apud arbitrum ex causâ animadvertendam, ut si nummi soluti in bonis exstent, jubeat eos reddi : quia eâ ratione nemo fraudetur. 1. 8.

10. Ita demùm revocatur, quod fraudandorum creditorum causâ factum est, si eventum fraus habuit, scilicet, si hi creditores, quorum fraudandorum causâ fecit, bona ipsius vendiderunt. Cæterùm, si illos dimisit, quorum fraudandorum causâ fecit, et alios sortitus est, siquidem simpliciter dimissis prioribus, quos fraudare noluit, alios posteà sortitus est, cessat revocatio. Si autem horum pecunia quos fraudare voluit, priores dimisit, quos fraudare voluit, Marcellus dicit, revocationi locum fore. Secundùm hanc distinctionem et ab imperarore Severo et Antonino rescriptum est. Eoque jure utimur. I. 10. §. 1.

Utrumque in eorumdem personam exigimus, et consilium et eventum. 1. 15.

Consilium fraudis et eventus damni. l. 1. C. qui manu. poss.

11. Quod ait prætor sciente, sic accipimus te conscio et fraudem participante. Non enim si simpliciter Seio, illum creditores habere, hoc sufficit ad contendendum teneri eum in factum actione: sed si particeps fraudis est. I. 10. §. 2.

Aliàs autem qui scit aliquem creditores habere, si cum eo contra

hat simpliciter, sine fraudis conscientiâ, non videri hâc actione teneri. d. 1. §. 4.

12. Ait prætor, sciente, id est, eo qui convenietur hâc actione. Quid ergò si fortè tutor pupilli sit, ipse pupillus ignoraverit ? Videamus, an actioni locus sit, ut scientia tutoris noceat. Idem et in curatore furiosi et adolescentis? Et putem hactenùs illis nocere conscientiam tutorum, sive curatorum, quatenùs quid ad eos pervenit. 1. 40. §. 5.

13. Si cùm in diem mihi deberetur, fraudator præsens solverit: dicendum (quod) in eo quod sensi commodum in repræsentatione, in factum actioni locum fore. Nam prætor fraudem intelligit etiam in tempore fieri. l. 10. §. 12. C. eiv. 1165, s; co. 446.

14. Si cùm mulier fraudandorum creditorum consilium inisset, marito suo eidemque debitori in fraudem creditorum acceptum debitum fecerit, dotis constituendæ causâ : locum habet hæc actio. Et per hanc omnis pecunia quam maritus debuerat, exigitur. Nec mulier de dote habet actionem. Neque enim dos in fraudem creditorum constituenda est. Et hoc certo certius est et sæpissimè constitutum. 1. 10. §. 14. 1. 2. C. de revoc. his quæ in fr. ered.

Si à socero fraudatore sciens gener accepit dotem, tenebitur hâc actione. 1. 25. S. I.

In maritum qui ignoraverit non dandam actionem, non magis quàm in creditorem qui à fraudatore quod ei deberetur acceperit. Cùm is indotatam uxorem ducturus non fuerit. d. §. in f.

15. Si debitorem meum et complurium creditorum consecutus essem fugientem, secum ferentem pecuniam, et abstulissem ei id quod mihi debeatur : placet Juliani sententia dicentis, multùm interesse antequàm in possessionem bonorum ejus creditores mittantur, hoc factum sit, an posteà: si antè, cessare in factum actionem: si posteà, huic locum fore. l. 10. §. 15. co. 442, s.

16. Per hanc actionem res restitui debet cum suâ scilicet causâ, et fructus non tantùm qui percepti sunt, verùm etiam hi qui percipi potuerunt à fraudatore, veniunt. Sed cum aliquo modo, scilicet, ut sumptus facti deducantur. Nam arbitrio judicis non priùs cogendus est rem restituere, quàm si impensas necessarias consequatur. l. 10-§. 19. et 20. C. civ. 548, s. 1381.

17. Prætereà generaliter sciendum est, ex hâc actione restitutionem fieri oportere in pristinum statum, sive res fuerunt, sive obligationes: ut perindè omnia revocentur, ac si liberatio facta non esset. Propter quod etiam medii temporis commodum, quod quis consequeretur liberatione non factâ, præstandum erit. 1. 10. $. 22.

18. Hæc actio etiam in ipsum fraudatorem datur. Licèt Mela non putabat, in fraudatorem eam dandam : quia nulla actio in eum éx antegesto, post bonorum venditionem daretur, et iniquum esset actionem dari in eum cui bona ablata essent. Si verò que

dam disperdidisset, si nullá restitutione recuperari possent, nihilominùs actio in eum dabitur. Et prætor non tantùm emolumentum actionis intueri videtur in co qui exutus est bonis, quàm pœnam, 1 ult §. ult.

LIBER QUADRAGESIMUS TERTIUS,

TITULUS I. — De interdictis, sive extraordinariis actionibus pro his competunt.

quæ

1. Interdictorum tres species sunt exibitoria, prohibitoria, restitutoria. 1. 1. §. 1. V. 1. inst. h. t.

2. Interdicta omnia licèt in rem videantur concepta, vi tamen ipsa personalia sunt. l. 1. §. 3.

3. Interdicta quæ ad rem familiarem spectant, aut apiscendæ sunt possessionis, aut recuperandæ, aut retinendæ. I. 2. §. 3.

4. In interdictis exindè ratio habetur fructuum ex quo edicta sunt, non retrò. 1. 3.

5. Cùm proponas radicibus arborum in vicina Agathangeli arca positis crescentibus, fundamentis domus tua periculum afferri, præses rem ad suam æquitatem rediget 1. 1. C. de interdict. C. civ. 671, s.

TITULUS III. — Quod legatorum.

1. Neque ususfructus, neque usus possidetur, sed magis tenetur. 1. 1. §. 8.

2. Quod quis legatorum nomine non ex voluntate hæredis occupavit, id restituat hæredi. Etenim æquissimum prætori visum est, unumquemque non sibi ipsum jus dicere occupatis legatis, sed ab hærede petere. l. 1. §. 2. C. civ. 1011, 1014.

TITULUS IV. — Ne vis fiat ei qui in possessionem missus erit. 1. Extrà ordinem prætor jure suæ potestatis exsequitur decretum suum: nonnunquàm etiam per manum militarem. 1. 3. TITULUS VI. Ne quid in loco sacro fiat.

1. In muris itemque portis, et aliis sanctis locis, aliquid facere ex quo damnum, aut incommodum irrogetur, non permittitur. 1. 2. 2. Neque muri, neque portæ habitari, sine permissu principis, propter fortuita incendia, possunt. I. ult.

TITULUS VII. De locis, et itineribus publicis.

1. Viæ vicinales, quæ ex agris privatorum collatis factæ sunt, quarum memoria non exstat, publicarum viarum numero sunt. Sed inter eas et cæteras vias militares hoc interest, quod viæ militares exitum ad mare, aut in urbes, aut in flumina publica, aut ad aliam viam militarem habent: harum autem vicinalium viarum dissimilis conditio est. Nam pars earum in militares vias exitum habent, pars sine ullo exitu intermoriuntur, l. 3. d. I. §. 1.

TITULUS VIII. Ne quid in loco publico, vel itincre fiat. 1. Tam publicis utilitatibus, quàm privatorum per hoc (inter

[ocr errors]

dictum) prospicitur. Loca enim publica utiquè privatorum usibus deserviunt, jure scilicet civitatis, non quasi propria cujusque. Et tantùm juris habemus ad obtinendum, quantùm quilibet ex populo ad prohibendum. Propter quod, si (quod) fortè opus in pu blico fiet, quod ad privati damnum redundet, prohibitorio interdicto potest conveniri, propter quam rem hoc interdictum propositum est. l. 2. §. 2. C. civ. 537, s.

2. (Si quis) in campo publico ludere, vel in publico balineo lavare, aut in theatro spectare arceatur, in omnibus his casibus injuriarum actione utendum est. l. 2. §. 9.

3. Quoties aliquid in publico fieri permittitur, ita oportet permitti, ut sine injuria cujusquam fiat. Ita solet princeps quoties aliud novi operis instituendum petitur permittere. l. 2. §. 10.

Si quis à principe simpliciter impetraverit, ut in publico loco ædificet, non est credendus sic ædificare, ut cum incommodo alicujus id fiat. Neque sic conceditur, nisi fortè quis hoc impetraverit. d. 1. §. 16.

4. Si quis nemine prohibente in publico ædificaverit, non esse eum cogendum tollere, ne ruinis urbs deformetur, et quia prohibitorium est interdictum, non restitutorium. Si tamen obstet id ædificium publico usui, utiquè is qui operibus publicis procurat, debebit id deponere: aut si non obstet, solarium ei imponerc. Vectigal enim hoc sie appellatur solarium, eo quod pro solo pendatur. 1. 2. §. 17.

5. Viæ privatæ solum alienum est, jus tantùm eundi (et) agendi nobis competit. Viæ autem publicæ solum publicum est. Relictum ad directum certis finibus latitudinis, ab eo qui jus publicandi habuit, ut eâ publicè iretur, commearetur.l. 2. §. 21. C. civ 538, s. 6. Viarum quædam publicæ sunt, quædam privatæ, quædam vicinales, . 2. §. 22. V. tome 3, p. 149, s.

TITULUS X. De via publica, et si quid in eá factum esse dicatur. 1. Ediles studeant, ut quæ secundùm civitates sunt viæ, adaquentur: et effluxiones non noceant domibus: et pontes fiant ubiquè oportet. 1. un.

2. Studeant etiam ne corum, aut aliorum parietes, etiam domerum qui ad viam ducunt, sint caduci. Sed ut oportet emundent domini domorum, et construant. Si autem non emundaverint, neque construxerint, multent eos quousquè firmos effecerint, d. 1. §. 1. p. 471, §. 5.

3. Construat vias publicas unusquisque secundùm propriam domum: et aquæ ductus purget qui sub dio sunt, id est cœlo libero, et construat ita, ut non prohibeatur vehiculum transire. d. 1. un. §. 3.

4. Quicunque mercede habitant, si non construat dominus, • ipsi construentes computent dispendium in mercedem. d. 1. unic. §. 3. in f.

5. Studeant ædiles) ut ante officinas nihil projectum sit, vel propositum, præterquàm si fullo vestimenta siccet, aut faber currus exteriùs ponat. Ponant autem et hi, ut non prohibeant vehiculum ire. d. 1. §. 4. p. 471, §. 4.

6. Non permittitur autem rixari in viis, neque stercora projicere, neque morticina, neque pelles jacere. d. I. §. ult. p. 471, §. 12. TITULUS XII. De fluminibus, ne quid in flumine publico ripdve ejus fiat, quo pejùs navigetur.

[ocr errors]

1. Flumina publica quæ fluunt, ripæque eorum, publicæ sunt. Ripa ea putatur esse quæ plenissimum flumen continet. 1. 3. d. l. §. 1. C. civ. 538.

2. Quæsitum est an is qui in utrâque ripâ fluminis publici domus habeat, pontem privati juris facere potest: respondit non posse. 1. ult.

TITULUS XIII.

Ne quid in flumnie publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore æstate fluxit.

1. Ait prætor, in flumine publico, inve ripá ejus facere, aut in id flumen ripamve ejus immittere, quo aliter aqua fluat, quàm priore æstate fluxit, veto. l. 1.

Si quod vitii.accolæ ex facto ejus qui convenitur, sentient, interdicto locus erit. d. 1. §. 3. inf.

Oportet enim in hujusmodi rebus utilitatem et tutelam facientis spectari, síne injurià accolarum, d. 1. §. 7. inf. C. civ. 537, s. 644, s. Estas ad æquinoctium autumnale refertur, l. un. §. 8. V. inf. de aquâ quotid. et æst. l. 1. §. 32.

TITULUS XVI.

De vi, et de vi armatá.

1. Hoe interdictum proponitur ei qui vi dejectus est. Etenim fuit æquissimum vi dejecto subvenire. Propter quod ad recuperandam possessionem interdictum hoc proponitur. Ne quid autem per vim admittatur, etiam legibus Juliis prospicitur publicorum, et privatorum, necnon et constitutionibus principum. l. 1. §. 1 et 2.

2. Qui vi dejectus est, quidquid damni senserit ob hoc quod dejectus est, recuperare debet: pristina enim causa restitui debet, quam habiturus erat, si non fuisset dejectus. l. 1. §. 31. C. civ.

2233.

3. Ex dicquo quis dejectus est, fructuum ratio habetur: quamvis in cæteris interdictis, ex quo edita sunt, non retrò computantur. Idem est et in rebus mobilibus, quæ ibi erant. Nam et earum fruetus computandi sunt, ex quo quis vi dejectus est. l. 1. §. 40.

Si de possessione vi dejectus es, eum et lege Juliâ vis privatæ reum postulare, et ad instar interdicti undè vi, convenire potes, quo reum causam omnem præstare oportet: in quâ fructus etiam ques vetus possessor percipere potuit, non tantùm quos prædo percipit, re non ambigitur. 1. 4. C. undè vi.

4. In interdicto undè vi, tanti condemnatio facienda est, quanti intersit possidere: et hoc jure nos uti Pomponius scribit

« VorigeDoorgaan »