Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Id est, tanti rem videri, quanti actoris intersit. l. 6. C. civ. 1149. 5. Fulcinius dicebat, vi possideri quoties vel non dominus, cùm tamen possideret, vi dejectus est. I. 8.

TITULUS XVII.

Uti possidetis.

1. Ait prætor, uti eas ædes quibus de agitur, nec vi, nec clàm, nec precariò alter ab altero possidetis, quo minùs ita possideatis, vim fieri veto. 1. 1. pr. 23, s.

2. Hujus interdicti proponendi causa hæc fuit. Quod separata esse debet possessio à proprietate: fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit: alter dominus quidem sit, possessor verò non sit : fieri potest, ut et possessor idem, et dominus sit. l. 1. §. 2. C. civ. 544, 2228.

aut

3. Inter litigatores ergò quoties est proprietatis controversia, ant convenit inter litigatores uter possessor sit, uter petitor, non convenit. Si convenit absolutum est, ille possessoris commodo, quem convenit possidere, ille petitoris onere fungetur. Sed si inter ipsos contendatur uter possideat, quia alteruter se magis possidere adfirmat, tunc si res soli sit, in cujus possessione contenditur, ad hoc interdictum remittitur. l. 1. §. 3.

Incerti juris non est ortâ proprietatis et possessionis lite, priùs possessionis decidi oportere quæstionem. Î. 3. C. de interd. pr. 23, s.

4. Omnis de possessione controversia aut eo pertinet, ut quod non possidemus nobis restituatur, aud ad hoc, ut nobis retinere liceat quod possidemus. l. 1. §. 4.

5. Perpetuò autem hoc interdicto insunt hæc, quod nec vi, nec clàm, nec precariò, ab illo possides. l. 1. §. 5.

Quod ait prætor in interdicto nec vi, nec clàm, nec precariò alter ab altero possidetis, hoc eo pertinet, ut si quis possidet vi, aut clàm, aut precariò, si quidem ab alio, prosit ei possessio : si verò ab adversario suo, non debeat eum, propter hoc quod ab co possidet, vincere has enim possessiones non debere proficere palàm est. I. 1. §. ult.

Justa an injusta adversùs cæteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert: qualiscunque enim possessor, hoc ipso quod possessor est, plus juris habet, quàm ille qui non possidet. 1. 2.

C. civ. 2228.

6. Hoc interdictum duplex est: et hi quibus competit et actores, et rei sunt. 1. 3. §. 1. pr. 27.

TITULUS XIX.- De itinere, actuque privato.

1. Hoc interdicto prætor non inquirit utrùm habuit jure servitutem impositam, an non, sed hoc tantùm an itinere actuque hoc anno usus sit non vi, non clàm, non precariò. Et tuetur eum, licèt eo tempore, quo interdictum redditur, usus non sit. I. 1. §. 2.

Annum ex die interdicti retrorsùm computare debemus. l. 1. §. 3. V. 1. 2. C. undè vi. pr. 23.

2. Is cujus colonus, aut hospes, aut quis alius iter ad fundum fecit, usus videtur itinere, vel actu, vel vià, et idcircò interdictum habebit, l. 1. §. 7. C. civ. 2228.

3. Si ego tibi fundum precariò dedero cui via debebatur, et fu rogaveris precariò, ut eâ viâ utaris, nihilominùs utile interdictum mihi esse. l. 1. §. 11.

Quoties enim colonus meus, aut is cui precariò fundum dedi viâ utitur, ego ire intelligor, propter quod et rectè dico me itinere usum. d. §. 11. Non enim opinio tua, sed mea quærenda est. d. §. 11.

4. Si quis supradicto tempore anni non vi, non clàm, non precariò itinere usus sit, verùm posteà non sit usus, sed clàm precariòve, videndum est, an ei noceat, et magis est, ut nihil ei noceat, quod attinet ad interdictum. Nec enim corrumpi aut mutari quod rectè transactum est, superveniente delicto potest. I. 2. V. I. 1. §. ult.

Sicut non nocet ei qui sine vitio usus est, quod eodem anno viiiosè usus est, ita emptori, hæredique non nocebit, quod ipsi vitiosè usi sunt, si testator, venditorve rectè usi sunt. 1. 6.

5. Reficere sic accipimus, ad pristinam formam iter et actum reducere, hoc est, ne quis dilatet, aut producat, aut deprimat, aut exaggeret, et aliud est cuim reficere, longè aliud facere. 1. 3. §. 15.

[ocr errors]

6. Si quis servitutem jure impositam non habeat: habeat autem velut longæ possessionis prærogativam, ex eo quod diù usus est servitute, interdicto hoc uti potest. 1. 5. §. 3. V. l. 10. ff. si serv. vind. l. 1. C. de servit. 1. 2. cod. eod. V. T. seq. l. 3. §. 4. TITULUS XX. De aquá quotidianâ, et æstivá.

1. Estatem incipere sic peritiores tradiderunt ab æquinoctio verno, et finiri æquinoctio autumnali. Et ita senis mensibus æstas, atque hyems dividitur. l. 1. §. 32. V. s. ne quid. in fl. publ. I. un. §. 8.

2. Si diurnarum aut nocturnarum hórarum aquæ ductum habeam, non possum aliá horâ ducere, quàm quâ jus habeam ducendi. 1. 2. C. civ. 702.

3. Hoc jure utimur, ut etiam non ad irrigandum, sed pecoris causâ, vel amoenitatis aquâ duci possit. 1. 3.

4. Ductus aquæ cujus origo memoriam excessit, jure constituti loco habetur. 1. 3. §. 4. V. s. Tit. prox. 1. 5. §. 3. C. civ. 640, s. 6go, s.

TITULUS XXI. De rivis.

1. Si quis novum canalem, vel fistulas in rivo velit collocare, cùm id nunquàm habuerit, utile ei hoc interdictum futuram

Labeo ait. Nos et hic opinamur utilitatem ejus qui ducit, sine incommoditate ejus cujus ager est, spectandam. 1. 3. §. 2. C. civ. 702. TITULUS XXIV. — Quod vi aut clàm.

1. Prætor ait, quod vi aut clàm factum est, quæ de re agitur, id cùm experiendi potestas cst, restituas. Hoc interdictum restitutorium est: et per hoc occursum est calliditati eorum qui vi aut clàm quædam moliuntur: jubentur enim ea restituere. Et parvi refert utrùm jus habuerit faciendi, an non. Sive enim jus habuit, sive non, tamen tenetur interdicto, propter quod vi aut clàm fecit: tueri enim jus suum debuit, non injuriam comminisci. l. 1. d. 1. §. 1. et 2.

2. Vi factum videri, Quintus Mucius scripsit, si quis contrà quàm prohiberetur fecerit: et mihi videtur plena esse Quinti Mucii definitio. l. 1. §. 5.

Sed etsi contra testationem, denuntiationemque fecerit, idem esse Cassellius et Trebatius putant. Quod verum est. l. 1. §. 7.

3. Clàm facere videri Cassius scribit, eum qui celavit adversarium, neque ei denuntiavit, si modò timuit ejus controversiam, aut debuit timere. Idem Aristo putat, eum quoque clàm facere, qui celandi animo habet eum quem prohibiturum se intellegerit: et id existimat, aut existimare debet se prohibitum iri. 1. 3. §. pen, et ult.

4. Si alius fecerit me invito, tenebor ad hoc ut patientiam præstem. 1. 7.

5. Est et alia exceptio de quâ Celsus dubitat an sit objicienda, et putà, si incendii arcendi causâ, vicini ædes intercidi, et quod vi aut clàm mecum agatur, aut damni injuria. Gallus enim dubitat, an excipi oporteret, quod incendii defendendi causá factum non sit. Servius autem ait, si id magistratus fecisset, dandam esse: privato non esse idem concedendum. Si tamen quid vi aut clàm factum sit, neque ignis usquè eo pervenisset, simpli litem æstimandam: si pervenisset absolvi eum oportere. 1. 7. §. 4. V. s. ad leg. aquil. I. 49. §. 1. p. 64.

6. Ad quædam quæ non habent atrocitatem facinoris vel sceleris, ignoscitur servis, si vel dominis, vel his qui vice dominorum sunt, obtemperaverint. l. 11. §. 7.

7. Hæreditas dominæ locum obtinet. l. 13. §. 5. in f.

8. Opus quod à pluribus pro indiviso factum est, singulos in solidum obligat. l. 15. §. 2.

9. Hoc interdicto tanti lis æstimatur, quanti actoris interest id opus factum esse, officio autem judicis ita oportere fieri restitutionem judicandum est, ut in omni causâ eadem conditio sit actoris quæ utura esset, si id opus, de quo actum est, neque vi neque clàm factum esset. !. 15. §. 7.

TITULUS XXVI.

De precario.

1. Precarium est quod precibus petentis utendum conceditu

( tamdiù) quamdiù is qui concessit patitur. 1. r. C. civ. 2236.

2. Distat (precarium) à donatione, eo quod qui donat, sic dat ne recipiat: at qui precariò concedit, sic dat quasi tunc recepturus, cùm sibi libuerit precarium solvere. l. 1. §. 2. C. civ. 894.

3. Est simile (precarium) commodato. Nam et qui commodat, rem sic commodat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ei uti re commodatâ permittat. l. 1. §. 3. C. eiv. 1875.

4. Habere precariò videtur qui possessionem vel corporis, vel juris adeptus est, ex hac solummodò causâ, quod preces adhibuit, et impetravit ut sibi possidere, aut uti liceat. Veluti si me precariò rogaveris, ut per fundum meum ire vel agere tibi liceat, vel ut in tectum, vel in aream ædium mearum stillicidium, vel tignum in parietem immissum habeas. In rebus etiam mobilibus precarii rogatio constitit. 1. 2. §. 3. 1. 3. et 1. 4. C. civ. 1128.

5. Cùm precariò aliquid datur, si convenit, ut in calendas julas precario possiteat, numquid exceptione adjuvandus est, ne antè ei possessio auferatur? sed nulla vis est hujus conventionis, ut rem alienam domino invito possidere liceat. l. 12. V. k. 17. §. 3. ff. commod.

6. Eum qui precariò rogavit, ut sibi possidere liceat, nancisci possessionem non est dubium. An is quoque possideat, qui rogatus sit, dubitatum est. Placet autem penès utrumque esse cum hominem, qui precariò datus esset: penès eum qui rogasset, quâ possederat corpore: penès dominum, quia non discesserit animo possessione. 1. 15. §. 4.

7. Duo in solidum precariò habere non magis possunt, quàm duo in solidum vi possidere, aut clàm. Nam neque justæ, neque injustæ possessiones duæ concurrere possunt. l. 19. V. I. 3. §. 5. De glande legenda.

TITULUS XVIII.

1. Ait prætor, glandem quæ ex illius agro in tuum cadat, quominus illi tertio quoque die legere, auferre liceat, vim fieri veto. Glandis nomine omnes fructus continentur. l. un. d. 1. §. 1.

TITULUS XXX.

De liberis exhibendis, item ducendis. 1. Interdùm magis (apud matrem ) quàm apud patrem morari filius debet, ex justissimâ scilicet causâ. 1. 1. §. 3.1. 3. §. 5. V. s. de Divort. n. 2. C. civ. 302, 306.

2. Certo jure utimur, ne benè concordantia matrimonia jure patriæ potestatis turbentur. Quod tamen sic erit adhibendum, ut patri persuadeatur, ne acerbè patriam potestatem exerceat. 1. 1. §. ult. in f. 1. 3. §. 5. in f.

LIBER QUADRAGESIMUS QUARTUS.

TITULUS 1. De exceptionibus, præscriptionibus, et præjudiciis. 1. Reus in exceptione actor est, l. 1. pr. 168, s.

2. Exceptio dicta est, quasi quædam exclusio quæ (inter) op

poni actioni cujusque rei solet, ad eludendum id quod in intentionem, condemnationemve deductum est. l. 2.

3. Replicationes nihil aliud sunt quàm exceptiones, et à parte actoris veniunt: quæ quidem ideò necessariæ sunt, ut exceptiones excludant. Semper enim replicatio idcircò objicitur, ut exceptionem oppugnet. l. 2. §. 1.

4. Sed et contra replicationem solet dari triplicatio, et contra triplicationem rursùs et deinceps multiplicantur nomina, dùm aut rcus aut actor objicit. I. 2. §. 3.

5. Solemus dicere quasdam exceptiones esse dilatorias, quasdam peremptorias: ut putà dilatoria est exceptio quæ differt aetionem, veluti procuratoria exceptio dilatoria est: nam qui dicit non licere procuratorio nomine agi, non prorsùs litem inficiatur, sed personam evitat. 1. 2. §. 4. pr. 168, s.

6. Exceptiones aut perpetuæ et peremptoriæ sunt, aut temporales et dilatoriæ. Perpetuæ atque peremptoriæ sunt quæ semper locum habent, nec evitari possunt, qualis est doli mali, et rei judicatæ, et si quid contra leges senatus veconsultum factum esse dicetur: item pacti conventi perpetui, id est, ne omuinò pecunia petatur. Temporales atque dilatoriæ sunt quæ non semper locum habent, sed evitari possunt: qualis est pacti conventi temporalis, id est, ne fortè intrà quinquennium ageretur. 1. 3.

7. Is qui dicit se jurasse, potest et aliis exceptionibus uti cum exceptione jurisjurandi, vel aliis solis: pluribus enim defensionibus uti permittitur. 1. 5.

Nemo prohibetur pluribus exceptionibus uti, quamvis diversæ

sunt. 1. 8.

8. Exceptiones quæ personæ cujusque cohærent, non transeunt ad alios. Veluti ea quam socius habet exceptionem quod facere possit, vel parens, non competit fidejussori. 1. 7. Rei autem cohærentes exceptiones etiam fidejussoribus competunt, ut rei judicatæ, doli mali, jurisjurandi, quod metus causâ factum est. Igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodò competit exceptio fidejussori. d. 1. §. 1.

9. Modestinus respondit: Res inter alios judicata, aliis non obest. Nec si is contra quem judicata est, hæres exstiterit ei, contra quem nihil pronuntiatum est, hæreditariam ei litem inferenti, præscribi ex eâ sententiâ posse, quam proprio nomine disceptans, antequàm hæres exstiterit, excepit. l. 10.V. T. scq. 1.3. C. civ. 1351.

10. Si res judicata esset ex falsis instrumentis, si posteà falsainveniantur, nec rei judicatæ præscriptionem opponi. l. 11. pr. 480. 11. Omnes exceptiones quæ reo competunt, fidejussori quoque, etiam invito rco, competunt. I. 19. C. civ. 2036.

12. Rei majoris pecuniæ præjudicium fieri videtur, cùm ca quæstio in judicium deducitur, quæ vel tota vel ex aliquâ parte communis est quæstioni de re majori. 1. 21.

« VorigeDoorgaan »