Pagina-afbeeldingen
PDF

contrahendi fuit, nisi animus utriusque consentit, perduci ad effectum id quod inchoatur, non potest. l. 55. C. civ. 1 1 o8. 16. Ex maleficio nascunlur obligationes, veluti ex furto, ex damno, ex rapinâ, ex injuriâ, quae omnia unius generis sunt. Nam hæ re tantùm consistunt, id est, ipso maleficio. Cùm alioquin ex contractu obligationes non tantùm re consistant, sed etiam consensu. I. 4. C. civ. 1 382. 1 7. Si quis absentis negotia gesserit, si quidem ex mandatu, palàm est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus invicem experiri possunt de co quod alterum alteri ex bonâ fide praestare oportet. Si verò sine mandatu, placuit quidem sanè eos invicem obligari, eoque nomine proditae sunt actiones, quas appellamus negotiorum gestorum , quibus æquè invicem experiri possunt de eo quod ex bonâ fide alterum alteri præstari oportet. Sed neque ex contractu, neque ex maleficio actiones nascuntur, neque-enim is qui gessit, cum absente creditur antè contraxisse : neque ullum maleficium est, sine mandatu suscipere negotiorum administratiouem. Longè magis is cujus negotia gesta sunt ignorans, aut contraxisse, aut deliquisse intelligi potest. Sed utilitatis causâ receptum invicem eos obligari. Ideò autem id ita receptum est, quia plerumquè homines eo animo peregrè proficiscuntur, quasi statim redituri : nec ob id ulli curam negotiorum suorum mandant: deindè novis causis intervenientibus, ex necessitate diutiùs absuut : quorum negotia desperire iniquum erat, quae sanè desperirent, si vel is qui obtulisset se negotiis gerendis, nullam habiturus esset actionem de eo quod utiliter de suo impendisset, vel is cujus gesta essent, adversùs eum qui invasisset negotia ejus, nullo jure agere posset. l. 5. C. civ. 136 1 , s. 1984. 18. Tutelae judicio qui tenentur, non propriè ex contractu obligati intelliguntur : nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur. Sed quia sanè non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri videntur. Et hoc autem casu mutuae sunt actiones : non tantùm enim pnpillus cum tutore, sed et contrà tutor cum pupillo habet actionem, si vel impenderit aliquid in rem pupilli, vel pro eo fuerit obligatus, aut rem suam creditori ejus obligaverit. l. 5. §. 1. C. civ. 469, s. 1 9. Haeres quoque qui legatum debet, neque ex contraetu, ncque ex maleficio obligatus esse intelligitur : nam neque eum defuncto, neque cum hærede contraxisse quicquam legatarius intelligitur. Maleficium autem nullum in eâ re esse plusquàm manifestum est. l. 5. §. a. C. civ. 1o17. ao. In quoque qui non debitum accepit per errorem solventis, obligatur quidem quasi ex mutui datione : et eâdem actione temetur quâ debitores creditoribus. Sed non potest intelligi is, qui ex eâ causâ tenetur ex contractu obligatus esse : qui enim solvit per errorem, magis distrahendæ obligationis animo, quàm contrahendæ darc videtur. l. 5. §. 3. C. civ. 1235. 2 1. Si judex litem suam fecerit, non propriè ex maleficio obligatus videtur : sed qtiia neque ex contractu obligatus est, et utiçjuè peccasse aliquid intelligitur, licèt per imprudentiam, ideò videtur quasi ex maleficio teneri. I. 5. §. 4. 22. Is quoque ex cujus coenaculo, vel proprio ipsius, ve! conducto, vel in quo gratis habitabat, dejectum effusumve aliquid est, ita ut alicui noceret, quasi ex maleficio teneri videtur. Ideò autem non propriè ex maleficio obligatus intelligitur, quia plerumquè ob alterius culpam tenetur, aut servi, aut liberi : cui similis est is qui eâ parte quâ vulgò iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere. l. 5. §. 5. C. civ. 1382 , s; p. 47 1, 475. a3. Item exercitor navis, aut cauponae, aut stabuli, de damno, aut furto quod in nave, aut cauponâ, aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio teneri videtur : si modò ipsius nullum est maleficium, sed alicujus eorum quorum operâ navem, aut cauponam, aut stabulum exerceret. Cùm enim neque ex contractn sit adversùs eum constituta hæc actio, et aliquatenùs culpæ reus est, quod operâ malorum hominum uteretur : ideò quasi ex maleficio teneri videtur. l. 5. §. ult. C. civ. 1384, s. 1 952, s. co. o 16. 24. In omnibus temporalibus actionibus, nisi novissimus totus dies compleatur, non finit obligationem. I. 6. Qui ante calendas pro.rimas stipuletur, similis est ei qui calendis stipulatur. l. 13. ff. de verb. obl. V. inf. l. 5o. C. civ. 226o. 226 1. 25. Sub hâc conditione, si votam, nulla fit obligatio. Pro non dicto enim est, quod dare, nisi velis, ccgi non possis : nam nec hæres promissoris ejus qui nunquàm dare voluerit, tenetur: quia hæc conditio in ipsum promissorem nunquàm exstitit. l. 8. C. civ. 4944 , i 174. 26. Naturales obligationes non eo solo æstimantur, si actio aliqua earum nomine competit: verùm etiam eo, si soluta pecunia repeti non possit. l. 1 o. V. inf. de fidej. l. 16. §. 4. C. civ. i 235. 27. Quæcunque gerimus, cùm ex nostro contractu originem trahunt, nisi ex mostrâ personâ obligationis initium sumant inanem actum nostrum efficiunt. Et ideò neque stipulari, neque emere, vendere, contrahere, ut alter suo nomine rectè agat, possumus. l. 1 1. 28. Ex depositi, et commodati et mandati, et tutelae, et negotiorum gestorum, ob dolum malum defuncti hæres in solidum tenetur. l. 1 2. - - - Ex contractibus venientes actiones in hæredes dantur, licèt delictum quoque versetur : veluti cùm tutor in tutelâ gerendà doko fecerit, aut is apud quem depositum est. l. 49. V. inf. I. 33. 29. Omnes debitores, qui speciem ex causâ lucrativâ debent, liberantur cùm ea species ex causâ lucrativâ ad creditores pervenisset. l. 17. V. l. seq. 3o. Si is qui stichum dari stipulatus fuerat, hæres exstiterit ei eui ex testamento idem stichus debebatur, si ex testameuto stichum petierit, non consumet stipulationem : et contrà si ex stipulatu stichum petierit, actionem ex testamento salvam habebit: ijuia initio ita constiterint hæ duæ obligationes, ut alterâ in judicium deductâ, altera nihilomiuùs integra remaneret. l. 18. V. l. seq. 31. Ex promissione dotis non videbitur lucrativa causa esse, sed quodammodò creditor, aut emptor intelligitur qui dotem petit; porrò cùm creditor, vel emptor ex lucrativâ causâ rem habere coeperit, nihilominùs integras actiones retinent : sicut ex contrario, qui non ex lucrativâ causâ rem habere coepit, eamdem non prohibetur ex lucrativâ causâ petere. l. 19. 32. Contraxisse unusquisque in eo loco intelligitur, in quo, ut solveret, se obligavit. l. 2 1. C. civ. 1 247. 33. Servius rectissimè existimavit, si quandò dies, quâ pecunia daretur, sententia arbitri comprehensa non esset, modicum spatium datum videri. Hoc idem dicendum et cùm quid eâ lege vemierit, ut nisi ad diem pretium so!utum fuerit, inempta res fiat. I. a3. in f. C. civ. 1244, co. 1 57. 34. Actionum genera sunt duo : in rem, quæ dicitur vindicatio : et in personam, quæ condictio appellatur. In rem actio est, per quam rem nostram quæ ab alio possidetur, petimus, et semper adversùs eum est qui rem possidet. In personam actio est, quâ cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid, vel damdum : et semper adversùs eumdem locum habet. l. a5. C. civ. 2262. 35. Omnes poenales actiones post litemincohatam, et ad haeredes transeunt. l. 26. v. Constitutiouibus quibus ostenditur hæres pænd non teneri, placuit, si vivus conventus fuerat, etiam poenae persecutionem transmissam videri : quasi lite contestatâ cum mortuo. I. 33. ./,are canonico, qttod scquimur, tenetur omninò hæres sarcire aazzzzzam eae delicto defuncti. 16. q. 6. c. 3. 12. q. 2. c. 36. 1. q. %. c. 1 1. Item peccato Israëlitarum in f. C. ult. de sepult. c. 5. de pape. et incend. Cur enim quod in principalibus personis justum est, non ad haeredes et adversùs eos transmittatur. l. 13. C. de contr. et committ. stipul. PHaeres vitiorum defuncti successor. l. 1 1. §. 2. in. f. ff. de public. id rem act. l. 2. in f. C. de fruct. et lit. exp. AL;c&t non ea sit harum legum sententia, quæ in causd delicti

[ocr errors]

adversùs hæredem aptari possit. Ratio ipsa legum juri canonico convenit, et nostris moribus. 36. Obligationes quæ non propriis viribus consistunt, neque officio judicis, neque praetoris imperio, neque legis potestate, confirmantur. l. 27. 37. Miaetae sunt actiones in quibus uterque actor est : ut putà finium regundorum, familiæ erciscundæ, commnni dividundo, interdictum uti possidetis. l. 37. §. 1. 38. Haereditariarum actionum loco habentur et legata, quamvis ab hærede coeperint. l. 4o. 39. Creditores eos accipere debemus qui aliquam actioncm habent : sic tamen ne exceptione submoveantur. l. 32. §. 1. 4o. Obligationum ferè quatuor causæ sunt : aut enim dies in his est, aut conditio, aut modus, aut accessio. l. 44. 41. Circa diem duplex inspectio est : nam vel ex die incipit obligatio, aut confertur in diem. Ex die veluti, calendis martiis dare spondes? Cujus natura haec est, ut ante diem non exigatur. Ad diem autem, usque ad calendas dare spondes? l. 44. C. civ. 1 185. 42. Conditio verò efficax est quæ in constituendâ obligatione inseritur, non quae post perfectam eam ponitur : veluti centum dare spondes, nisi navis eae Asid venerit? Sed hoc casu, existente conditione, locus erit exceptioni pacti conventi, vel doli mali. l. 44. §. 2. C. civ. 1 181, 1 183. 43. Modus obligationis est, cùm stipulamur decem, aut homimem : nam alterius solutio totam obligationem interimit. Nec al— ter peti potest. Utiquè quamdiù utrumque est. l. 44. §. 3. C. civ. 1 i 89, s. 44. Accessio verò in obligatione, aut personæ, aut rei fit personæ, cùm mihi aut Titio stipulor. Rei cùm mihi decem, aut Titio hominem stipulor: ubi quæritur, an ipso jure fiat liberatio homine soluto Titio. l. 44. §. %. - 45. Si ita stipulatus sim, si fundum non dederis, centum dare spondes, sola centum in stipulatione sunt: im exsolutione, fundus. Sed si navem fieri stipulatus sum, et, si non feceris, centum : videndum utrùm duæ stipulationes sint, pura et conditionalis, et existens sequentis conditio non tollat priorem. An verò transferat. in se, et quasi movatio prioris fiat. Quod magis verum est. l. 44. §. penult. et ult. C. civ. 1226, s. /|6. Furiosus et pupillus ubi ex re actio venit, obligantur, etiam sine curatore, vel tutoris auctoritate. Veluti si communem fundum habeo cum his, et aliquid in eum impendero : vel damnum in eo pupillus dederit. Nam judicio communi dividundo obligabuntur. I. 46. 47. Arrianus ait, multùm interesse, quæras, utrùm aliquis obligetur, an aliquis liberetur. Ubi de obligando quæritur, propensiores esse debere nos, si habeamus occasionem ad negandum.

Ubi de liberando ex diverso ut facilior sis ad liberationem. l. 47.

C. civ. 1 162. 48. In quibuscunque negotiis sermone opus non est, sufficiente

consensu, iis etiam surdas intervenire potest : quia potest intel

ligere et consentire. Veluti in locationibus, conductionibus, emptionibus, et cæteris. I. 48. C. civ. 1 1 o8. 49. Quod quis aliquo anno dare promittit, aut dare damnatur, ei potestas est quolibet ejus anni die dandi. l. 5o. Qui hoc anno, aut hoc mense dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus praeteritis, anni vel mensis, non rectè petet. l. 42. ff. de verb. obl. 50. Nihil aliud est actio quàm jus, quod sibi debeatur, judicio persequendi. I. 51. 51. Nutu solo pleraque consistunt. l. 52. §. ult. 52. In omnibus negotiis contrahendis, sive bonâ fide sint, sive non sint, si error aliquis intervenit. ut aliud sentiat (putà) qui emit, aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil valet quod acti sit. Et idem in societate quoque coeundâ respondendum est, ut si dissentiant, aliud alio existimante, nihil valet ea societas quæ in consensu consistit. l. 57. C. civ. 1 1 o9, 1 1 1 o, 1 1 17. 53. Sciendum est ex omnibus causis lites contestatas et in hæredem, similesque personas transire. I. 58. 54. Nunquàm actiones poenales de eâdem pecuniâ concurrentes alia aliam consumit. l. 6o. 55. Seia cùm salarium constituere vellet, ita epistolam emisit. Lucio Titio salutem. Si (in) eodem animo, et eddem affectione circà me es qui semper fuisti, eae continenti acceptâs litteris meis, distractâ re tud, veni : hoc tibi quamdiù vivam præstabo, annuos decem : scio enim quia valdé me bené ames. Quæro, cùm et rem suam distraxerit Lucius Titius, et ad eam profectus sit, et ex eo cum eâ sit, an ei ex his epistolis salarium annuum debeatur. Respondit ex personis causisque eum cujus notio sit, æstimaturum an actio danda sit. l. ult. §. 1. 56. Bonam fidem in contractibus considerari æquum est. l. 4. C. de obl. et act. C. civ. 1 134. 57. Sicut initio libera potestas unicuique est habendi vel non habendi contractus: ita renuntiare semel constitutæ obligationi, adversario non consentiente, nemo potest. Quapropter intelligere debetis, voluntariæ obligationi semel vos nexos, ah hâc, non consentiente alterâ parte, de cujus precibus fecistis mentionem, minimè posse discedere. l. 5. C. eod. C. civ. 1 134. 58. Adversùs debitorem electis pignoribus (personalis) actio hon tollitur : sed eo quod de pretio servari potuit in debitum computato, de residuo manet integra. I. 1 o. C. eod.

« VorigeDoorgaan »