Pagina-afbeeldingen
PDF

59. Ab hæredibus et contra hæredes incipiunt actiones, et obligationes. l. un. C. ut act. et ab hæred. et contr. haer. inc.

6o. Certissimum est ex alterius contractu neminem obligari. l. 3. in f. C. ne ux. pro mar. vel mar. p. v. C. civ. 1 1 1 9.

LIBER QUADRAGESIMUS QUINTUS.

Titvlvs 1. De verborum obligationibus. 1. Stipulationum quaedam in dando, quædam in faciendo consistunt, et harum omnium quaedam partium præstationem recipiunt, veluti cùm decem dari stipulamur: quaedam non recipiunt, ut in his quæ naturâ divisionem non admittunt, veluti cùm viam, iter, actum stipulamur. l. 2. d. l. §. 1. C. civ. 1 1 26. 2. Satis acceptio est stipulatio quæ ita obligat promissorcm, ut ad promissores quoque ab eo accipiantur : id est qui idem promittunt. l. 5. §. 2. 3. Si sortem promiseris, et si ea soluta non esset, pænam, etiam si unus ex hæredibus tuis portionem suam ex sorte solverit, nihilominùs poenam committet donec portio cohaeredis solvatur. Idemque est de poenà ex compromisso si unus paruerit, alter non paruerit sententiæ judicis, sed à cohærede satisfieri debet. Nec enim aliud in his stipulationibus sine injuriâ stipulatoris constitui potest. l. 5. in f. C. civ. 1232, s. 4. In illâ stipulatione, si calendis stichum non dederis, decem dare spondes ? Mortuo homine quæritur an statim ante calendas agi possit? Sabinus, Proculus exspectandum diem actori putant : quod est verius. Tota enim obligatio sub conditione, et in diem collata est. Et licèt ad conditionem committi videatur, dies tamen superest. l. 8. C. civ. 1 185, s. 5. Si ex legati causâ aut ex stipulatu hominem certum mihi debeas, non aliter post mortem ejus tenearis mihi, quàm si per te steterit, quominùs, vivo eo, eum mihi dares : quod ita fit, si aut interpellatus non dedisti, aut occidisti eum. I. 23. V. 1. 33. et I. 82. §. 1. C. civ. io42. 6. Generaliter novimus turpes stipulationes nullius esse momenti l. 26. C, civ. 1 1 3 1, 1 1 33. 7. Si in nomine servi, quem stipnlaremur dari, erratum fuisset, cùm de corpore constitisset, placet stipulationem valere. I. 3o. C. •mv. i i i o. 8. Si stichus certo die dari promissus, ante diem moriatur, non tenetur promissor. l. 33. V. s. l. 23. et I. 82. §. 1. C. civ. 1 1 47, 1 , 48. 9. Si quis cùm aliter eum convenisset obligari, aliter per machinationem obligatus est, erit quidem subtilitati juris ob$trictus, sed doli exceptione uti potest. Quia enim per dolum obligatus est, competit ei exceptio. Idem est et si nullus dolus intercessit stipulantis, sed ipsa res in se dolum habet. Cüm enim quis petat ex eâ stipulatione, hoc ipse dolo facit quod petit. I. 36. C. civ. 1 1 16, s. 1 o. Alteri stipulari nemo potest. l. 38. §. 17. Inventæ sunt enim hujusmodi obligationes ad hoc, ut unusquis. que sibi acquirat quod suâ interest. Cæterùm ut alii detur nihil interest meâ. l. 38. §. 1 7. Si stipulor alii, cùm meâ interesset, videamus an stipulatio committetur ? Et ait Marcellus stipulationem valere in specie hujusmodi. l. 38. §. ao. C. civ. 1 1 19, s. 1 1. In stipulationibus cùm quæritur quid actum sit, verba contra stipulatorem interpretenda sunt. l. 38. §. 18. V. l. 39. ff. de pact. l. 2 1. et 33. ff. de contr. empt. I. 39. ff.de act, empt. etvend. C. civ. 1 162. 12. Quoties in obligationibus dies non ponitur , præsenti die pecunia debetur. Nisi si locus adjectus spatium temporis inducat; quo illò possit perveniri. l. 4 i. . 13. Si quis arbitratu (putà) Lucii Titii restitui sibi stipulatus est, deindè ipse stipulator moram fecerit, quominùs arbitretur. Titius, promissor, quasi moram fecerit, non tenetur. Quid ergò si ipse qui arbitrari debuit moram fecerit, umagis probandum est à personâ non esse recedendum ejus cujus arbitrium insertum est. Et ideò, si omninò non arbitretur, nihil valet stipulatio : ideò ut et si poena adjecta sit, ne ipsa quidem committatur. l. 43. et 44, C. civ. 1592. 1 4. Si decem cùm petiero dari fuero stipulatus, monitionem magis quamdam, quò celeriùs reddantur, et quasi sine morâ, quàm conditionem habet stipulatio, et ideò licèt decessero priusquàm petiero : non videtur defecisse conditio. l. 48. ` 15. In conventionalibus stipulationibus contractui formam contrahentes dant. Enim verò prætoriæ stipulationes legem accipiunt de mente prætoris, qui eas proposuit. Deniquè prætoriis stipulationibus aihil immutare licet, neque addere, neque detrahere. l. 52. l. 9. inf. de stip. præt. 16. Stipulationes commodissimum est ita componere, ut quaecunque specialiter comprehendi possint, contineantur: doli autem clausula ad ea pertineat, quæ in præsentiâ occurrere non possint, et ad incertos casus pertineant. 53. l. 1 1 9. 17. Quoties in diem vel sub conditione oleum quis stipulatur, ejus æstimationem eo tempore spectari oportet, quo dies obligationis venit. Tunc enim ab eo peti potest. Alioquin (aliâs) rei captio erit. Idem erit et si Capuæ certum olei pondo dari quis stipuilatus sit : nam ejus temporis fit æstimatio, cùm peti potest. Peti autem potest, quo primùm in locum pervenire potuit. l. 59. et 6o. C. civ. 1 1 49, s. 18. Si quis ita stipuletur, sive navis er Asid venerit, sive Titius consul factus fuerit, utra priùs conditio exstitisset, stipulatio committetur : et ampliùs committi non potest: sed enim cùm ex duabus disjunetivis conditionibus altera defecerit, necesse est ut ea quæ exstiterit stipulationem committat. l. 63. 19. Interdùm pura stipulatio ex re ipsâ dilationem capit. 1. 73. Sic qui Carthagini dari stipulatur, cùm Romae sit, tacitè fempus complecti videtur, quo perveniri Carthaginem potest. d. 1. 73. V. inf. I. 137. §. a. 2o. Stichi promissor, post moram offerendo purgat moram : certè enim doli mali exceptio nocebit ei qui pecuniam oblatam accipere noluit. l. 73. §. ult. 2 1. Stipulationum quædam certæ sunt, quaedam ineertae. Certnm est quod ex ipsâ pronuntiatione apparet, quid quale quantumque sit : ut ecce aurei decem, fundus Tusculani:s, homo stichus, tritici Africi optimi modii centnm, vini Campani optimi amphoræ centum. Ubi autem non apparet quid quale quantumque est im stipulatione, incertam esse stipulationem dicendum est. Ergò si quis fundum sine propriâ appellatione, vel hominem generaliter sine proprio nomine, aut vinum frumentumve sine qualitate, «lari sibi stipulatur, incertum deducit in obligationem. Usque adeò ut si quis ita stipulatus sit , Tritici Afriei boni nnodios ccntttrn, vini Campani bonâ amphoras centum, incertum videatur stipulari : quia bono melius inveniri potest. Qno fit, ut boni -appellatio non fit certæ rei significativa : cùm id quod bono mefius sit ipsum quoque bonum sit. At cùm optimum quisque stipulatur , id stipulari intelligitur cujus bonitas principalem gradum bonitatis habet : quæ res efficit ut ea appellatio certi significativa sit. l. 74. l. 75. d. l. §. 1. el 2. 22. Si stipulatus fuerim illud aut illud, quod ego voluero, hæc electio personalis est. l. 76. In haeredes tamen transit obligatio, et ante electionem mortuo stipulatore. d. f. 76. C. civ. 1 189, §. 23. Ad diem sub poenâ pecunia promissa, et ante diem mortuopromissore committetur poena, licèt non sit hæreditas ejus adita. l. 77. C. civ. 1 23o, s. 24. In stipulationibns id tempns spectatur quo contrahimus. E. 78. l. 1 44. ff. de regjur. I. 18. eod. 25. Quoties in stipulationibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res, quâ de agitur, in tuto sit. l. 8o. C. civ. 1 156, s. 26. Si post moram promissoris homo decesserit, tenetur nihilominùs, proindè ac si homo viveret. l. 82, §. 1. W. s. l. 23. et l. 33. Quoties culpa intervenit debitoris perpetuatur obligatio. I. 9 1 . §. 3. C. civ. 1 138, s. 27. Mora rei fidejussori quoque nocet. 1. 8o. C. civ. 2oa 1, s. 28. (In quæstionibus de bono et aequo ) plerumque sub auctoritate juris scientia periculosé erratur. I. gr. §. 3.

29. Quidquid adstringendæ obligationis est, id nisi palàm verbis exprimitur, omissum intelligendum est, ac ferè secundùm promissorem interpretamur : quia stipulatori liberum fuit verba katè concipere. l. 99. V. n. 31. C. civ. 1 162. 3o. Conditio in præteritum non tantùm in præsens tempus relata, statim aut peremit obligationem, aut omninò non differt. I. 1 oo. 31. Si ita post annum aut biennium dabis, post biennium debentur. Quia in stipulationibus id servatur : ut quod minus esset quodque longius, esse videretur in obligationem deductum. l. 1 og. 32. Si quis stipulatus sit stichum aut Pamphitum', utrum ipse vellet , quem elegerit petet : et is erit solus in obligatione. An autem mutare voluntatem possit et ad alterius petitionem transire, quærentibus respiciendus erit sermo stipulationis. l. 1 1 a. V. inf. l. 138. §. 1. 33. In insulam deportato reo promittendi, stipnlatio ita concepta, cùm morieris dari ? non nisi moriente eo commititur. l. 12 1. §. a. 34. Plerumquè ea quæ præfationibus convenisse concipiuntur, etiam in stipulatione reposita creduntur. l. 134. §. 1. 35. Plura adjudicis cognitionem remittenda sunt. l. 135. §. 2. in f. 36. Cùm stipulatus sum Ephesi dare? Inest tempus. Quod autem accipi debeat, quæritur. Et magis est ut totam eam rem ad judicem, id est, ad virum bonum remittamus, qui æstimet quanto tempore diligens paterfamilias conficere possit quod facturum se promiserit. l. 137. §. 2. Item qui insulam fieri spopondit, non utiquè conquisitis undiquè fabris, et plurimis operis adbibitis, festinare debet : nec rursùs utroque aùt altero cowtentus esse : sed modus adhibendus est secundùm rationem diligentis ædificatoris, et temporum locorumque. l. 137. §. 3. 37. Eum qui certarum nundinarum diebus dari stipuletur, primo die petere posse Sabinus ait : Proculus autem et cæteri diversæ scholæ auctores quamdiù vel exiguum tempus ex mundinarum spatio superesset, peti posse existimant : sed ego cum Proculo sentio. l. 138. 38. Cùm purè stipulatus sum, illud aut illud dari, licebit tibi, quoties voles, mutare voluntatem in eo quod præstaturus sis : quia diversa causa est voluntatis expressæ, et quæ inest. l. 138. §. 1. V. s. l. 1 1 2. C. civ. 1 189, s. 39. Omnes stipulationes etiam si non solemnibus, vel directis, sed quibuscunque verbis consensu contrahentium compositæ sunt, vel legibus cognitæ, suam habeant firmitatem. l. io. C. de contr. et comm. stip. C. civ. 1 1o8. 4o. Sancimus omnem stipulationem sive in dando, sive in faciendo, sive mixta ex dando ex faciendo inveniatur, et ad hæredes, et contra hæredes transmitti, sive specialis hæredum fiat mentio, sive nom. Cur enim quod in principalibus personis justum est, non ad hæredes, et adversùs eos transmittatur ? l. 13. C. de contr. et comm. stipul. C. civ. 1 122. 41. Ex eo instrumento nullam vos habere actionem, in quo contra bonos mores de successione futurâ interposita fuit stipulatio, manifestum est : cùm omnia quæ contra bonos mores, vel in pactum, vel in stipulationem deducuntur, nullius momenti sint. 1. 4. C. de inutil stipul. C. civ. 1 1 3o. TitulUs ii. — De duobus reis constituendis. 1. Qui stipulatur reus stipulandi dicitur, qui promittit reus promittendi habetur. 1. 1. 2. Cùm duo eamdem pecuniam aut promiserint aut stipulati sint, ipso jure et singuli in solidum debentur, et singuli debent. I. 2. V. inf. l. 1 1. §. 1. C. civ. i 197, 12oo. 3. In duobus reis promittendi frustrà timetur novatio. Nam licèt antè prior responderit, posterior etsi ex intervallo accipiatur, consequens est dicere pristinam obligationem durare, et sequentem accedere; et parvi refert simul spondeant, an separatim promittant : cùm hoc actum inter eos sit, in duo rei constituantur, neque ulla novatio fiet. 1. 3. C. civ. 173. 4. Ubi duo rei facti sunt, potest vel ab uno eorum solidum peti: hoc est enim duorum reorum, ut unusquisque eorum in solidum sit obligatus, possitque ab alterutro peti. l. 3. §. 1. Creditor prohiberi non potest exigere debitum, cùm sint duo rei promittendi ejusdem pecuniæ, à quo velit. Et ideò, si probaveris te conventum in solidum exsolvisse, rector provinciæ adjuvare te adversùs eum, cum quo communiter mutuam pecuniam accepisti, non cunctabitur. I. a. C. eod. V. inf. n ult. C. civ. 1 197. 1200, 1 2 I (4. 5. Ex duobus reis promittendi alius in diem, vel sub conditione obligari potest : nee enim impedimento erit dies, aut conditie quominùs ab eo qui purè obligatus esl, petatur. l. 7. C. civ. 1 2 o r. , * 6. Eamdem rem apud duos pariter deposui, utriusque fidem in solidum secutus: vel eamdem rem duobus similiter commodavi : fiunt duo rei promittendi, quia non tantùm verbis stipulationis, sed et cæteris contractibus, veluti emptione, venditione, locatione, conductione, deposito, commodato, testamento, ut putà , si pluribus hæredibus institutis testator dixit Titius et Maevius Sempronio decem dato. I. g. Et stipulationum prætoriarum duo rei fieri possunt. l. 14. 7. Cùm tabulis esset comprehensum, illum et illum centum aureos stipulatos, neque adjectum, ita ut duo rei stipulandi essent, virilem partem singuli stipulari videbantur. Et è contrario cùm ita cautum inveniretur, tot aureos rectè dari stipulatus est Julius Carpu*, spopondimus ego Antonius Achilleus, et Cornelius Dius :

« VorigeDoorgaan »