Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

partes viriles deberi: quia non fuerat adjectum singulos in solidum spopondisse, ita ut duo rei promittendi fierent. l. 11. §. 1.

Exprimere debueras tuis precibus, utrumne in partem an in solidum singuli vos obligaveritis, ac duo rei promittendi exstiteritis: cùm, si quidem ab initio unusquisque pro parte sit obligatus, egredi contractùs fidem non possit: si verò in solidum, electio rescripto adimi non debeat. 1.3. C. de duob. reis stip. et prom. C. civ. 1202.

8. Si reus promittendi altero reo hæres exstiterit, duas obligationes eum sustinere dicendum est. Nam ubi quidem altera differentia obligationum esse possit, ut in fidejussore et reo principali, constitit alteram ab alterâ perimi: cùm verò ejusdem duæ potestatis sint, non potest reperiri quâ altera potiùs quàm alteram consummari. Ideòque etsi reus stipulandi hæres exstiterit, duas species obligationis eum sustinere. I. 13. V. 1. 5. inf. de fidejuss. C. civ. 1209.

9. Ex duobus reis stipulandi, si semel unus egerit, alteri promissor offerendó pecuniam, nihil agit. l. 16. C. civ. 1198.

10. Ex duobus reis ejusdem stichi promittendi factis, alterius factum alteri quoque nocrt. 1. 18. V. inf. n. 12. C. civ. 1205, s.

11. Cùm duo eamdem pecuniam debent, si unus capitis deminutione exemptus est obligatione, alter non liberatur : multùm enim interest, utrùm res ipsa solvatur, an persona liberetur. Cùm persona liberatur manente obligatione, alter durat obligatus et ideò si aquâ et igni interdictum est alicui, fidejussor posteà ab eo datus tenetur. 1. ult.

12. Si reus stipulandi, vel plurium stipulandi correorum unus, promissorem, vel plurium promissorum unum interpellaverit, aut si promissor, vel unus promissorum spontè agnoverit debitum uni stipulatorum, tota obligatio omnibus stipulatoribus adversùs omnes promissores integra perpetuatur. 1. ult. C. de duob. reis stip. et prom. C. civ. 1199, 1206.

13. Si duo vel plures in solidum promiserint, non in solidum tamen singuli, pro suâ quisque parte convenientur. Verùm quod à quibusdam exigi non potuerit, cæterorum onus erit. Nov. 99. C. civ. 1213, s.

LIBER QUADRAGESIMUS SEXTUS.

TITULUS →→→ De fidejussoribus et mandatoribus.

1. Omni obligationi fidejussor accedere potest. I. 1. Et commodati, et depositi fidejussor accipi potest, et tenetur. 1. 2.

[ocr errors]

Et generaliter omnium obligationum fidejussorem accipi posse, nemini dubium est. l. 8. §. 6.

Sed et si ex delicto oriatur actio, magis putamus teneri fidejussorem. 1. 8. §. 5. C. civ. 2011, S.

2. Qui satisdare promisit, ita demùm implesse stipulationem satisdationis videtur, si eum dederit accessionis loco, qui obligari potest, et conveniri. 1. 3. C. civ. 2011.

3. Planè si non idoneum fidejussorem dederit, magis est ut satisfactum sit, quia qui admisit eum fidejubentem, idoneum esse comprobat. 1. 3. in f. C. civ. 2018, s.

4. Potest accipi fidejussor ejus actionis quam habiturus sum adversùs eum pro quo fidejussi, vel mandati, vel negotiorum gestorum l. 4.

Stipulatus sum à reo, nec accepi fidejussorem: posteà volo adjicere fidejussorem si adjecero fidejussor obligatur. Et parvi refert utrùm purè fidejussorem obligem, an ex die, an sub conditione. Abhiberi tamen fidejussor tam futuræ, quàm præcedenti obligationi potest: dummodo sit aliqua, vel naturalis futura obligatio. 1. 6. d. I. §. 1. et 2.

5. Fidejussor et ipse obligatur, et hæredem obligatum relinquit, cùm rei locum obtineat. I. 4. §. 1. C. civ. 2017.

6. Illud commune est in universis qui pro aliis obligantur, quod si fuerint in duriorem causam adhibiti, placuit eos omninò non obligari. In leviorem planè causam accipi possunt. Propter quod in minorem summam rectè fidejussor accipietur. Item accepto reo purè, ipse ex die, vel sub conditione accipi potest. Enim verò si reus sub conditione sit acceptus, fidejussor purè non obligabitur. 1. 8. §. 7. C. civ. 2013.

7. Pro fidejussore fidejussorem accipi, nequaquàm dubium est. 1. 8. §. ult. C. civ. 2014.

8. Si mandatu meo Titio decem credideris, et mecum mandati egeris, non liberatur Titius, sed ego tibi non aliter condemnari debebo, quàm si actiones quas adversùs Titium habes, mihi præstiteris. 1. 13. C. civ. 2029.

9. Si cum Titio debitore egeris, ego (mandator) non liberabor, sed in id duntaxat tibi obligatus ero, quod à Titio servare non potueris. 1. 13. in. f. 1. 55. in f. l. 68. §. 1. in. f.

Priùs debitor conveniendus, et quod ab eo creditor non potuerit recipere, secundùm hoc ad fidejussorem, aut sponsorem, aut mandatorem veniat, et ab illo quod reliquum est sumat. Nov. 4. c. I. C. civ. 2021.

10. Si stipulatus esses à me sine causâ, et fidejussorem dedissem, et nollem eum exceptione uti, sed potiùs solvere, ut mecum mandati judicio ageret: fidejussori, etiam invito me, exceptio dari debet. Interest enim ejus pecuniam retinere potiùs, quàm solutam stipulatori à reo repetere, l. 15.

Ex personâ rei, et quidem invito reo, exceptio et cætera rei commoda fidejussori, cæterisque accessionibus competere potest. 1. 32. C. civ. 2036.

11. Fidejussor obligari non potest ei apud quem reus promittendi obligatus non est. l. 16. C. civ. 2012.

12. Naturales obligationes non eo solo æstimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, verùm etiam cùm soluta pecunia repeti non potest. Nam licèt minùs propriè debere dicantur naturales debitores, per abusionem intelligi possunt debitores: et qui ab his pecuniam recipiunt, debitum sibi recepisse. l. 16. §. 4. V. s. de obl. et act,n. 26. C. civ. 1235, 2012.

13. Stipulatione, in diem conceptâ, fidejussor si sub conditione acceptus fuerit, jus ejus in pendenti erit : ut si ante diem conditio impleta fuerit, non obligetur : si concurret dies et conditio, vel etiam diem conditio secuta fuerit, obligetur. l. 16. §. 5. 14. Fidejussoribus succurri solet, ut stipulator compellatur ei qui solidum solvere paratus est, vendere cæterorum nomina. I. 17. V. I. 39. 1. 41. §. 1.

Cùm is, qui et reum et fidejussores habens, ab uno ex fidejussoribus acceptâ pecuniâ, præstet actiones, poterit quidem dici nullam jàm esse, cùm suum perceperit, et perceptione omnes liberati sunt. Sed non ita est, non enim in solutum accipit, sed quodammodò nomen debitoris vendidit, et ideò habet actiones, quia tenetur ad id ipsum ut præstet actiones. 1. 36.

Cùm alter ex fidejussoribus in solidum debito satisfaciat, actio ei adversùs eum qui unà fidejussit non competit. Potuisti sanè, cùm fisco solveres, desiderare, ut jus pignoris quod fiscus habuit in te transferretur: et si hoc ita factum est, cessis actionibus uti poteris, quod et in privatis debitis observandum est. l. 11. C. de fidejuss. C. civ. 2033.

15. Hæres à debitore hæreditario fidejussorem accepit, deindè hæreditatem ex Trebelliano restituit. Fidejussoris obligationem in suo statu manere ait. Idemque in hâc causâ servandum, quod servaretur cùm hæres contrà quem emancipatus filius bonorum possessionem accepit, fidejussorem accepit. Ideòque in utrâque specie transeunt actiones. l. 21. C. civ. 2014, 2028, s.

16. Inter fidejussores non ipso jure dividitur obligatio ex epistolá divi Hadriani: et ideò si quis eorum, ante exactam à se partem, sine hærede decesserit, vel ad inopiam pervenerit, pars ejus ad cæterorum onus respicit. I. 26.

Ut autem is qui cum altero fidejussit, non solus conveniatur, sed dividatur actio inter eos qui solvendo sunt, ante condemnationem ex ordine postulari solet. I. 10. §. 1. C. de fidejuss. V. §. 4. inst. eod. C. civ. 2025, s.

17. Sicut ipsi fidejussori, ita hæredibus quoque eorum succurrendum. 1. 27. §. 3. C. civ. 2017.

18. Fidejubere pro alio potest quisque, etiam et promissor ignoret. 1. 30. C. civ. 2014.

19. Si fidejussor, vel quis alius pro reo ante diem creditori solverit, exspectare debebit diem quo eum solvere oportuit. 1. 31.

G. civ. 2031.

20. Ut fidejussor adversùs confidejussorem suum agat, danda actio non est Ideòque si ex duobus fidejussoribus ejusdem quantitatis, cùm alter electus à creditore totum ei exsolvet, nec ei cessæ essent actiones: alter nec à creditore, nec à confidejussore convenietur. 1. 39.C. civ. 2025, s. 2033.

21. Si fidejussores in id accepti sunt, quod à curatore servari non possit, et post impletam legitimam ætatem, tam ab ipso curatore, quàm ab hæredibus ejus in solidum servari potuit: et cessante eo qui pupillus fuit, solvendo esse desierit, non temerè utilem in fidejussores actionem competere. 1. 41.

Si fidejussor creditori denuntiaverit ut debitorem ad solvendam pecuniam compelleret, vel pignus distraheret, isque cessaverit : an possit eum fidejussor doli mali exceptione submovere? respondit, non posse, 1. 62.

22. Cùm lex venditionibus occurrere voluerit, fidejussor quoque liberatur: eò magis quod per ejusmodi actionem ad reum pervenitur. 1. 46.

23. Si Titius et Seia pro Movio fidejusserint, subductâ muliere dabimus in solidum adversùs Titium actionem. Cùm scire potuerit aut ignorare non debuerit mulierem frustrà intercedere. 1. 48. 24. Creditor pignus distrahere non cogitur, si fidejussorem simpliciter acceptum, omisso pignore, velit convenire. l. 51. §. 3. Sed neque ad res debitorum quæ ab aliis detinentur veniat priùs, antequàm transeat viam super personalibus contra mandatores, et fidejussores, et sponsores. Nov. 4. c. 2.

25. Non deceptus videtur jure communi usus, 1. 51. §. 4.

26. Cùm facto suo reus principalis obligationem perpetuat, etiam fidejussoris durat obligatio: veluti si moram fecit in sticho solvendo, et is decessit. I. 58. §. 1.

27. Ubicunquè reus ita liberatur à creditore, ut naturâ debitum maneat, teneri fidejussorem respondit. Cùm verò genere novationis transeat obligatio fidejussorem aut jure, aut exceptione liberandum. 1. 60.

Minoris fidejussor, eo restituto, non liberatur, nisi intervenerit dolus creditoris. 1. 1. et 2. C. de fidejuss. min. C. civ. 2012. 28. Fidejussores magistratuum in pœnam, vel multam quam non spopondissent, non debere conveniri decrevit. 1, 68.

Fidejussores magistratuum in his quæ ad reipublicæ administrationem pertinent, teneri: non in his quæ ob culpam, vel delictum eis pœnæ nomine irrogentur, tam mihi quàm divo Severo patri meo placuit. 1. un. C. de peric. eor. qui pro mag. interv.

29. Id quod vulgò dictum est, maleficiorum fidejussorem accipi non posse, non sic intelligi debet, ut in pœnam furti, is cui furtum factum est, fidejussorem accipere non possit. l. 70. §. ult. 30. Si vel unum è reis, vel unum è fidejussoribus creditor convenerit, non amittit jus agendi contra cæteros. 1. 28. C. de fidejuss. et mand. C. civ. 1204.

TITULUS II. De novationibus et delegationibus.

1. Novatio est prioris debiti in aliam obligationem vel civilem, vel naturalem transfusio atque translatio. Hoc est, cùm ex præcedenti causâ ita nova constituatur, ut prior perimatur. Novatio enim à novo nomen accepit, et à novâ obligatione. l. 1. C. civ.

1271. S.

2. Iliud non interest qualis processit obligatio, utrùm naturalis, an civilis, an honoraria : et utrùm verbis, an re, an consensu : qualiscunque igitur obligatio sit quæ præcessit, novari verbis potest: dummodò sequens obligatio aut civiliter teneat, aut naturaliter: ut putà si pupillus sine tutoris auctoritate promiserit. l. 1. §. 1. 3. Novatio ita demùm fit, si hoc agatur, ut novetur obligatio. Cæterùm si non hoc agatur, duæ erunt obligationes. 1. 2. in f.

Novationum nocentia corrigentes volumina, et veteris juris ambiguitates resecantes, sancimus, si quis vel aliam personam adhibuerit, vel mutaverit, vel pignus acceperit, vel quantitatem augendam, vel minuendam esse crediderit, vel conditionem, seu tempus addiderit, vel detraxerit, vel cautionem minorem acceperit, vel aliquid fecerit ex quo veteris juris conditores introducebant novationes, nihil penitùs prioris cautelæ innovari, sed anteriora stare et posteriora incrementum illis accedere: nisi ipsi specialiter remiserint quidem priorem obligationem, et hoc expresserint, quod secundam magis pro anterioribus elegerint. Et generaliter definimus voluntate solùm esse, non lege novandum: etsi non verbis exprimatur, ut sine novatione (quod solito vocabulo aveu xzivóTYTOS Græci dicunt) causa procedat. Hoc enim naturalibus inesse rebus volumus, et non verbis extrinsecùs supervenire. 1. ult. C. eod. C. civ. 1273, s.

4. Cui bonis interdictum est, novare obligationem suam non potest, nisi meliorem suam conditionem fecerit. 1. 3.

5. Si ita fuero stipulatus quantò minùs à Titio debitore excgissem, tantùm fidejubes? Non fit novatio: quia non hoc agitur, ut novetur. 1. 6.

6. Legata, vel fideicommissa, si in stipulationem fuerint deducta, et hoc actum ut novetur, fiet novatio. 1. 8. §. 1.

7. Quod ego debeo si alius promittat, liberare me potest, sinova tionis causâ hoc fiat. 1. 8. §. ult.

Me is qui quod debeo promittit, etiam si nolim, liberat. d. §. in fi. V. inf. de solut. 1. 23.

8. Qui sub conditione stipulatur quæ omnimodò exstatura est, purè videtur stipulari. I. 9. §. 1.

9. Delegare est vice suâ alium ren dare creditori, vel cui jusserit. 1. 11. C. civ. 1277, 1689, s.

10. Novatione legitimè factà, liberantur hypothecæ, et pignus: usuræ non currunt. l. 18.

Ex contractu pecuniæ creditæ, actio inefficax dirigitur, si de

« VorigeDoorgaan »