Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

28. Ea quæ legantur rectâ viâ ab co qui legavit, ad eum cui legata sunt, transeunt. l. 64. in f.

29. Qui eâ mente alienum quid contrectavit, ut lucri faceret, tametsi mutato consilio, id domino posteà reddidit, fur est: nemo enim tali peccato pœnitentiâ suâ nocens esse desiit. l. 65. V. 1. 5. ff. vi. bon. rapt.

30. Qui re sibi commodatâ, vel apud se depositâ usus est, aliter atque accepit: si existimavit se non invito domino id facere, furti non tenetur, sed nec depositi ullo modo tenebitur. Commodati an teneatur, in culpâ æstimatio erit, id est, an non debuerit existimare id dominum permissurum. 1. 76. C. civ. 1880, 1881, 1930.

31. Incivilem rem desideratis, ut agnitas res furtivas non priùs reddatis, quàm pretium fuerit solutum à dominis. Curate igitur causiùs negotiari, ne non tantùm in damba hujusmodi, sed etiam in criminis suspicionem incidatis. 1. 2. C. de furt. et serv. corrup. C. civ. 1599, 2279, 2280.

32. Civile est quod à te adversarins tuus exigit, ut rei quam apud te fuisse fateris, exhibeas venditorem. Nam à transcunte et ignoto te emisse, dicere non convenit, volenti evitare alienam bono viro suspicionem. I. 5. C. de furt. et serv. corrup. C. civ. 2279,

2280.

TITULUS III. — De tigno juncto.

1. Lex duodecim tabularum neque solvere permittit tignum furtivum ædibus, vel vineis junctum, neque vindicare. Quod providenter lex effecit, ne vel ædificia sub hoc prætextu diruantur, vel vinearum cultura turbetur. Sed in eum qui convictus est junxisse, in duplum dat actionem. Tigni autem appellatione continetur omnis materia ex quâ edificium constet, vineæque necessaria. Undè quidam aiunt tegulam quoque, et lapidem, et testam, cæteraque, si qua ædificiis sunt utilia? Tigna enim à tegendo dicta sunt. Hoc ampliùs et calcem, et arenam tignorum appellatione contineri. Sed et in vineis tigni appellatione omnia vineis necessaria continentur, ut putà perticæ, pedamenta, l. 1. d. l. §. 1. C. civ. 554, 555.

TITULUS IV. — Si is qui testamento liber esse jussus erit, post mortem domini ante aditam hæreditatem subripuisse aut corrupisse quid dicetur.

1. Si quidem civilis deficit actio, quod naturâ æquum est, sequimur. 1. 1. §. 1.

2. In pluribus causis justa ignorantia excusationem meretur. l. 2. in f.

TITULUS V. Furti adversùs nautas, caupones, stabularios. 1. In eos qui naves, cauponas, stabula exercebunt, si quid à quoquo eorum, quosve ibi habebunt, furtum factum esse dicetur, judicium datur: sive furtum ope, consilio exercitoris factum sit, sive corum cujus qui in eà navi navigandi causâ esset. Navigandi

autem causá-accipere debemus eos qui adhibentur ut navis naviget, hoc est, nautas. l. un. d. I. §. 1. C. civ. 1384, 1952, 1953. 2. Caupo præstat factum eorum qui in eà cauponâ ejus cauexercendæ causâ ibi sunt: item eorum, qui habitandi causâ ponæ ibi sunt. Viatorum autem factum non præstat. Namque viatorem sibi eligere caupo vel stabularius non videtur. Nec repellere potest iter agentes: inhabitatores verò perpetuos ipse quodammodò elegit qui non rejecit, quorum factum oportet eum præstare. l. un, §. ult. C. civ. 1952, s.

3. In navi vectorum factum non præstatur. 1. un. §. ult. in. f. C. civ. 216, 217.

TITULUS VI. Si familia furtum fecisse dicetur.

[ocr errors]

1. Is accipitur scire, qui scit et potuit prohibere. l. 1. §. 1. C. civ. 1384.

TITULUS VII. — · Arborum furtim cæsarum.

1. Sciendum est eos qui arbores, et maximè vites ceciderint, etiam tanquam latrones puniri. 1. 2. p. 445, s.

2. Si plures eamdem arborem furtim ceciderint, cum singulis in solidum agetur. 1. 6. p. 59, 60.

3. Si arbor in vicini fundum radices porrexit, recidere eas vicino non licebit: agere autem licebit, non esse ejus, sicuti tignum aut protectum, immissum habere. 1. 6. §. 2. Č. civ. 672.

4. Si radicibus vicini arbor aletur, tamen ejus est, in cujus fundo origo ejus fuerit. l. 6. in f. C. civ. 672.

TITULUS VIII. Vi bonorum raptorum et de turbđ.

1. Prætor ait, si cui dolo malo hominibus coactis damni quid factum esse dicetur, sive cujus bona rapta esse dicentur, in eum qui id fecisse dicatur, judicium dabo. \. 2. p. 265, s:

2. Res obligatas sibi creditorem vi rapientem, non rem licitam facere, sed crimen committere convenit. 1. 3. C. eod. V. inf. ad leg, Jul. de vi priv. I. 7. C. civ. 2078.

TITULUS IX. De incendio, ruiná, naufragio, rate, nave expugnatâ.

1. In eum (judicium datur) qui ex incendio, ruinâ, naufragio, rate, nave expugnatâ quid rapuisse, recepisse dolo malo, damnive quid in rebus dedisse dicetur. l. 1.

Hujus edicti utilitas evidens, et justissima severitas est: si quidem publicè interest nihil rapi ex hujusmodi casibus. d. 1. §. 1. V. tome 3, page 156.

2. Non tantùm autem qui rapuit, verùm is quoque qui recipit ex causis suprà scriptis tenetur: quia receptores non minùs delinquunt, quàm adgressores. 1. 3. §. 3. p. 59, s.

3. Quod ait prætor de damno dato, ita demùm locum habet si dolo malo damnum datum sit : nam si dolus malus absit, cessat edictum. Quemadmodùm ergò procedit quod Labeo scribit, si defendendi mei causâ vicini ædificium orto incendio dissipaverim: et meo nomine, et familiæ, judicium in me dandum ? Cùm enim

defendendarum mearum ædium causâ fecerim, utiquè dolo careo Puto igitur non esse verum quod Labco scribit. An tamen lege Aquilia agi cum hoc possit? Et non puto agendum. Nec enim injuriâ hoc fecit, qui se tueri voluit, cùm aliàs non posset. Et ita Celsus scribit. l. 3. §. 7. p. 64.

4. Plurimùm interest, peritura collegerint (qui diripuisse aliqua ex naufragio probantur) an qnæ servari possint, flagitiosè invaserint. 1. 4. §. 1. Et omninò, ut in cæteris, ita hujusmodi causis, ex personarum conditione, et rerum qualitate, et diligenter sunt æstimandæ, ne quid aut duriùs aut remissiùs constituatur, quùm causa postulabit. d. §. in fin.

5. Ratis vi fluminis in agrum meum delatæ, non aliter potestatem tibi faciendam, quàm si præterito quoque damno mihi cavisses. 1. 8.

TITULUS X.

De injuriis, et famosis libellis

1. Injuria ex eo dicta est, quod non jure fiat. Omne enim quod jure non fit, injuriâ fieri dicitur. Hoc generaliter. Specialiter autem injuria dicitur contumelia, interdùm injuriæ appellatione damnum culpâ datum significatur, ut in lege Aquiliâ dicere solemus: interdùm iniquitatem, injuriam dicemus. Nam cùm quis iniquè, vel injustè sententiam dixit, injuriam ex co dictam, quod jure et justitia caret, quasi non injuriam : contumeliam autem à contemnendo. l. 1.

2. Injuriam autem fieri Labeo ait, aut re, aut verbis : re, quoties manus inferuntur: verbis autem, quoties non manus inferuntur, convicium fit. l. 1. §. 1.

3. Omnemque injuriam aut in corpus inferri, aut ad dignitatem, aut ad infamiam pertinere: in corpus fit, cùm quis pulsatur: ad dignitatem, cùm comes matronæ abducitur : ad infamiam, cùm pudicitia attentatur. l. 1. §. 2.

4. Item aut per semetipsum alicui fit injuria, aut per alias personas. Per semet, cùm directò ipsi cui patrifamilias, vel matrifamilias fit injuria: per alias, cùm per consequentias fit: cùm fit liberis meis, vel servis meis, vel uxori, nuruive. Spectat enim ad nos injuria quæ in his fit, qui vel potestati nostræ, vel affectui subjecti sunt. I. 1. §. 3.

5. Hæredis interest defuncti existimationem purgare. l. 1. §. 6. 6. Quod si viro injuria facta sit, uxor non agit: quia defendi uxores à viris, non viros ab uxore æquum est. 1. 2.

7. Sanè sunt quidam qui facere non possunt ( injuriam ) ; ut putà furiosus, et impubes qui doli capax non est. Namque hi pati injuriam solent, non facere. Cùm enim injuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere hos, sive pulsent, sive convicium dicant, injuriam fecisse non videri. 1. 3. §. 1. p. 64, s.

8. Pati quis injuriam, etiamsi non sentiat, potest: facere nemo, nisi qui scit se injuriam facere. I. 3. §. 2.

9. Atrocem injuriam quasi contumeliosiorem, et majorem accipimus, atrocem autem injuriam aut personâ, aut tempore, aut re ipsâ fieri Labeo ait. Personâ atrocior injuria fit, ut cùm magistratui, cùm parenti, patrono fiat. Tempore, si ludis, et in conspectu; nam prætoris in conspectu, an in solitudine injuria facta sit, multùm interesse ait : quia atrocior est quæ in conspectu fiat. 1. 7. §. 7. et 8.

10. Injuriarum actio et bono et æquo est: Et dissimulatione aboletur. Si quis enim injuriam de relinquerit, hoc est statim passus ad animum suum non revocaverit, posteà ex pœnitentiâ remissam injuriam non poterit recolere. l. 11. §. 1.

Qui accipit satisdationem, injuriam suam remisit. Nam et si nudâ voluntate injuriam remisit, indubitatè dicendum est extinguis injuriarum actionem, non minùs, quàm si tempore abolita fuerit injuria. I. 17. §. 6.

Injuriarum actio anno præscribitur. 1. 5. C. de inj.

11. Si mandatu meo facta sit alicui injuria, plerique aiunt, tam me qui mandavi, quàm eum qui suscepit, injuriarum teneri. 1. 11. §. 3.

12. Injuriarum actio neque hæredi, neque in hæredem datur. l. 13. Lite contestatâ hæc actio ad successores pertinet. d. l.

13. Is qui jure publico utitur, non videtur injuriæ faciendæ causâ hoc facere. Juris enim executio non habet injuriam. l. 13. § 1.

14. Si quis de honoribus decernendis alicujus passus non sit decerni, ut putà imaginem alicui, vel quid aliud tale, an injuriarum teneatur; et ait Labeo, nou teneri: quamvis hoc contumeliæ causâ faciet. Etenim multùm interest, (inquit) contumeliæ causâ quid fiat, an verò fieri quid in honorem alicujus quis non patiatur. 1. 13. §. 4.

15. Quæ jure potestatis à magistratu fiunt, ad injuriarum actionem non pertinent. l. 13. §. 6.

16. Quod ait prætor: si quis adversùs ea fecerit: prout quæque res erit, animadvertam: sic intelligendum est, ut plenior esset prætoris animadversio, id est, et quodcunque eum moverit, vel in persona ejus qui agit injuriarum actione, vel ejus adversùs quem agitur, vel etiam in re ipsâ, in qualitate injuriæ audiat eum qui agit. I. 15. §. 28.

17. Injuriarum æstimatio non ad id tempus quo judicatur, sed ad id quo facta est, referri debet. 1. 21.

18. Si quis injuriam atrocem fecerit, qui contemnere injuriarum judicium possit ob infamiam suam et egestatem, prætor acriter exsequi hanc rem debet, et eos qui injuriam fecerunt coercere. 1. 35.

19. Constitutionibus principalibus cavetur, ea quæ infamandi alterius causâ in monumenta publica posita sunt, tolli de medio.

20. Aliud convicii consilio aliquid injuriosum dicere, aliud in rixà inconsulto calore prolapsum convicium objicere. 1. 5. C. de injur. p. 367, 471. §. 11.

21. Injuriarum causâ non publici judicii, sed privati continet querelam. I. 7. C. eod.

22. Si quis famosum libellum sive domi, sive in publico, vel quocunque loco ignarus repererit, aut corrumpat priusquàm alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum. Si verò non statim easdem chartulas vel corruperit, vel igni consumpserit, sed vim earum manifestaverit, sciat se quasi auctorem hujusmodi delicti capitali sententiæ subjugandum. 1. un. C. de famos. libel. V. 1. 5. §. 9. k. 15. §. 29. ff. de injur.

TITULUS XI. — De extraordinariis criminibus.

1. Sollicitatores alienarum nuptiarum, itemque matrimoniorum interpellatores, et si effectu sceleris potiri non possunt, propter voluntatem perniciosa libidinis extra ordinem puniuntur. 1. 1. p. 2, 3, 230.

2. Sub prætextu religionis, vel sub specie solvendi voti, cœtus illicitos nec à veteranis tentare oportet. 1. 2. p. 291, s.

3. Stellionatûs vel expilatæ hæreditatis judicia accusationem quidem habent, sed non sunt publica. 1. 3. C. civ. 2059.

4. Debet custodire (proconsul ) ne Dardanarii ullius mercis sint, ne aut ab his qui coemptas merces supprimunt, aut à locu→ pletioribus qui fructus suos æquis præmiis vendere nollent, dùm minùs uberes proventus exspectant (ne) annona oneretur. 1. 6. p. 419, 420.

5. Onerant annonam etiam stateræ adulterinæ, de quibus D. Trajanus edictum proposuit, quo edicto pœnam legis Corneliæ in eos statuit. l. 6. §. 1. p. 423, 424.

6. Sunt quædam quæ more provinciarum coercitionem solent admittere. Ut putà in provinciâ Arabiâ oxoñekoμòv, id est, lapidum positionem, crimen appellant. 1. 9.

[blocks in formation]

1. Si simulato præsidis jussu concussio intervenit, ablatum ejusmodi terrore restitui præses provinciæ jubet, et delictuna coercet. l. 1. p. 174.

2. Si ideò pecuniam quis accepit, quod crimen minatus sit, potest judicium publicum esse ex senatusconsultis, quibus pœnâ legis Corneliæ teneri jubentur qui in accusationem innocentium coierint, quive ob accusandum vel non accusandum, denuntiandum vel non denuntiandum testimonium, pecuniam acciperint. l. 2. TITULUS XIV. - De abigeis.

1. Abigei cùm durissimè puniuntur ad gladium damnari solent. Puniuntur autem durissimè non ubiquè, sed ubi frequentius est id genus maleficii. 4. r.

2. Abigei autem propriè hi habentur qui pecora ex pascuis,

« VorigeDoorgaan »