Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

vel ex armentis subtrahunt, et quodammodò deprædantur, et abigendi studium quasi artem exercent, equos de gregibus, vel boves de armentis abducentes. Cæterùm si quis bovem aberrantem, vel equos in solitudine relictos abduxerit, non est abigeus: sed fur potiùs. I. 1. §. 1. p. 379, s.

3. Qui porcam, vel capram, vel vervecem abduxit, non tam graviter, quàm qui majora animalia abigunt, plecti debet. l. 1. §. 2. 4. Quia plerumquè abigei et ferro utuntur, si deprehendantur, ideò et graviter puniri eorum admissum solet. l. 2.V. inf. de furib. bal. n. 2.

5. Oves pro numero abactorum aut furem aut abigeum faciunt. Quidam decem oves gregem esse putaverunt, porcos etiam quinque, vel quatuor abactos: equum, bovem vel unum abigea

tus crimen facere. 1. 3.

6. Eum quoque pleniùs coercendum, qui à stabulo abegit domitum pecus, non à sylvâ, nec grege. I. 3. §. 1.

TITULUS XV. De prævaricatione.

1. Prævaricator est quasi varicator, qui diversam partem adjuvat proditâ causâ suâ. Quod nomen Labeo à variâ certatione tractum ait. Nam qui prævaricatur ex utrâque parte constitit, quinimò ex alterâ. 1. 1.

2. In omnibus causis, præterquàm in sanguine, qui delatorem corrupit, ex senatusconsulto pro victo habetur. 1. ult.

TITULUS XVI. De receptatoribus.

1. Pessimum genus est receptatorum, sine quibus nemo latere diù potest. Et præcipitur, ut perindè puniantur, atque latrones. In pari causâ habendi sunt : quia cùm apprehendere latrones possent, pecuniâ acceptâ, vel subreptorum parte, dimiserunt. l. 1.

Eos qui secum alieni criminis reos occultando, eum eamve sociarunt, par ipsos et reos poena exspectet: et latrones quisquis sciens susceperit, et eos offerre judicibus supersederit, supplicio corporali, aut dispendio facultatum, pro qualitate personæ, et judicis æstimatione plectetur. I. 1. C. de his qui latr, vel al. crim. 1. occ. p. 61, 62, 73.

2. Latrones auxilio militari indè eximendi, quo aufugerunt, et latitant: iique puniendi, qui apud se latitantem non exhibent. 1. 2. C. eod.

TITULUS XVII. De furibus balneariis.

1. Fures nocturni extra ordinem audiendi sunt, et causâ cognitâ puniendi. l. 1. p. 385, §. 1.

[ocr errors]

2. Si telo se fures defendunt, vel effractores, vel cæteri his similes, necquemquam percusserunt, metalli pœnâ : vel honestiores relegationis, afficiendi erunt. 1. 1. p. 385, §. 3.

TITULUS XVIII. De effractoribus, et expilatoribus.

1. De his qui carcere effracto evaserunt sumendum supplicium.

1. 1. Quod si per negligentiam custodum evaserunt, leviùs puniendi. d. 1. v. 1. 13. ff. de custod. et exhib. reor. p. 237, s. 2. Inter effractores variè animadvertitur. Atrociores enim sunt nocturni effractores. 1. 2.

TITULUS XIX. Stellionatus.

1. Maximè in his locum habet (stellionatus), si quis fortè rem alii obligatam, dissimulatâ obligatione, per calliditatem, alii distraxerit, vel permutaverit, vel in solutum dederit: nam hæ omnes species stellionatum continent. 1. 3. §. 1.

Improbum quidem et criminosum fateris, easdem res pluribus pignorasse, dissimulando in posteriore obligatione, quod eadem aliis pignori tenerentur. Verùm securitati tuæ consules, si oblato · omnibus debito, criminis instituendi causam pereneris. 1. 2. C, de crim. stellion.

Rem donatam, obligare, stellionatus est. 1. 2. C. eod. C. civ. 2059. TITULUS XX. De termino moto.

[ocr errors]

1. Divus Hadrianus in hæc verba rescripsit: Quin pessimum factum sit eorum qui terminos finium causâ positos propulerunt, dubitari non potest. De pœnâ tamen modus ex conditione personæ, et mente facientis magis statui potest. l. 2. V. I. 1. C. de accus. et inscr. p. 456.

2. Hi quoque qui finalium quæstionum obscurandarum causâ faciem locorum convertunt, ut ex arbore arbustum, aut ex sylvâ novale, aut aliquid ejusmodi faciunt, poená plectendi sunt, pro personâ et conditione, et factorum violentiâ. 1. 3. §. ult. p. 456. TITULUS XXI. De collegiis et corporibus.

1. Mandatis principalibus præcipitur præsidibus provinciarum, ne patiantur esse collegia sodalitia. I. 1.

In summâ nisi ex senatusconsulti auctoritate, vel Cæsaris, collegium vel quodcunque tale corpus coierit contra senatusconsultum, et mandata, et constitutiones collegium celebrant. 1. 3. §. 1. p. 291, s.

LIBER QUADRAGESIMUS OCTAVUS.

TITULUS 1.— De publicis judiciis.

1. Publicorum judiciorum quædam capitalia, quædam non capitalia. Capitalia sunt ex quibus poena, mors aut exilium est, hoc est aquæ et ignis interdictio: per has enim pœnas eximitur caput de civitate. Nam cætera, non exilia, sed relegationes propriè dicuntur: tunc enim civitas retinetur. Non capitalia sunt, ex quibus pecuniaria, aut in corpus aliqua coercitio pœna est. 1. 2. P. 6, s.

2. Publica accusatio reo vel reâ antè defunctis perimitur. 1. 3. V. exceptionem tit. seq. I. 20. I. 2.

3. Si quis reus factus est, purgare se debet: nec antè potest

accusare, quàm fuerit excusatus. Constitutionibus enim observatur, ut non relatione criminum, sed innocentiá reus purgetur. l. 7, 4. Infamem non ex omni crimine sententia facit, sed ex eo quod judicii publici causam habuit, itaque ex eo crimine, quod judicii publici non fuit, damnatum infamia non sequetur: nisi id crimen ex eâ actione fuit, quæ etiam in privato judicio infamiam condemnato importat : velut furti, vi bonorum raptorum. 1. 7. p. 6, s.

5. Feriatis diebus custodias audire posse rescriptum est, ita ut innoxios dimittat, et nocentes qui duriorem animadversionem indigent, differat. 1. 7.

TITULUS II. De accusationibus, et inscriptionibus.

-

1. Si cui crimen objiciatur, præcedere debet in crimen subscriptio. Quæ res ad id inventa est, ne facilè quis prosiliat ad accusationem, cùm sciat inultam sibi accusationem non futuram. 1. 7. I. 358, s.

2. (Accusare non licet) eum qui reipublicæ causà abfuerit, dùm ne retractandæ legis causâ abest. l. 12. V. l. 15. §. 1. ff. ad leg. jul. de adult.

[ocr errors]

3. Et judiciorum publicorum admissis non aliàs transeunt adversùs hæredes poenæ bonorum ademptionis, quàm si lis contestata, et condemnatio fuerit secuta : excepto repetundarum, et majestatis judicio, quæ etiam mortuis reis, cum quibus nihil actum est, adhùc exerceri placuit, ut bona eorum fisco vindicentur. Adeò ut D. Severus et Antoninus rescripserint, ex quo quis aliquod ex his causis crimen contraxit, nihil ex bonis suis alienare, aut manumittere eum posse. Ex cæteris verò delictis poena incipere ab hærede ita demùm potest, si vivo reo accusatio mota est, licèt non fuit condemnatio secuta. 1. 20. V. s. tit. prox. 1. 3. V. inf. de leg. Jul. repet. 1. 2. I. 2.

4. Alterius provinciæ reus apud eos accusatur et damnatur apud quos crimen contractum ostenditur. I. ult. V. tit. seq. 1. II. I. 63.

5. Non ideò minùs crimine, sive atrocium injuriarum judicio tenetur is qui in justam accusationem incidit, quia dicit alium se hujusmodi facti mandatorem habuisse. Namque hoc casu, præter principalem reum mandatorem quoque ex suâ personâ conveniri posse, ignotum non est. l. 5. C. cod. p. 60.

6. Quoties de re familiari et civilis et criminalis competit actio, utraque licet experiri: sive priùs criminalis, sive civilis actio moveatur. Nec sive civiliter fuerit actum, criminalem posse consumi et similiter è contrario. Sic deniquè et per vim de

[ocr errors]

posses

sione dejectus, si de câ recuperandâ interdicto undè vi fuerit usus, non prohibetur tamen etiam lege Juliâ de vi publico judicio instituere accusationem. 1. uu. c. quandò civ. act. crim. præjud. I. 3, 4.

TITULUS III. De custodia et exhibitione reorum.

1. De custodiâ reorum proconsul æstimare solet, utrùm in carcerem recipienda sit persona. 1. 1. Hoc autem vel pro criminis quod objicitur qualitate, vel propter honorem, aut propter amplissimas facultates, vel pro innocentiâ personæ, vel pro dignitate ejus qui accusatur, d. l. i.

2. Si quis reum criminis pro quo satisdedit, non exhibuerit, pœna pecuniariâ plectitur. 1. 4. I. 113, s.

3. Irenarchæ cùm apprehenderint latrones interrogent cos de sociis, et receptatoribus. I. 6.

4. Solent præsides provinciarum, in quibus delictum est, scribere ad collegas suos ubi factores facinorosi agere dicuntur, et desiderare ut cum prosecutoribus ad se remittantur. l. 7.

5. Carceri præpositus si pretio corruptus, sine vinculis agere custodiam, vel ferrum, venenumve in carcerem inferri passus est, officio judicis puniendus est. 1. 8. p. 237, s.

6. Non est dubium, quin cujuscunque est provinciæ homo qui ex custodiâ producitur, cognoscere debeat is qui ei provinciæ præest, in quâ (provinciâ) agitur. Illud à quibusdam observari solet, ut cùm cognovit, et constituit, remittat illum cum elogio ad eum qui provinciæ præest, undè is homo est. Quod ex causâ faciendum est. l. 11. d. I. §. 1.

7. Rei non diutiùs in custodiâ detinendi suut, sed quantò citiùs aut puniendi, aut absolvendi. Nec vinculis, aut intimâ sede cruciandi: sed pro modo criminis custodiendi. Nec ferenda custodum avaritia qui crudelitatem accusatoribus vendant, l. 1. C. de

cust. reor.

De his quos tenet carcer inclusos, id apertâ definitione sancimus, ut aut convictos velox pœna subducat, aut liberandos custodia diuturna non maceret. 1. 5. C. cod. I. 127, S.

8. Quoniam unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit : hâc lege sancimus, ut etiam si pœnæ qualitas permixtione jungenda est : sexu tamen dispares diversa claustrorum habere tutamina jubeantur. 1. 3. C. eod.

9. Ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat. I. 4. C. eod.

10. Neminem oportet injici custodiæ absque jussione magistratuum. I. ult. C. eod. Charte, 4, p. 341, s.

11. Jubemus nemini penitùs licere in quibuslibet provinciis, vel in agris suis, aut ubicunquè domi privati carceris exercere custodiam. 1. 1. C. de priv. carc. inhib. p. 341, S.

TITULUS IV. Ad legem Juliam majestatis.

1. Majestatis crimen illud est, quod adversùs populum romanum, vel adversùs securitatem ejus committitur. I. 1. §. 1.

2. Etiam ex aliis causis majestatis crimina cessant meo seculo, nedùm etiam admittam te paratum accusare judicem proptereà

crimine majestatis, quòd contra constitutionem meam (eum) dicis pronuntiasse. 1. 1. C. eod.

3. Eâdem severitate voluntatem sceleris, quâ effectum (in reis majestatis) puniri jura voluerunt. l. 5. C. eod. V. inf. de poen. 1. 18. Propter cogitationem digaus est pœnâ. 1. 6. C. eod.

4. Filii verò (reorum majestatis) quibus vitam imperatoriâ specialiter lenitate concedimus, (paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hæreditarii criminis exempla metuuntur) à maternå, vel avitâ, omnium etiam proximorum hæreditate ac successione habeantur alieni: testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuò egentes, et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos prorsùs honores, ad nulla sacramenta perveniant: sint postremò tales, ut his perpetuâ egestate sordentibus, sit et mors solatium, et vita supplicium. 1. 5. C. eod. V. inf. de poen. n. 42. p. 66.

5. Hoc tamen crimen à judicibus non in occasionem ob principalis majestatis venerationem habendum est, sed in veritate. Nam et personam spectandam esse, an potuerit facere, et an antè quid fecerit, et an cogitaverit, et an sanæ mentis fuerit. Nec lubricum linguæ ad pœnam facilè trahendum est. Quanquam enim temerarii digni poena sint, tamen ut insanis illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod vel ex scripturâ legis descendit, vel ad exemplum legis vindicandum est. I. 7. §. 3.

6. Is qui in reatu decedit, integri statûs decedit: extinguitur enim erimen mortalitate: msi fortè quis majestatis reus fuit. Nam hoc crimine, nisi à successoribus purgetur, hæreditas fisco vindicatur. 1. ult.

Majestatis rei etiam post mortem tenentur, et confiscatur eorum substantia. Et post mortem hoc crimen moveri incipit : et memoria defuncti damnatur: et res ejus hæredibus auferuntur. Nam ex eo tempore quo hanc cogitationem subiit, propter cogitationem dignus est pœnâ. l. 6. C. eod. I. penult. et ult. eod.

Post mortem nocentium hoc crimen inchoari potest. d. 1. ult. C. eod. Charte, 66; I. 2.

TITULUS V. Ad legem Juliam de adulteriis coercendis.

1. Lenocinii crimen lege Julià de adulteriis præscriptum est, cùm sit in eum maritum pœna statuta qui de adulterio uxoris suæ quid ceperit. 1. 2. §. 2.

2. Propriè adulterium in nuptâ committitur, propter partum ex altero conceptum composito nomine. Stuprum verò in virginem, vidnamve committitur. Quod Græci 6opáv, id est, corruptionem appellant. l. 6. §. 1.

3. Ignorare non debuisti, durante eo matrimonio in quo adulterium dicitur esse commissum, non posse mulierem ream adulterii fieri, sed nec adulterum interim accusari posse. l. 11. §. 10. in f. Constante matrimonio ab eo qui extrà maritum ad accusatio

« VorigeDoorgaan »