Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nem admittitur, accusari mulier adulterii non potest. Probatam enim à marito uxorem, et quiescens matrimonium non debet alius turbare, atque inquietare, nisi priùs lenocinii maritum acensaverit. I. 26. p. 336.

4. Mulier cùm absentem virum audisset vitâ defunctum esse, alii se junxit: mox maritus reversus est. Quæro, quid adversùs eam mulierem statuendum sit. 1. 11. §. 12. Non licet mulieri, quantocunque tempore vir abfuerit, alteri nubere: nisi certissimò mortuum esse virum legitimis probationibus constiterit. Nov. 117. C. II. p. 340.

5. Divi Severus Antoninus recripserunt, etiam in sponsâ hoc idem vindicandum. Quia neque matrimonium qualecunque, nec spem matrimonii violare permittitur. I. 13. §. 3.

6. Is cujus ope, consilio, dolo malo factum est, ut vir fœminave in adulterio deprehensa, pecunià aliâve quâ pactione se redimerent, eadem pœnâ damnatur. 1. 14.

7. Marito mulierem adulteram non est permissum occidere. I. 22. §. ult. Mariti calor et impetus facilè decernentis, fuit refrænandus. d. §. V. i. 38. §. 8. eod. l. 1. §. 5. ff. ad leg. Corn. de sic. p. 324.

8. Sacrilegos nuptiarum gladio puniri oportet. 1. 30. in f. C. ad leg. Jul. de adult. p. 324.

9. Adultera in monasterium detrudenda. Nov. 134. c. 10. p. 237. 10. Propter dotis quæstionem, utrùm in lucro marito cedat, an hæredibus mulieris (adulteræ) restituatur, facultatem maritus habeat probationes adulterii præstare. I. 35. C. ad leg. Jul. de adult.

TITULUS VI.

Ad legem Juliam de vi publicá. 1. Lege Julià de vi publicà tenentur, qui turbæ seditionisve faciendæ consilium inierint, aut homines in armis habuerint. I. 3. V. I. 10. eod. p. 265, s.

2. In eadem causâ sunt, qui pessimo exemplo convocatu, seditione villas expugnaverint, et cum telis et armis bona rupuerint. 1. 3. §. 2.

Hi qui ædes alienas aut villas expilaverint, effregerint, expugnaverint, siquidem in turbâ cum telo fecerint, capite puniuntur. l. 11. 3. Eadem lege tenetur, qui cum hominibus armatis possessorem domo agrove suo, aut navi suâ dejecerit, expugnaverit (concursu). 1. 3. §. ult.

Qui cœtu, concursu, turbâ, seditione, incendium fecerit, quique hominem dolo malo incluserit, obsederit. 1. 5. p. 91, s. 265, s. 434, s.

Quive per vim sibi aliquem obligaverit: nam eam obligationem lex rescindit. d. l. 5. p. 400.

4. Si de vi, et possessione, vel dominio quæratur, ante cognoscendum de vi, quàm de proprietate rei. 1. 5. §. 1.

Priùs de vi quæratur, quàm de jure dominii, sive possessionis. d. §. inf.

Ante omnia violentiæ causam examinari præcipimus: et in eâ requiri, quis ad quem pervenerit possidentem: ut ei quem constiterit expulsum, amissæ possessionis jura reparentur. l. 7. C. cod. I. 3.

5. Qui vacantem mulierem rapuit, vel nuptam, ultimo supplicio punitur. 1. 5. §. 2.

Raptores virginum, sive jam desponsatæ fuerint, sive non, vel quarumlibet viduarum fœminarum, pessima criminum peccantes, capitis supplicio plectendos decernimus. 1. un. C. de rapt. virg. p. 354, s.

Eadem pœnâ tenentur qui eos comitati fuerint: item conscii, et ministri hujus criminis. d. 1. 5. §. 2. p. 59, s.

6. Armatos non utiquè eos intelligere debemus qui tela habuerunt, sed etiam quid aliud, quod nocere potest. I. 9.

[merged small][ocr errors][merged small]

1. Ex constitutionibus principum extra ordinem qui de naufragiis aliquid diripuerint, puniuntur. Nam et Divus Pius rescripsit,nullam vim nautis fieri debere, et si quis fecerit ut severissimè puniatur. l. 1. §. 2.

2. Sed si nulli convocati, nullique pulsati sint, per injuriam tamen ex bonis alienis quid ablatum sit, hâc lege teneri eum, quid id fecerit. 1. 3. §. 2.

3. Creditores si adversùs debitores suos agant, per judicem in quod sibi deberi putant, reposcere debent. Alioquin, si in rem debitoris sui intraveriut, id nullo concedente, Divus Marcus decrevit jus crediti eos non habere. Verba decreti hæc sunt: Optimum est, ut si quas putes te habere petitiones, actionibus experiaris. Interim ille in possessione debet morari, tu petitor es. Et cùm Marcianus diceret, vim nullam feci. Cæsar dixit, tu vim putas esse solùm, si homines vulnerentur? Vis est et tunc, quotics quis id quod deberi sibi putat, non per judicem reposcit: non puto autem nec verecundiæ, nec dignitati tuæ convenire, quicquam non jure facere. Quisquis igitur probatus mihi fuerit rem nullam debitoris non ab ipso sibi traditam, sine ullo judice temerè possidere, eumque sibi jus in eam rem dixisse, jus crediti non habebit. I. 7.1. 5. C. eod. Charte, 57.

4. Quoniam multa facinora sub uno violentiæ nomine continentur, cùm aliis vim inferre certantibus, aliis cum indignatione resistentibus, verbera cædesque crebrò deteguntur admissæ : placuit si fortè quis vel ex possidentis parte, vel ex ejus qui possessionem temerè tentaverit, interemptus sit, in eum supplicium exerceri, qui vim facere tentaverit, et alterutri parti causam malorum præbuerit: et non jam aut relegatione, aut deportatione

insulæ plectatur, sed supplicium capitale excipiat. 1. 6. C. eod. p. 321, s.

5. Crimen non dissimile est rapere, et ei qui rapuit raptam rem, scientem delictum, servare. l. 9. C. eod. p. 379, 380.

TITULUS VIII. Ad legem Corneliam de sicaris, et veneficiis.

1. Lege Corneliâ de sicariis et veneficiis tenetur qui hominem occiderit. l. 1. Prætereà tenetur, qui hominis necandi causâ venenum confecerit, dederit: quive falsum testimonium dolo malo dixerit, quo quis publico judicio rei capitalis damnaretur : quive magistratus judexve quæstionis sub capitalem causam, pecuniam acceperit, ut publicà lege reus fieret. d. 1. §. 1. p. 177, s. 295; s. 361, s.

2. Qui hominem occiderit punitur, non habitâ differentiâ, cujus conditionis hominem interemit. l. 1. §. 2.

3. Divus Hadrianus rescripsit eum qui hominem occidit, si non occidendi animo hoc admisit, absolvi posse. l. 1. §. 3. p. 64, 319, s.

4. Si gladium strixerit, et in eo percusserit, indubitatè occidendi animo id eum admisisse. Sed si clavi percussit, aut cucumà in rixâ, quamvis ferro percusserit, tamen non occidendi animo, leniendam pœnam ejus, qui in rixâ causâ magis, quàm voluntate homicidium admisit. d. §. 3. p. 321.

5. Qui venenum necandi hominis causâ fecerit, vel vendiderit vel habuerit, plectitur. 1. 3. p. 301.

6. Pigmentarii si cui temerè venena dederint, pœnà teneantur hujus legis. 1. 3. §. 3.

7. Solent hodiè (sicarii et venefici)capite puniri. 1. 3. §. 5. p. 295,s. 8. Si quis domo insulam meam exusserit, capitis pœnâ plectetur, quasi incendiarius. 1. 10. p. 434.

9. Infans vel furiosus si hominem occiderint, lege Corneliâ non tenentur: cùm alterum innocentia consilii tuetur, alterum fati infelicitas excusat. l. 12. p. 64. s.

10. In maleficiis voluntas spectatur, non exitus. l. 14. V. n. 14. p. 295.

11. Nihil interest, occidat quis, an causam mortis præbeat. 1. 15. p. 295, s.

12. Ο ἐντειλάμενος τίνι φονεύσαι, ὡς φινεὺς κρίνεται. Id est, maudator cædis, pro homicidâ habetur, l. 15. §. 1. p. 59, s.

13. Si in rixà percussus homo perierit, ictus uniuscujusque in hoc collectorum contemplari oportet. I. ult.

14. Crimen contrahitur, si et voluntas nocendi intercedat. Cæterùm ea quæ ex improviso casu potiùs quàm fraude accidunt, fato plerumquè, non noxæ imputantur. 1. 1. in f. c. eod. 1. 5. cod. p. 64.

15. Plus est hominem extinguere veneno, quàm occidere gladio. l. 1. C. de malef. et math. p. 295, s.

16. Eorum est scientia punienda, et severissimis meritò legibus

vindicanda, qui magicis accincti artibus, aut contrà salutem hominum moliri, aut pudicos animos ad libidinem deflexisse, detegentur. I. 4. C. de malef. et math. V. n. seq.

17. Nemo aruspicem consulat, aut mathematicum, nemo ariolum. Augurum et vatum prava confessio conticescat.. Chaldæi ac magi, et cæteri quos maleficos, ob facinorum magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. Sileat omnibus perpetuò divinandi curiositas. Etenim supplicio capitis ferietur, gladio ultore prostratus, quicunque jussis (nostris) obsequium denegaverit. I. 5. C. eod. p. 479, S. 7, 480.

18. Culpa similis est tam prohibita discere, quàm docere. 1. 8. C. eod.

TITULUS IX.

De lege Pompeia de parricidiis. 1. Si quis parentis, aut filii, aut omninò affectionis ejus quæ nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit, sive clàm, sive palàm id enisus fuerit, pœnâ parricidii puniatur. I. 1. C. de his qui par. vel. lib. occid.V. I. 1. ff. h. t. l. g. eod. p. 13, 299, 302.

2. Utrùm qui occiderunt parentes, an etiam conscii pœnâ parricidii afficiantur, quæri potest. Et ait Mæcianus, etiam conscios eadem pœnâ afficiendos, non solùm parricidas. Proindè conscii etiam extranei eadem pœnâ adficiendi sunt. 1. 6. p. 59. TITULUS X. De lege Corneliá de falsis, et de senatusconsulto Liboniano.

1. Pœna legis Corneliæ irrogatur ei, qui falsas testationes faciendas, testimoniave falsa inspicienda dolo malo conjecerit. l. 1. p. 145, s.

2. Qui testamentum amoverit, celaverit, eripuerit, deleverit, interleverit, subjecerit, resignaverit. Quive testamentum falsum scripserit, signaverit, recitaverit dolo malo, cujusve dolo id factum erit, legis Corneliæ pœnâ damnatur. I. 2. 1. 9. §. 3. p. 145, s.

3. Qui ignorans falsum esse testamentum, vel hæreditatem adiit, vel legatum accepit, vel quoquo modo agnovit, falsum testamentum dicere non prohibetur. I. 3. C. eod.

4. Quicunque nummos aureos partim raserit, partim tiuxerit, vel finxerit summo supplicio affici debent. 1. 8.

Lege Corneliâ cavetur, ut qui in aurum vitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos flaverit, falsi crimine teneri. Eadem pœnâ afficitur etiam is qui, cùm prohibere tale quid posset, non prohibuit. 1. 9. d. 1. §. 1. V. l. 8. p. 132, s.

Qui ad hoc ministerium præbuerint, cum eo, qui fecit, supplicio capitali plectuntur. I. 1. C. de fals. mon. p. 59, s.

5. Cùm falsi reus ante crimen illatum, aut sententiam dictam, vità decedit, cessante Cornelià, quod scelere quæsitum est, hæredi non relinquitur. l. 12. I. 2.

6. Falsi nominis vel cognominis adseveratio pœnâ falsi coercetur. l. 13. p. 145,. s.

Nominis mutatio, sine fraude, non est illicita. 1. ún. C. de mu

tat. nom.

7. Paulus respondit, legis Corneliæ pœna omnes teneri, qui etiam extra testamenta, cætera falsa signassent. Sed et cæteros qui in rationibus, tabulis, litteris publicis, aliâve quâ re, sine consignatione falsum fecerunt, vel ut verum non appareat, quid celaverunt, subjecerunt, resignaverunt, eadem pœnâ affici solere dubium non esse. l. 16. §. 1. et 2. p. 150, s.

8. Qui duobus in solidum eamdem rem diversis contractibus vendidit, pœnâ falsi coercetur. Et hoc et Divus Hadrianus constituit. l. 21. C. civ. 2059.

9. Quid sit falsum quæritur? Et videtur id esse, si quis alienum chirographum imitetur, aut libellum vel rationes intercidat, vel describat. Non qui aliàs in computatione, vel in ratione mentiuntur. 1. 23. p. 145, s.

10. Eos qui diversa inter se testimonia præbuerunt, quasi falsum fecerint, et præscripto legis teneri pronuntiat. Et eum qui contra signum suum, falsum præbuit testimonium, pœnâ falsi teneri pronuntiatum est: de impudentiâ ejus qui diversa duobus testimonia præbuit, cujus ita anceps fides vacillat, quod crimine falsi teneatur, nec dubitandum est. l. 27. d. l. §. 1.

11. Si à debitore prælato die, pignoris obligatio mentiatur, falsi crimine locus est. 1. 28.

12. Decreto Divi Hadriani præceptum est, in insulam eos relegari qui pondera, aut mensuras falsassent. 1. 32. §. 1. p. 423, s. 13. Capitalis est causa subjecti partûs. l. 1. C. cod. p. 345, s. 14. Satis apertè divorum parentum meorum rescriptis declaratum est, cùm morandæ solutionis gratià à debitore falsi crimen objicitur, nihilominùs, salvâ executione criminis, debitorem ad solutionem compelli oportere. 1. 2. C. eod. C. civ. 1319; pr. 239, s. I. 448, s.

15. Falsi quidem crimen, vel aliud capitale movere vos matri vestræ, secta mea non patitur: sed ea res pecuniarium compendium non aufert. Si enim de fide scripturæ, undè eadem mater vestra fideicommissum sibi vindicat, dubitatio est : inquiri fides veritatis, etiam sine metu criminis, potest. 1. 5. C. eod. p. 38.

16. Ipse significas, cùm primum adversarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te habuisse suspectam. Factà igitur transactione difficile est, ut is qui provinciam regit, velut falsum cui semel acquievisti, tibi accusare permittat. 1. 7. C. eod. C. civ. 2044, S.

17. Si falsos codicillos ab his contrà quos supplicas, factos esse contendis: non ideò accusationem evadere possunt, quod se illis negent uti. Nam illis prodest instrumenti usu abstinere, qui non ipsi falsi machinatores esse dicuntur, et quos periculo solus usus adstrinxerit. Qui autem compositis per scelus codicillis, in

« VorigeDoorgaan »