Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cutio hujus ad adultos pertineat, et causam ad se pertinentem idoneè tueri possunt, an postulatio eorum contra quos appella-. tum erat dicentium illos debuisse causas appellationis reddere, qui primi sunt experti, admittenda non sit? respondit, eos quorum tutela gesta esset, si vellent causam exsequi, non prohibendos. Idem et in curatoribus observandum est, si interim adultus ad legitimam ætatem pervenit. 1. ult. §. ult. V. I. 10. in f. C. eod. 19. Super omni causâ interpositam provocationem, vel injustam tantùm liceat pronuntiare, vel justam. 1. 6. C. de appellat. et consult.

20. Si quid in agendo negotio minùs se allegasse litigator crediderit, quod in judicio acto fuerit omissum: apud eum, qui de appellatione cognoscit, persequatur: cùm votum gerentibus nobis aliud nihil in judiciis, quàm justitiam locum habere debere, necessaria res fortè transmissa, non excludenda videatur. 1. 6. §. 1. C. de appell. et consult.

21. Ne temerè autem ac passim provocandi omnibus facultas præbeatur, arbitramur, eum qui malam litem fuerit persecutus, mediocriter pœnam à competenti judice sustinere. 1. 6. §. 4. C. eod. pr. 471, 374, 479, 500, 513; I. 419, s.

22. Si intra dies præstitutos qui appellavit desistat, deserta existimatur provocatio, et executioni sententia mandabitur. 1. 18. C. eod.

23. Et in majoribus, et in minoribus negotiis appellandi facultas est. Nec enim judicem oportet injuriam sibi fieri existimare, cò quod litigator ad provocationis auxilium convolavit. l. 20. C. eod. 24. Et in multis à judicibus inferendis, appellationes jubemus admitti. 1. 25. C. eod.

25. Si quis libellos appellatorios ingesserit, sciat se habere licentiam arbitrium commutandi, et suos libellos recuperandi, ne justæ pœnitudinis humanitas amputetur. 1. 28. C. eod.

TITULUS V. - De appellationibus recipiendis, vel non.

1. Non solent audiri appellantes, nisi hi quorum interest. l. 1. TITULUS VIII. Quæ sententiæ sine appellatione rescindantur. 1. Si calculi error in sententià esse dicatur, appellare necesse non est. Veluti si judex ita pronuntiaverit, cùm constet Titium Seio ex illá specie quinquaginta, item ex illá specie vingentiquinque debere: idcircò Lucium Titium Seio centum condemno : nam quoniam error computationis est, nec appellare necesse est, et citrà provocationem corrigitur. 1. 1. §. 1.

Errorem calculi, sive ex uno contractu, sive ex pluribus emerscrit, veritati non afferre præjudicium, sæpè constitutum est. 1. un. C. de err. calc.

2. Contra constitutiones judicatur, cùm de jure constitutionis, non de jure litigatoris pronuntiatur.

Nam si judex volenti se ex curà muneris vel tutelæ, beneficio

IV.,

34

liberorum, vel ætatis, aut privilegii excusare, dixerit, neque filios, neque ætatem, aut ullum privilegium ad muneris vel tutelæ excusationem prodesse: de jure constituto pronuntiasse intelligitur. Quod si de jure suo probantem admiserit, sed idcircò contra eum sententiam dixerit, quod negaverit eum de ætate suá, aut de numero liberorum probasse, de jure litigatoris pronuntiasse intelligitur. l. 1. §. 2.

TITULUS XIV. De jure fisci.

1. Quandò fraus (legi) interposita videatur agendum est, id est, utrùm exitus spectari debeat, an consilium. Et placuit exitum esse spectandum. 1. 3. §. 2.

2. Justa rerum) pretia non ex præteritâ emptione, sed ex præsenti æstimatione constituuntur. 1. 3. §. 5. C. civ. 890, 1675. 3. Si posteriori creditori fiscus successerit, eo jure utitur quo is usurus erat, cui successit. l. 3. §. 7. V. n. 19.

4. Si in locis fiscalibus, vel publicis, religiosisve, aut in monumentis thesauri reperti fuerint: Divi fratres constituerunt, ut dimidia pars ex his fisco vindicaretur. Item si in Cæsaris possessione repertus fuerit, dimidiam æquè partem fisco vindicari. 1. 3. §. 10.

Thesauri in privato loco inventi dimidiam habet inventor, dimidiam loci dominus. 1. un. C. de thesaur. C. civ. 716.

5. Quodcunque privilegii fisco competit, hoc idem et Cæsaris ratio, et Augustæ habere solet. 1. 6. §. 1.

6. Non puto delinquere eum qui in dubiis quæstionibus contra fiscum facilè responderit. I. 10.

Quod communiter omnibus prodest, hoc rei privatæ nostræ utilitati præferendum esse censemus: nostrum esse proprium subjectorum commodum imperaliter existimantes. l. un. §. 14. c. de cad. toll.

7. Non possunt ulla bona ad fiscum pertinere, nisi quæ creditoribus superfutura sunt: id enim bonorum cujusque intelligitur quod æri alieno superest. l. 11.

8. In summâ sciendum est, omnium fiscalium pœnarum petitionem creditoribus postponi. I. 17.

Quod placuit fisco non esse pœnam petendam, nisi creditores suum recuperaverint: eò pertinet ut privilegium in pœnâ contra creditores non exerceatur, non ut jus commune privatorum fiscus amittat. 1. 37. V. 1. un. C. pœn, fisc. cred. præf.

9. Nullo modo exigendum quem probare undè habet, circa dilationes fiscales: sed delatorem probare debere quod intendit. 1. 25.

10. Si qui mihi obligaverat quæ habet habiturusque esset, cum fisco contraxerit, sciendum est, in re posteà acquisitâ, fiscum potiorem esse debere, Papinianum respondisse quod et constitutum est: prævenit cnim causam pignoris fiscus. 1. 28. C. civ. 2098.

11. Eum qui debitoris fisci adiit hæreditatem, privilegiis fisci coepisse esse subjectum. 1. 33.

12. Bona fisco, citra pœnam exilii perpetuam, adjudicari sententiâ non oportet. I. 39.

13. Eum qui bona vacantia à fisco comparavit, debere actionem quæ contra defunctum competebat excipere. l. 41.

14. Fiscus semper habet jus pignoris. I. 46. §. 3. V. s. qui potior. n. 5.

15. Ut debitoribus fisci, quod fiscus debet, compensetur, sæpè constitutum est, exceptâ causâ tributoriâ, et stipendiorum, item pretio rei à fisco emptæ, et quod ex causâ annonariâ debetur. I. 46. §. 5. V. de compens. 1. 20.

16. Moschis quædam fisci debitrix ex conductione vectigalis hæredes habuerat, à quibus post aditam hæreditatem faria senilla, et alii prædia emerant. Cùm convenirentur propter moschidis reliqua, et dicebant hæredes moschidis idoneos esse, et multos alios ex iisdem bonis emissæ : æquum putavit imperator priùs hæredes conveniri debere, in reliquum possessorem omnem, et ita pronuntiavit. I. 47. V. n. 19.

17. Cornelio felici mater scripta hæres, rogata erat restituere hæreditatem post mortem suam. Cùm hæres scripta condemnata esset à fisco, et omnia bona mulieris occuparentur, dicebat felix se ante pœnam esse : hoc enim constitutum est. Sed si nondùm dies fideicommissi venisset, quia posset, priùs ipse mori, repulsus est interim à petitione. l. 48. §. 1.

18. Justas etiam, et quæ locum habent fisci actiones præcipimus concremari ob hoc solùm quod suis temporibus prolatæ non sunt. Ut jam calumniæ privatorum eo saltem arceantur exemplo, quo justas fisci lites, silere præcipimus. 1. 6. c. de jur. fisc. C. civ.

2227.

19. Nou injustâ ratione desideratis, repromissà fisco indemnitate, eos priore loco conveniri, qui reliqua contraxerunt, mox ad vos perveniri qui ab his quædam mercati estis. l. 1. C. de conven. fisc. debit. V. s. 1. 47.

20. Qui propria scripturâ debitorem sibi adnotat creditor non est, nec fiscus si ei succedat. 1. ult. C. de conv. fisc. debit.

21. Scire debet gravitas tua intestatorum res, qui sine legitimo hærede decesserint, fisci nostri rationibus vindicandas. I. 1. C. de bon. vacant. et incorp.

Vacantia mortuorum bona tunc ad fiscum jubemus trausferri, si nullum ex quâlibet sanguinis lineà, vel juris titulo, legitimum reliquerit intestatus hæredem. I. 4. C. eod. C. civ. 723, 768, s.

22. Si quandò adnotationes nostræ contineant possessionem, sive domum quam donaverimus integro statu donatam : hoc verbo ea vis continebitur, quam antè scribebamus, cum adjacentibus et pecoribus, et fructibus, et omni jure suo ut ea quæ ad in

structum possessionis vel domûs pertinent, tradenda sint. 1. 2. C. de bon. vacant. et de incorp.

23. Respublica minorum jure uti solet. 1. 4. C. quid ex caus. maj. in int. rest.

Rempublicam ut pupillam extra ordinem juvari moris est. 1. 3. C. de jure reip. lib. 11. C. civ. 769; pr. 49.

24. Si priusquàm fisci rationibus pater vester obligaretur, perfectam prædiorum donationem fecisse fuerit probatus : quod citra fraudem creditorum gestum est, non rescinditur. l. 1. C. de jure fisci.

TITULUS XV.

[ocr errors]

De captivis, et de postliminio, et redemptis ab hostibus.

1. Verum est expulsis hostibus ex agris quos ceperint dominia eorum ad priores dominos redire. Nec aut publicari, aut prædæ foco cedere. Publicatur enim ille ager qui ex hostibus captus sit. I. 20. §. 1.

LIBER QUINQUAGESIMUS.

TITULUS 1. — Ad municipalem, et de incolis.

1. Municipes dicimus suæ cujusque civitatis cives. l. 1. §. 1. inf. 2. Placet etiam filiosfamilias domicilium habere posse : non utiquè ubi pater habuit, sed ubicunquè ipse domicilium constituit. 1.3. et I. 4. C. civ. 102. s.

3. Imperator Titus Antoninus Lentulo vero rescripsit: Magistra tuum officium individuum, ac periculum esse commune. Quod sic intelligi oportet, ut ita demùm college periculum adscribatur, si neque ab ipso qui gessit, neque ab his qui pro eo intervenerunt, res servari possit, et solvendo non fuit, honore deposito. Alioquin si persona, vel cautio sit idonea, vel solvendo fuit quo tempore conveniri potuit, unusquisque in id quod administravit tenebitur. 1. 11. Voyez, tome 3, page 250 et suiv.

4. Municipes intelliguntur scire quod sciant hi quibus summa reipublicæ commissa est. l. 14.

5. Facti quæstio est in potestate judicantium juris autem auctoritas non est. l. 15. in. f. pr.

6. Exigendi tributi munus inter sordida munera non habetur. 1. 17. §. 7.

7. Fidejussores qui salvam rempublicam fore responderunt, pœnalibus actionibus non adstringuntur, in quas inciderunt hi pro quibus intervenerunt. Eos enim damnum reipublicæ præstare satis est, quod promitti videtur. l. 17. §. ult. V. inf. l. 21. §. 1.

8. Divus Severus rescripsit intervalla temporum in continuendis oneribus, invitis, non etiam volentibus concessa, dùm ne quis continuet honorem. 1. 18. l. 14 §. penult. inf. de mun. et hon.

9. Quod major pars curiæ effecit, pro eo habetur ac si omnes egerint. 1. 19.

10. Domicilium re et facto transfertur, non nudà contestatione, sicut in his exigitur qui negant se posse ad munera, ut incolas, vocari. 1. 20. C. civ 102, s.

11. Paulus respondit eos qui pro aliis non ex contractu, sed ex officio, quod administraverint conveniuntur, in damnum sortis substitui solere, non etiam in usuras. l. 21. §. 1.

12. Constante matrimonio dos in bonis mariti est. l. 21. §. 4. V. s. de jur. dot. n. 4. C. civ. 1540, 1549.

13. Idem respondit, si civitas nullam propriam legem habet de adjectionibus admittendis, non posse recedi à locatione, vel venditione prædiorum publicorum jam perfectâ : tempora enim adjectionibus præstita ad causas fisci pertinent. l. 21. §. ult.

Si tempora quæ in fiscalibus auctionibus, vel hastis statuta sunt patiuntur, cùm etiam augmentum te facturum esse profitearis, adi rationalem nostrum, ut justan. uberioris pretii oblationem admittat. 1. 14. C. de fid. et jur. hust. fisc.

Congruit æquitati, ut veteres possessores fundorum publicorum novis conductoribus præferantur, si facta per alios augmenta suscipiant.l. 4. C de locat. præd. civ.

14. Vidua mulier amissi mariti domicilium retinet, exemplo clarissimæ personæ per maritum factæ : sed utrumque aliis intervenientibus nuptiis permutatur. 1. 22. §. 1. V. inf. Ï. 32. et l. ult. §. 3. C. civ. 108.

15. Miles ibi domicilium habere videtur ubi meret, si nihil in patriâ possideat. l. 23. §. 1. C. civ. 102, s.

16. Constitutionibus principium continetur, ut pecuniæ quæ ex detrimento solvitur usuræ non præstentur. 1. 24.

17. Si quis negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo vendit, emit, contrahit: eo in foro, balno, spectaculis utitur: ibi festos dies celebrat: omnibus deniquè municipii commodis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis debere domicilium, quàm ubi colendi causâ diversatur. 1. 27. §. 1. V. inf. n. 23.

Eam domum unicuique nostrum debere existimari constitutum est, ubi quisque sedes, et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem fecisset. 1. 203. ff. de verb. signif.

In eo loco singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem, rerumque ac fortunanum suarum summam constituit. Unde rursùs non sit discessurus, si nihil avocet : undè cùm profectus est, peregrinari videtur, quod si rediit, perigrinari jam destitit. I. 7. C. de incol. et ubi quisq. domic. hab. vid. C. civ. 102, s.

18. Nihil est impedimento quominùs quis ubi velit habeat domicilium, quod ei interdictum non sit. l. 31.

Non tibi obest, si cùm incola esses, aliquod munus suscepisti, modò si antequàm ad alios honores vocareris, domicilium transtulisti. I. 1. C. de inc. et ubi quis dom. V. inf. n. 21.

« VorigeDoorgaan »