Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

5. Bona civitatis abusivè publica dicta sunt. Sola enim ca publica sunt, quæ populi romani sunt. I. 15.

6. Princeps bona concedendo videtur etiam obligationes concedere. 1. 21. C. civ. 1135.

7. Nihil est aliud hæreditas, quàm successio in universum jus, quod defunctus habuit. 1. 24. V. inf. de reg. jur. n. 51. C. civ. 724. 8. Rectè dicimus, eum fundum totum nostrum esse etiam cùm ususfructus alienus est : quia ususfructus non dominii pars, sed servitutis sit : ut via, et iter. Nec falsò dici totum meum esse, cujus non potest ulla pars dici alterius esse. 1. 25. C. civ. 543.

9. Quintus Mucius ait, partis appellatione rem pro indiviso significari: nam quod pro diviso nostrum sit, id non partem, sed totum esse, Servius non ineleganter partis appellatione utrumque significari. 1. 25. §. 1.

10. Qui occasione acquirendi non utitur, non intelligitur alienare : veluti qui hæreditatem omittit, aut optionem intra certum tempus datam non amplectitur. 1. 28. V. inf. de reg. jur. n. 93.

11. Conjunctionem nonnumquàm pro disjunctione accipi Labeo ait: ut in illâ stipulatione, mihi hæredique meo, te hæredemque tuum. 1. 26.

Sæpè ita comparatum est, ut conjuncta pro disjunctis accipiantur, et disjuncta pro conjunctis, interdùm soluta pro separatis.

1. 53.

Cùm dicimus, quod dedi, aut donavi, utraque continemus. Cùm verò dicimus, quod eum dare facere oportet quodvis eorum sufficit probare, d. I.

12. Bona intelliguntur cujusque, quæ deducto ære alieno supersunt. 1. 39. §. 1.

13. Familiæ appellatione liberi quoque continentur. 1. 40. §. 2. 14. Verbo victus continentur, quæ esui, potuique, cultuique corporis, quæque ad vivendum homini necessaria sunt: vestem quoque victus habere vicem Labeo ait. Et cætera, quibus tuendi, curandive corporis nostri gratiâ utimur, cà appellatione significantur. 1. 43. et 44.

Verbum vivere quidam putant ad cibum pertinere. Sed Ofilius ad Atticum ait, his verbis et vestimenta et stramenta contineri: sine his enim vivere neminem posse. 1. 234. §. 2. C. civ. 210, 211.

15. Matrem familias accipere debemus eam, quæ non in honestè vixit: matrem enim familias à cœteris fæminis mores discernunt, atque separant. Proindè nihil intererit, nupta sit, an vidua, nam neque nuptiæ, neque natales faciunt matrem familias, sed boni mores. 1. 46. §. 1.

16. Liberationis verbum eamdem vim habet, quàm solutionis. 1.47.

17. In bonis nostris computari sciendum est, non solùm quæ dominii nostri sunt, sed et si bonâ fide à nobis possideantur, vel

superficiaria sint. Equè bonis adnumerabitur, etiam si quid est in actionibus, petitionibus, persecutionibus. Nam hæc omnia in bonis esse videntur. l. 49.

18. Item dubitatum est, illa verba, ope, consilio, quemadmodùm accipienda sunt: sententiæ conjungentium, aut separantium? sed verius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda : quia aliud factum est ejus, qui ope: aliud ejus, qui consilio furtum facit. 1. 53. §. 1.

19. Nemo ope videtur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit: nec consilium habuisse nocet, nisi et factum secutum fuerit. d. §.

20. Conditionales creditores dicuntur, et hi quibus nondùm competit actio, est autem competitura: vel qui spem habent, ut competat. 1. 54. C. civ. 1185, s.

21. Creditor autem is est, qui exceptione perpetuâ submoveri non potest: qui autem temporalem exceptionem timet, similis est conditionali creditori. 1. 55.

22. Liberorum appellatione continentur non tantùm qui sunt in potestate sed omnes, qui sui juris sunt: sive virilis, sive fœminini sexûs sunt, exve fœminini sexûs descendentes. 1. 56. §. 1.

23. Intestatus est, non tantùm qui testamentum non fecit, sed etiam cujus ex testamento hæreditas adita non est. 1, 64.

24. Hæredis appellatio non solùm ad proximum hæredem, sed et ad ulteriores refertur: nam et hæredis hæres, et deinceps, hæredis appellatione continetur. 1. 65.

Sciendum est hæredem etiam per multas successiones accipi. I. 70. V. inf. de reg. jur. n. 158.

25. Restituere is videtur, qui id restituit, quod habiturus esset actor, si controversia ei facta non esset. l. 75. V. inf. n. ult.

26. Interdùm proprietatem quoque verbum possessionis significat: sicut in eo, qui possessiones suas legasset, responsum est. 1. 78.

27. Impensæ necessariæ sunt, quæ si factæ non sint, res aut peritura, aut deterior futura sit, l. 79.

28. Utiles impensas esse Fulcinius ait, quæ meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant: ex quibus reditus mulieri acquiratur: sicut arbusti pastinatione ultrà quàm necesse fuerat : quorum nomine onerari mulierem ignorantem, vel invitam, non oportet: ne cogatur fundo carere. In his impensis et pistrinum, et horreum insulæ dotali adjectum, plerumquè dicemus. l. 79, §. 1.

29. Voluptariæ sunt, quæ speciem duntaxat ornant, non etiam fructum augent: ut sunt viridia, et aquæ salientes, incrustationes, loricationes, picturæ. I. 79. §. 2.

30. Neratius priscus tres facere existimat collegium. Et hoc magis sequendum est. 1. 85.

31. Littus est, quousquè maximus fluctus à mari pervenit. l. 96. Quà maximè fluctus exæstuat. 1. 112.

32. Derogatur legi, aut abrogatur. Derogatur legi, cùm pars detrahitur, abrogatur legi, cùm prorsùs tollitur. 1. 102.

33. Debitor intelligitur is, à quo invito exigi pecunia potest.

1. 108.

34. Bonæ fidei emptor esse videtur, qui ignoravit eam rem alienam esse aut putavit eum, qui vendidit, jus vendendi habere, putà procuratorem, aut tutorem esse. 1. 109. C. civ. 550.

35. Sequester dicitur, apud quem plures eamdem rem, de quâ controversia est, deposuerunt, dictus ab eo, quod occurrenti, aut quasi sequenti eos, qui contendunt, committitur. l. 110. C. civ. 1956.

36. Qui mortui nascuntur, neque nati, neque procreati videntur : quia nunquàm liberi appellari potuerunt. l. 129. C. civ. 725. 37. Inter mulctam et poenam multùm interest: cùm pœna generale sit nomen, omnium delictorum coërcitio : mulcta, specialis peccati, cujus animadversio hodiè pecuniaria est. l. 131. §. 1. p. 7, s. 38. Anniculus non statim ut natus est, sed trecentesimo sexagesimo quinto die dicitur, incipiente planè, non exacto die : quia annum civiliter, non ad momenta temporum, sed ad dies numeramus. l. 134. V. 1. 5. ff. qui testam. fac. poss. 1. 8. ff. de muner. et honor. l. 1. in f. de manum. 1. 2. ff. de excus. l. un. c. qui ætate. 1. 3. §. 3. ff. de minor.

39. Quæret aliquis: si portentosum, vel monstrosum, vel debile mulier ediderit, vel qualem visu, vel vagitu novum, non humanæ figuræ, sed alterius magis animalis, quàm hominis partum: an quia enixa est, prodesse ei debeat? et magis est, ut hæc quoque parentibus prosint. Nec enim est, quòd eis imputetur, quæ, qualiter potuerunt, statutis obtemperaverunt: neque id, quod fataliter accessit, matri damnum injungere debet. 1. 135.V. de statu. hom. 1. 14.

40. Cepisse quis intelligitur, quamvis alii acquisiit. l. 140.

41. Triplici modo conjunctio intelligitur. Aut enim re per se conjunctio contingit, aut re et verbis, aut verbis tantùm. 1. 142. 43. Id apud se quis habere videtur, de quo habet actionem. Habetur enim, quod peti potest. 1. 143. V. inf de reg. jur. I. 15. 43. Non est sine liberis, cui vel unus filius, unave filia est. Hæc enim enunciatio, habet liberos, (non habet liberos), semper plurativo numero profertur. l. 148.

Nam quem sine liberis esse, dicere non possumus: hunc necesse est dicamus liberos habere. l. 149.

44. Delata hæreditas intelligitur, quam quis possit adeundo consequi. 1. 151.

45. Hominis appellatione tam fœminam, quàm masculum contineri, non dubitatur. 1, 152.

46. Intelligendus est mortis tempore fuisse, qui in utero relictus est. l. 153. C. civ. 725.

47. Partitionis nomen non semper dimidium significat: sed prout est adjectum. Potest enim juberi aliquis, et maximam partiri posse et vicesimam, et tertiam, et prout libuerit: sed si non fuerit portio adjecta, dimidia pars debetur. 1. 164. §. 1.

48. Hæreditas juris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit. Hæreditas autem vel maximè fructibus augetur. 1. 178. §. 1.

49. Verbum exactæ pecuniæ non solùm ad solutionem referendum est: verùm etiam ad delegationem. 1. 187.

50. Jure proprio familiam dicimus, plures personas, quæ sunt sub unius potestate, aut naturâ, aut jure subjectæ. Ut putà patremfamilias, matremfamilias, filiumfamilias, filiamfamilias, cuique deinceps vicem eorum sequuntur, ut putà nepotes, et neptes, et deinceps. 1. 195. §. 2.

51. Paterfamilias appellatur, qui in domo dominium habet. Rectèque hoc nomine appellatur, quamvis filium non habeat: non enim solam personam ejus, sed et jus demonstramus. Deniquè et pupillum patremfamilias appellamus. 1. 195. §. 2.

52. Cùm paterfamilias moritur: quotquot capita ei subjecta fuerint, singulas familias incipiunt habere: singuli enim patrumfamiliarum nomen subeunt. Idemque eveniet, et in eo, qui emancipatus est: nam et hic sui juris effectus, propriam familiam habet. I. 195. §. 2.

53. Communi jure familiam dicimus omnium agnatorum : nam etsi patrefamilias mortuo singuli singulas familias habent: tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, rectè ejusdem familiæ appellabuntur, qui ex eâdem domo et gente proditi sunt. I. 195. §. 2. in f.

Appellatur familia plurium personarum quæ ab ejusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur, sicuti dicimus familiam Juliam, quasi à fonte quodam memoriæ. d. I. 195. §. 4.

54. Mulier familiæ suæ et caput, et finis est. 1. 195. §. ult. Fœminarum liberos in familiâ earum non esse palàm est: quia qui nascuntur patris non matris familiam sequuntur. I. 196. §. 1. 55. Familiæ appellatione et ipse princeps familiæ continetur. 1. 196.

56. Ea domus unicuique nostrum debet existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet, suarumque rerum constitutionem fecisset. 1. 203.

57. Bonorum appellatio, sicut hæreditatis, universitatem quamdam ac jus successionis, et non singulares res demonstrat.

1. 208.

58. Prævaricatores eos appellamus, qui causam adversariis suisdonant, et ex parte actoris in partem rei conced unt. l. 212.

59. Cedere diem significat incipere deberi pecuniam : venire diem significat eum diem venisse, quo pecunia peti possit. Ubi purè quis stipulatus fuerit: et cessit, et venit dies. Ubi in diem: cessit dies, sed nondùm venit: ubi sub conditione, neque cessit, neque venit dies pendente adhuc conditione. I. 213. C. civ. 1168, s. 60. Lata culpa est nimia negligentia, id est, non intelligere quod omnes intelligunt. I. 213. §. 2.

Latæ culpæ finis est non intelligere id quod omnes intelligunt. 1. 223.

61. Potestatis verbo plura significantur, in personâ magistratuum imperium, in personâ liberorum patria potestas. I. 215.

62. In conventibus contrahentium voluntatem potiùs quàm verba spectari placuit. Cùm igitur eâ lege fundum vectigalem municipes locaverint, ut ad hæredem ejus qui suscepit, pertineret jus hæredum ad legatarium quoque transferri potuit. 1. 219. C. civ. 1156.

63. Natura nos docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et voto uxores ducunt: filiorum appellatione, omnes qui ex nobis descendunt, contineri. Nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quàm filii appellare. 1. 220. §. ult.

64. Amicos apellare debemus, non levi notitiâ conjunctos, sed quibus fuerint jura cum patrefamilias, honestis familiaritatis quæsita rationibus. 1. 223. §. 1.

65. Magna negligentia, culpa est, magna culpa, dolus est.

1. 226.

66. Quod dicimus eum, qui nasci speratur, pro superstite esse: tunc verum est, cùm de ipsius jure quæritur. Aliis autem non prodest, nisi natus. I. 231. C. civ. 135, 725.

67. Pignus propriè rei mobilis constituitur. I. 238. §. 2. in f. C. civ. 2072.

68. Munus publicum est officium privati hominis, ex quo commodum ad singulos universosque cives, remque eorum pervenit. 1. 239. §. 3.

69. Territorium est universitas agrorum intra fines cujusque civitatis. 1. 239. §. 8.

70. Verbum suum ambiguum est, utrùm de toto, an de parte significet: et ideò qui jurat suum non esse adjicere debet, neque sibi communem esse. 1. 239. §. ult.

71. Restituit non tantùm qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem conditionemque redditâ causâ præstet, et tota restitutio juris est interpretatio. 1. ult. §. 1.

TITULUS XVII.

[ocr errors]

De diversis regulis juris antiqui.

1. Regula est, quæ rem, quæ est, breviter enarrat. Non ex regulâ jus sumatur: sed ex jure, quod est, regula fiat : per regulam igitur brevis rerum narratio traditur, et (ut ait Sabinus) quasi causæ conjectio est. Quæ simul cùm in aliquo vitiata est, perdit officium suum. l. 1.

« VorigeDoorgaan »