Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

2. Fœminæ ab omnibus officiis civilibus, vel publicis remotæ sunt et ideò nec judices esse possunt, nec magistratum gerere, nec postulare. 1. 2.

3. Velle non creditur, qui obsequitur imperio patris. 1. 4.

4. Jura sanguinis nullo jure civili dirimi possunt. l. 8.

5. Semper in obscuris, quod minimum est, sequimur. I. 9. 6. Secundùm naturam est, commoda cujusque rei eum sequi, quem sequuntur incommoda. 1. 10.

7. Id quod nostrum est, sine facto nostro ad alium transferri non potest. l. 11. C. civ. 711, 712.

8. In testamentis pleniùs voluntates testantium interpretantur. l. 12.

9. In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, præsenti die debetur. I. 14.

10. Is qui actionem habet ad rem recuperandam, ipsam rem habere videtur. l. 15. V. s. de verb. signif. 1. 143.

11. Cùm tempus in testamento adjicitur, credendum est pro hærede adjectum, nisi alia mens fuerit testatoris : sicuti in stipulationibus promissoris gratiâ tempus adjicitur. I. 17. C. civ. 1187. 12. Qui cum alio contrahit, vel est, vel debet esse non ignarus conditionis ejus. Hæredi autem hoc imputari non potest, cùm non sponte cum legatariis contrahit. 1. 19.

13. Non debet, cui plus licet, quod minus est, non licere. 1. 21. 14. Generaliter probandum est, ubicunquè in bonæ fidei judiciis confertur in arbitrium domini vel procuratoris ejus conditio, pro boni viri arbitrio hoc habendum esse. l. 22. §. 1.

15. Contractus quidam dolum malum duntaxat recipiunt: quidam et dolum, et culpam. Dolum tantùm, depositum, et precarium. Dolum et culpam, mandatum, commodatum, venditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelæ, negotia gesta in his quidem et diligentiam. Societas, et rerum communio, et dolum, et culpam recipit, sed hæc ita, nisi si quid nominatìm convenit, vel plus, vel minùs in singulis contractibus. Nam hoc servabitur, quod initio convenit. Legem enim contractus dedit. Excepto eo quod Celsus putat, non valere, si convenerit, ne dolus præstetur, hoc enim bonæ fidei judicio contrarium est, et ita utimur. Animalium verò casus, mortesque quæ sine culpâ accedunt, rapinæ, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus prædonum à nullo præstantur. l. 23. C. civ. 471, 1625, s. 1719, s. 1843, s. 1880, s. 1927, s. 1952. 1991, s. 2080.

16. Quatenùs cujus intersit, in facto, non jure consistit. 1. 24. 17. Plus cautionis in re est, quàm in personâ. 1. 25.

18. Qui potest invitis alienare, multò magis et ignorantibus et absentibus potest. I. 26.

19. Nec ex prætorio, nec ex solemni jure, privatorum conventione quidquam immutandum est. l. 27.

Privatorum conventio juri publico non derogat. 1. 45. §. 1. 20. Obligationum causa pactione possunt immutari, I. 27. 21. Divus Pius rescripsit, eos qui ex liberalitate conveniuntur, in id, quod facere possunt, condemnandos. 1 28. C. civ. 1244. 22. Quod initio vitiosum est, non potest tractatu temporis convalescere. I. 29.

23. Verum est, neque pacta, neque stipulationes factum posse tollere : quod enim impossibile est, neque pacto, neque stipulatione potest comprehendi, ut utilem actionem, aut factum efficere possit. I. 31.

24. Quod ad jus naturale attinet, omnes homines æquales sunt. 1. 32. in f.

25. In eo, quod vel is, qui petit, vel is, à quo petitur, lucri facturus est, durior causa est petitoris. I. 33.

Cùm de lucro duorum quæratur: melior est causa possidentis. l. 126. §. 2. V. inf. l. 98.

26. Semper in stipulationibus et in cæteris contractibus id sequimur, quod actum est. Aut, si non appareat, quid actum est, erit consequens, ut id sequamur, quod in regione, in quâ actum est, frequentatur. Quid ergò, si neque regionis mos appareat, quia varius fuit? ad id, quod minimum est, redigenda summa est. 1. 34. C. civ. 1156, s.

27. Nihil tam naturale est, quàm eo genere quidve dissolvere quo colligatum est. Ideò verborum obligatio verbis tollitur. Nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvitur. 1. 35.

Omnia, quæ jure contrahuntur, contrario jure pereunt. I. 100. V. inf. l. 153.

28. Culpa est, immiscere se rei ad se non pertinenti, l. 36. 29. Nemo, qui condemnare potest, absolvere non potest. 1. 37. 30. Sicuti pœna ex delicto defuncti hæres teneri non debeat : ita nec lucrum facere, si quid ex eâ re ad eum pervenisset. 1. 38. V. in£ 1. 44. V. l. 111. §. 1. l. 152. l. 157. §. 2. l. 164.

31. In omnibus causis pro facto accipitur id, in quo per alium moræ sit quominùs fiat. 1. 39. V. inf. I. 161. C. civ. 1178.

32. Furiosi, vel ejus, cui bonis interdictum sit, nulla voluntas est. 1. 40. C. civ. 50g, 513.

33. Non debet actori licere, quod reo non permittitur. l. 41. 34. In re obscurâ melius est favere repetitioni, quàm adventitio lucro. 1. 41. §. I.

35. Qui in alterius locum succedunt, justam habent causam ignorantiæ, an id, quod peteretur, deberetur. Fidejussores quoque non minùs quàm hæredes, justam ignorantiam possunt allegare. Hæc ita de hærede dicta sunt, si cum eo agetur: non etiam si agat. Nam planè, qui agit certus esse debet : cùm sit in potestate ejus, quandò velit, experiri : et antè debet rem diligenter explorare, et tunc ad agendum procedere. 1. 42.

36. Nemo ex his, qui negant se debere, prohibetur etiam aliâ defensione uti, nisi lex impedit. 1. 43.

37. Toties in hæredem damus de eo, quod ad eum pervenit quotiens ex dolo defuncti convenitur, non quotiens ex suo. 1. 44. V. s. 1. 38.

38. Neque pignus, neque depositum, neque precarium, neque emptio, neque locatio rei suæ consistere potest. 1. 45.

39. Consilii non fraudulenti nulla obligatio est. Cæterùm si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit. 1. 47. C. civ. 109, 116, 117.

40. Socii mei socius, meus socius non est. l. 47. §. 1. C. civ. 1861. 41. Quidquid in calore iracundiæ vel fit, vel dicitur, non priùs ratum est, quàm si perseverantia apparuit judicium animi fuisse. 1. 48.

42. Culpâ caret, qui scit, sed prohibere non potest. 1. 5. Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cùm prohibere non potest. l. 109.

43. Non videtur quisquam id capere, quod ei necesse est alii restituere. 1.5r.

44. Cujus per errorem dati repetitio est, ejus consultò dati donatio est. 1. 53. C. civ. 894, 1235.

45. Nemo plus juris ad alium transferre potest, quàm ipse haberet. 1. 54.

46. Nullus videtur dolo facere qui suo jure utitur. I. 55.

47. Semper in dubiis benigniora præferenda sunt. 1. 56. V. inf. 1. 168. C. civ. 1162.

48. Hæredem ejusdem potestatis, jurisque esse, cujus fuit defunctus, constat. l. 59. V. inf. l. 120.

49. Semper qui non prohibet pro se intervenire, mandare creditur. Sed et si quis ratum habuerit, quod gestum est, obstringitur mandati actione. l. 60. V. inf. l. 152. §. 2. C. civ. 1998.

50. Domum suam reficere unicuique licet, dùm non officiat invito alteri, in quo jus non habet. 1. 61. C. civ. 651, s.

51. Hæreditas nihil aliud est, quàm successio in universum jus, quod defunctus habuerit. 1. 62. C. civ. 711, 724.

52. Ea, quæ rarò accidunt, non temerè in agendis negotiis computantur. 1. 64.

53. Quoties idem sermo duas sententias exprimit : ea potissimùm excipiatur, quæ rei gerendæ aptior est. I. 67. C. civ. 1158. 54. In omnibus causis id observatur : ut, ubi personæ conditio locum facit beneficio, ibi deficiente eâ beneficium quoque deficiat. Ubi verò genus actionis id desiderat : ibi, ad quem vis persecutio ejus devenerit, non deficiat ratio auxilii. 1. 68.

Privilegia quædam causæ sunt, quædam personæ : et ideò quædam ad hæredem transmittuntur, quæ causæ sunt: quæ personæ sunt, ad hæredem non transeunt. 1. 196.

55. Invito beneficium non datur. 1. 69.

56. Fructus rei est, vel pignori dare licere. l. 72.

57. Vi factum id videtur esse, quâ de re quis cùm prohibetur fecit. Clàm, quod quisque cùm controversiam haberet, habiturumve se putaret, fecit. 1. 73. §. 2.

58. Quæ in testamento ita sunt scripta, ut intelligi non possint : perindè sunt, ac si scripta non essent. 1. 75. §. 3. C. civ. 900.

59. Nec paciscendo, nec legem dicendo, nec stipulando quisquam alteri cavere potest. 1. 73. §. 4. V. inf. I. 123. C. civ. 1119, s. 60. Non debet alteri per alterum iniqua conditio inferri. l. 74. 61. Nemo potest mutare consilium suum in alterius injuriam.l.75. 62. In totum omnia, quæ animi destinatione agenda sunt, non nisi verâ et certâ scientiâ perfici possunt. 1. 76.

63. Generaliter cùm de fraude disputatur, non quid non habeat actor, sed quid per adversarium habere non potuerit, considerandum est. 1. 78.

64. Fraudis interpretatio semper in jure civili non ex eventu duntaxat, sed consilio quoque desideratur. 1. 79.

65. In toto jure generi per speciem derogatur : et illud potissimum habetur, quod ad speciem directum est. l. 8o.

66. Quæ dubitationis tollendæ causâ contractibus inferuntur, jus commune non lædunt. 1. 81. C. civ. 1164.

67. Donari videtur, quod nullo jure cogente, conceditur. 1. 82. C. civ. 894.

68. Non videntur rem amittere, quibus propria non fuit. 1. 83. 69. Cùm ampliùs solutum est, quàm debebatur, cujus pars non invenitur, quæ repeti possit: totum esse indebitum intelligitur, manente pristinâ obligatione. I. 84.

70. Is naturâ debet, quem jure gentium dare oportet, cujus fidem secuti sumus. 1. 84. §. I.

71. In ambiguis pro dotibus respondere, melius est. 1. 85.

72. Non est novum, ut quæ semel utiliter constituta sunt, durent, licèt ille casus exstiterit, à quo initium capere non potuerunt. I. 85. §. 1.

73. Quoties æquitate desiderii naturalis ratio, aut dubitatio juris moratur, justis decretis res temperanda est. 1. 85. §. 2.

In omnibus quidem, maximè tamen in jure æquitas spectanda sit. 1. 90.

74. Non solet deterior conditio fieri eorum, qui litem contestati sunt, quàm si non : sed plerumquè melior. I. 86.

75. Nemo in persequendo deteriorem causam, sed meliorem facit. Deniquè post litem contestatam hæredi quoque prospiceretur, et hæres tenetur ex omnibus causis. 1. 87.

76. Nulla intelligitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est. 1. 88. C. civ. 1139, 1146.

77. Quamdiù possit valere testamentum, tamdiù legitimus non admittitur. 1. 89.

78. Non solent, quæ abundant, vitiare scripturas. l. 94. C. civ. 1163. 1164.

79. In ambiguis orationibus maximè sententia spectanda (est), ejus, qui eas protulisset. I. 96. V. I. 33. ff. de contr. empt. C. civ. 1156.

8o. Quoties utriusque causâ lucri ratio vertitur: is præferendus est, cujus in lucrum causa tempore præcedit. 1. 98.

81. Si in duabus actionibus alibi summa major, alibi infamia est: præponenda est causa existimationis. Ubi autem æquiparant famosa judicia, et si summam imparem habent, pro paribus accipienda sunt. 1. 104.

82. Ubicunquè causæ cognitio est, ibi prætor desideratur. 1. 105. 83. Ferè in omnibus pœnalibus judicis et ætati, et imprudentiæ succurritur. l. 108. p. 65, s. 319, 320.

84. In eo, quod plus sit, semper inest et minùs. l. 110.

In toto et pars continetur. l. 113.

85. In hæredem non solent actiones transire, quæ pœnales sunt ex maleficio: velut furti, damni, injuriæ, vi bonorum raptorum, injuriarum. l. 111. §. 1. V. s. l. 38. et l. 44.

86. Nihil interest, ipso jure quis actionem non habeat, an per exceptionem infirmetur. l. 112.

87. In obscuris inspici solet quod veri similius est, aut quod plerumquè fieri solet. l. 114. C. civ. 1156, s.

88. Si quis obligatione liberatus sit, potest videri cepisse. l. 115. 89. Non potest videri accepisse, qui stipulatus potest excep-tione submoveri. l. 115. §. 1.

90. Nihil consensui tam contrarium est, qui et bonæ fidei judicia sustinet, quàm vis, atque metus : quem comprobare, contra bonos mores est. l. 116. C. civ. 1109, s.

91. Non capitur, qui jus publicum sequitur. I. 116. §. 1. 92. Non videntur, qui errant consentire. 1. 116. §. 2. C. civ.

1109, s.

93. Non alienat, qui duntaxat omittit possessionem. l. 119. 94. Nemo plus commodi hæredi suo relinquit, quàm ipse habuit. 1. 120. V. s. 1. 59.

95. Nemo alieno nomine lege agere potest. 1. 123. V. s. l. 73. §. 4.

96. Favorabiliores rei potiùs, quàm actores habentur. l. 125. 97. Cùm de lucro duorum quæratur melior est causa possidentis. 1. 126. §. 2.

98. In pari causâ possessor potior haberi debet. l. 128. V. inf. 1. 154.

99. Nihil dolo creditor facit, qui suum recipit. l. 129.

« VorigeDoorgaan »