Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

100. Cùm principalis causa non consistit: ne ea quidem, quæ sequuntur, locum habent. l. 129. §. 1.

Cùm principalis causa non consistat : plerumque ne ea quidem, quæ sequuntur, locum habent. l. 178.

101. Nunquàm actiones, præsertim pœnales, de eâdem re concurrentes, alia aliam consumit. I. 130.

102. Qui dolo desierit possidere, pro possidente damnatur: quia pro possessione dolus est. I. 131.

Parem esse conditionem oportet ejus, qui quid possideat, vel habeat: atque ejus, cujus dolo malo factum sit, quominùs possideret, vel haberet. 1. 150.

Semper qui dolo fecit, quominùs haberet, pro eo habendus est, ac si haberet. l. 157. §. I.

103. Imperitia culpæ adnumeratur. I. 132.

104. Non fraudantur creditores, cùm quid non acquiritur à debitore: sed cùm quid de bonis diminuitur. l. 134.

105. Nemo ex suo- delicto meliorem suam conditionem facere potest. I. 134. §. 1.

106. Ea, quæ dari impossibilia sunt, vel quæ in rerum naturâ non sunt, pro non adjectis habentur. l. 135. C. civ. 900, 1172. 107. Bona fides tantumdem possidenti præstat, quantùm veritas, quoties lex impedimento non est. l. 136.

108. Qui auctore judice comparavit, bonæ fidei possessor est. 1. 137. C. civ. 550.

109. Omnis hæreditas, quamvis posteà adeatur, tamen cum tempore mortis continuatur. l. 138.

Omnia ferè jura hæredum perindè habentur, ac si continuò sub tempus mortis hæredes exstitissent. I. 193.

110. Nunquàm crescit ex post facto præteriti delicti æstimatio. 1. 138. §. L.

111. Omnes actiones, quæ morte, aut tempore pereunt, semel inclusæ judicio salvæ permanent. 1. 139.

112. Non videtur perfectè cujusque id esse, quod ex casu auferri potest. I. 139.

113. Absentia ejus, qui reipublicæ causâ abest, neque ei, ncque alii damnosa esse debet. 1. 140.

114. Quod contra rationem juris receptum est, non est producendum ad consequentias. l. 141.

115. Uni duo pro solido hæredes esse non possunt. l. 141. §. 1. 116. Qui tacet, non utiquè fatetur: sed tamen verum est, eum non negare. I. 142.

117. Quod ipsis, qui contraxerunt, obstat: et successoribus eorum obstabit. I. 143.

118. Non omne, quod licet, honestum est. 1. 144.

119. In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus. 1. 144. §. I..

120. Nemo videtur fraudare eos, qui sciunt, et consentiunt. 1. 145.

121. Semper specialia generalibus insunt. l. 147.

122. Ex quâ personâ quis lucrum capit, ejus factum præstare debet. I. 149.

123. Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere jus non habet. 1. 151.

Non videtur vim facere, qui jure suo utitur, et ordinariâ actione experitur. l. 155. §. 1.

124. În maleficio ratihabitio mandato comparatur. 1. 152. §. 2. 125. In contractibus, quibus doli præstatio, vel bona fides inest, hæres in solidum tenetur. l. 152. §. 3. V. s. 1. 38 et l. 44.

126. Ferè quibuscunque modis obligamur, iisdem in contrarium actis liberamur : cùm quibus modis acquirimus, iisdem in contrarium actis amittimus. Ut igitur nulla possessio acquiri nisi animo et corpore potest : ita nulla admittitur, nisi in quâ utrumque in contrarium actum. l. 153.

127. Cùm par est delictum duorum, semper oneratur petitor, et melior habetur possessoris causa: sicut fit, cùm de dolo excipitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori, aut si rei quoque in ea re dolo actum sit. 1. 154.

128. Illi debet permitti pœnam petere, qui in ipsam non incidit. l. 154. §. 1.

129. Factum cuique suum, non adversario nocere debet. l. 155. 130. In pœnalibus causis benigniùs interpretandum est. l. 155. S. 2. I. 347.

131. Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multò magis quis dixerit. l. 156. §. 1.

132. Cum quis in alii locum successerit: non est æquum ei nocere hoc, quod adversùs eum nocuit, in cujus locum successit. 1. 156. §. 2.

133. Plerumquè emptoris eadem causa esse debet circà petendum ac defendendum, quæ fuit auctoris. 1. 156. §. 3.

134. Quod cuique (pro eo) præstatur, invito non tribuitur. 1. 156. §. ult.

135. In contractibus successores ex dolo eorum (quibus) successerunt, non tantùm in id, quod pervenit, verum etiam in solidum tenentur : hoc est, unusquisque pro eâ parte, qua hæres est. 1. 157. §. 2. V. s. 38. et l. 44.

136. Creditor, qui permittit rem venire, pignus dimittit. l. 158. 137. Non ut ex pluribus causis deberi nobis idem potest, ita ex pluribus causis idem possit nostrum esse. 1. 159.

138. Aliud est vendere, aliud vendenti consentire. 1. 160. 139. Refertur ad universos, quod publicè fit, per majorem partem. 1. 160. § I.

140. Jure civili receptum est, quoties per eum, cujus interest

conditionem non impleri, fiat, quominùs impleatur, perindè haberi, ac si conditio impleta fuisset. Quod ad libertatem, et legata, et ad hæredum institutiones perducitur: quibus exemplis stipulationes quoque committuntur, cùm per promissorem factum esset, quominùs stipulator conditioni pareret. l. 161. V. s. 1. 39. 1. 24. ff. de condit. et dem. C. civ. 1178.

141. Quæ propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi. I. 162.

142. Cujus est donandi eidem et vendendi, est concedendi jus est. 1. 163.

143. Pœnalia judicia semel accepta, in hæredes transmitti possunt. 1. 164. V. s. l. 38. et l. 44.

144. Non videntur data, quæ eo tempore, quo dantur, accipientis non fiunt. I. 167.

145. Qui jussu judicis aliquid facit, non videtur dolo malo facere, qui parere necesse habet. l. 167. §. 1. V. inf. l. 169.

Non potest dolo carere, qui imperio magistratûs non paruit. 1. 199.

146. Rapienda occasio est, quæ præbet benigniùs responsum.

1. 168.

In re dubiâ benigniorem interpretationem sequi, non minùs justius est, quàm tutius. I. 192. §. 1. C. civ. 1156, s.

147. Quod factum est, cùm in obscuro sit, ex affectione cujusque capit interpretationem. 1. 168. §. 1.

148. Is damnum dat, qui jubet dare: ejus verò nulla culpa est, cui parere necesse sit. 1. 169. V. s. l. 167. §. I.

149. Quod pendet, non est pro eo, quasi sit. 1. 169. §. 1. 150. Factum à judice, quod ad officium ejus pertinet, ratum non est. l. 170.

151. Nemo ideò obligatus, quia recepturus est ab alio quod præstiterit.

171.

152, In contrahendâ venditione ambiguum pactum contra venditorem interpretandum est. 1. 172. C. civ. 1602.

153. Ambigua intentio ita accipienda est, ut res salya actori sit. l. 172. §. 1.

154. In condemnatione personarum, quæ in id, quod facere possunt, damnatur, non totum, quod habent, extorquendum est: sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant. l. 173.

155. Cùm verbum, restituas, lege invenitur, et si non specialiter de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt restituendi. l. 172. §. I.

156. Unicuique sua mora nocet. Quod et in duobus reis promittendi observatur. l. 173. §. 2.

157. Dolo facit, qui petit, quod redditurus est. l. 173. §. 3. 158. Quod quis, si velit, habere non potest, id repudiare non potest. l. 174. §. x.

159. Non debeo melioris conditionis esse, quàm auctor meus, à quo jus in me transit. I. 175. §. 1. V. s. l. 120.

Qui in jus dominiumve alterius succedit, jure ejus uti debet. 1. 177.

160. Non est singulis concedendum, quod per magistratum publicè possit fieri ne occasio sit majoris tumultus faciendi. Ï. 176.

161. Nemo videtur dolo exsequi, qui ignorat causam, cur non debeat petere. l. 177. §. 1.

162. Quod jussu alterius solvitur, pro eo est, quasi ipsi solutum esset. l. 180. C. civ. 1236; co. 158, s.

163. Si nemo subiit hæreditatem, omnis vis testamenti solvitur. 1. 181.

164. Etsi nihil facilè mutandum est ex solemnibus: tamen ubi æquitas evidens poscit, subveniendum est. 183.

165. Vani timoris justa excusatio non est. l. 184. C. civ. 1111. 166. Impossibilium nulla obligatio. I. 185.

Quæ rerum naturâ prohibentur, nullâ lege confirmata sunt. 1. 188. §. 1. C. civ. 1172.

167. Nihil peti potest ante id tempus, quo per rerum naturam persolvi possit. Et cùm solvendi tempus obligationi additur: nisi co præterito, peti non potest. l. 186. C. civ. 1185, s.

168. Si quis prægnantem uxorem reliquit, non videtur sine liberis decessisse. 1. 187.

169. Ubi pugnantia inter se in testamento juberentur, neutrum ratum est. l. 188.

170. Quod evincitur, in bonis non est. l. 190.

171. Neratius consultus, an quod beneficium dare se, quasi viventi, Cæsar rescripserat, jam defuncto dedisse existimaretur, respondit, non videri sibi principem quod ei, quem vivere existimabat, concessisset, defuncto concessisse. Quem tamen modum esse beneficii sui vellet, ipsius æstimationem esse. 1. 191.

172. Ea quæ in partes dividi non possunt, solida à singulis hæredibus debentur. I. 192. C. civ. 1222, S.

173. Qui per successionem quamvis longissimam defuncto hæredes constiterunt, non minùs hæredes intelliguntur, quàm qui principaliter hæredes existunt. 1. 194. V. s. de verb. sign. 1. 65. 174. Expressa nocent, non expressa non nocent. 1. 195.

175. Privilegia quædam causæ sunt, quædam personæ : et ideò quædam ad hæredem transmittuntur, quæ causæ sunt. Quæ personæ sunt, ad hæredem non transeunt. I. 196.

176. Semper in conjunctionibus non solùm quid liceat, considerandum est: sed et quid honestum sit. l. 197. V. s. l. 144. 177. Neque in interdicto, neque in cæteris causis pupillo nocere oportet dolum tutoris : sive solvendo est, sive non est. 1. 198. 178. Quoties nihil sine captione investigari potest: eligendum est, quod minimum habeat iniquitatis. 1. 200.

179. Omnia, quæ ex testamento proficiscuntur, ita statum eventûs capiunt, si initium quoque sine vitio cœperint. l. 201. Quæ ab initio inutilis fuit institutio, ex post facto convalescere non potest. I. 210.

180. Omnis definitio in jure civili periculosa est. Parum est enim, ut non subverti posset. l. 202.

181. Quod quis ex culpâ suâ damnum sentit, intelligitur damnum sentire. 1. 203.

182. Minùs est actionem habere, quàm rem. I. 204.

183. Plerumquè fit, ut etiam ea, quæ nobis abire possint, proindè in eo statu sint, atque si non essent ejus conditionis, ut abire possent: et ideò quod fisco obligamus, et vindicare interdùm, et alienare, et servitutem in prædio imponere possumus.

1. 205.

184. Jure naturæ æquum est, neminem cum alterius detrimento et injuriâ fieri locupletiorem. 1. 206.

185. Res judicata pro veritate accipitur. I. 207. C. civ. 1350, 1351.

186. Non postest videri desiisse habere, qui nunquàm habuit. 1. 208.

FIN DU TOME QUATRIÈME ET dernier.

« VorigeDoorgaan »