VII EDITORIS PRÆFATIO. FINEM operæ nostræ facit isthæc voluminis secundi pars altera, cujus duplex est argumentum : nam hac eadem parte et commentationes continentur librum Valerii Maximi aliqua ratione illustrantes; et auctores eo collati sunt, aut notantes aut explicantes signa, quæ a Diis hominibus olim credebantur portendi. Quumque plurimæ fuerint et quidem graves causæ, cur sic potissimum sit ista pars voluminis disposita, eas nostrumque in exsequendo munere consilium, breviter summatimque hic exponemus; ut in præfatione primi voluminis, pag. X, sumus polliciti. Scriptionum de divinatione agmen ducit JULII OBSEQUENTIS liber De Prodigiis, cum supplementis Conradi Lycosthenis et animadversionibus Joannis Schefferi, adjectis nostris, si qua explicationis novæ atque enodationis. arbitrabamur indigere. Complementum autem esse prope dicam necessarium Valerii Maximi Julii Obsequentis librum jamdudum adeo perspectum est, ut anno hujus sæculi sexto ab editoribus Societatis Bipontina Valerio item sit subjunctus quorum auctoritatem secuti reprehensionem doctorum ab hac parte non est (ut spero) quod vereamur. Obsequenti addidimus quasi supplementa quatuor Joannis Lydi capita quædam, Astrampsychum, Nicephorum, Zoroastrem. De LYDO ejusque scriptis et alii accurate egerunt : Harlesius Bibliotheca græca iv, pag. 155. Salmasius ad Simplicium, pag. 255. Kusterus ad Suidam, voce Ιωάννης Φιλαδελφεύς. Boivinus ad Nicephorum Gregoram, pag. 786 (omitto reliquos): et ipse ego dixi pluribus verbis prologo in librum Joan. Lydi De pag. 240-255. Hæc, ut dixi, descripsi ex codice cujus et scriptura erat subpallida mendisque scatens, et lacerarum paginarum fragmenta cariosa admodum : eaque ita legi, ut sim visus mihi potius divinare. Quapropter, quum in primis quinque capitibus multa occurrerent loca ejusmodi, quæ non satis tuto restitui posse viderentur, commodissimum existimavi versuum lacunarumque diligenter expressam effigiem in summis pagellis proponere, subjectoque textu quoquo modo refecto doctioribus de probabilitate conjecturarum mearum relinquere judicium. Eam effigiem habes suo loco, pag. 210-217 et 220 -225. Commentarium adjungere non est visum, quum ejus vice versio latina a nobis adjecta fungi possit: capita ipsa non dubito fore accepta lectoribus, tametsi sint a Lydo fortuita sane et promiscua ratione (ut omnia ejus) scripta: sed in quibus tamen et eruditionem agnoscas non vulgarem, et librorum fulguralium aliorumque hodie deperditorum luculenta reperias fragmenta. Sed hæc nimis fortasse multa de Lydo. De ASTRAMPSYCHO dicemus suo loco, pag. 395. Interpretationis somniorum quæ sequitur, pag. 404-413, auctorem aiunt (quod haud scio an ita sit) NICEPHORUM II, patriarcham Constantinopolitanum, Arsenii I imperante Michaele Palæologo successorem is Nicephorus, ubi vix menses undecim in patriarchatu egerat, e vita demigravit vergente ad finem anno 1262 vide Le Quien Orient. Christian. I. 281. B. Auctorum, qui de præsensione rerum futurarum scripserunt, cogit agmen ZOROastres, pag. 414-419, sive potius collectio oraculorum Zoroastri tributorum græceque conscriptorum versibus. De quibus quum varia exstet et copiosa Fabricii commentatio, Harles. Bibl. gr. pag. 310 sqq. nec quicquam fere : habeam quod apponam de meo, ad illam commentationem lectorem rejicio. Additamenta ad Valerium Maximum sunt pag. 257304 editorum superiorum præfationes, testimonia, judicia, Kappii, Torrenii, Justi Lipsii, aliorum. Exercitationem Schultingii De testamentis rescissis, ut jam Torrenianæ editionis pergratum fuerat ornamentum, item in hac nostra repetivimus pag. 3o5-334: subjunximusque pagin. 335-394, De luxu Romanorum Joannis Meursii libellum, Valerium Maximum resque ab eo tractatas copiose illustrantem. De Indice editionum Valerii, pag. 421—452, quum is non minus quam reliqua clarissimi auctoris scripta singulari exquisitaque doctrina commendetur, non necesse habeo commemorare, nec magis est quod apud literate peritos dicam de Indicibus quinque deinceps sequentibus, quem ex quoque usum habere possis. Quæ ad illustrandum Valerium Maximum Juliumque Obsequentem collegimus, hunc habent terminum. Optamus autem vehementer, et ex animo, isto conatu satis esse factum promisso nostro ac recepto, satis officio ac necessitudini constitutæ mihi cum Viro Clarissimo, totius hujus consilii de vulgandis classicis moderatore. Quem quid opus est nominem ubi dixero, eum politioris literaturæ et antiquitatis rara cognitione, acumine ingenii, elegantia et gravitate omnium studiorum, ad hæc latinæ linguæ peritia et versuum eadem lingua pangendorum laude, cum paucis esse comparandum. Scripsi Parisiis, a. d. VIII Cal. Junias. a. C. clɔ. ɔccc. XXIII. C. B. HASE. |