Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

COMMENTARIORUM SOCIETATIS

PHILOL.

VOL. III. PARTICULA I.

I.

Conr. Beni. Meisneri Observationum criticarum in Aeschyli Prometheum Vinctum Particula Ima,

Aeschyli Prometheum, quanquam non principem lo

cum inter fabulas Aeschyli tenere videatur, quippe qui se ne a consilii 1) quidem et totius fabulae institutione

1) Ne videar sine argumentis hoc de Aeschyli Prometheo iu-
dicum tulisse, sufficiat, unum afferre documentum, quod
mihi certe grauissimum esse videtur ad meam sententiam
comprobandam. Quiuis in perlegenda hac fabula facile sen-
tiet, omnes personas, saluo dramatis consilio, resecari pos-
se praeter ipsum Prometheum et Mercurium. Quo enim
pertinent Oceani et Oceanitidum querelae de tristi illa Pro-
methei sorte, quam nimio erga homines amore sibi paraue-
rat? quo pertinet totum illud episodium, quo Io in scenam
prodit et furore agitata non nisi suas calamitates luget?
Schutzii commentum per se ipsum refellitur. Is, has difficul
tates paululum odoratus, dicit, Io a poeta propterea in sce-
nam inductam esse, ut Atheniensibus ostenderet, quam
durum atque iniustum sit tyranni imperium, quem sub
imagine Iouis adumbrauerit. Verum quanquam non ausim
contendere, tale consilium Aeschyli animo obuersari non
potuisse, tamen ita institui debebat, ut primaria poeseos
Comm. Soc. phil. Vol. III. Part. I.
A

1

admodum commendet, tamen haud infimo ponendum esse loco, in aestimandis summae in quouis artium genere graecae dexteritatis monumentis, omnes, qui sedulo ac grauiter eum tractarunt, concessuros esse arbitror. Siue enim spectes characterum, quos vocant, descriptiones, seu verborum grauitatem, quam ut in omnibus omnino Aeschyli fabulis, ita inprimis in hac admirari licet, seu scenarum singularum institutionem, qua quodammodo consilii et totius dramatis oeconomiae incommoda mitigassé ac ferme sustulisse videtur poeta, uberrimam capies ex eo et voluptatem et utilitatem. Quemadmodum vero omnino in Aeschylo aliquantum maiori criticum oportere uti licentia puto in emendandis locis deprauatis, ita ei hoc potissimum in Prometheo castigando licere arbitror. Huius quidem rei duas habeo causas. Altera est in ipso Aeschyli ingenio. Tanta enim est eius audacia in variis variarum rerum effingendis imaginibus et in verbis longe diuer sissimae naturae componendis, tanta est eius liceat paulum atrociori verbo uti ferocia in depingendis

praecepta salua essent. Iam vero quid bonae tragoediae indoli magis repugnare potest, quam personis, quas vocare iuuat secundarias, cum primaria plane nullum commercium esse, praeter societatem malorum. Cum Oceano et Choro Oceanitidum quanquam aliquantum clarior sit et apertior connexio Promethei, tamen mihi persuasissimum est, Prometheum, his absentibus, eandem animi constantiam ac fortitudinem demonstrare potuisse. At tragici non est, omnia vel maxime aliena conquirere, ut commoueatur spectatoris animus, quinimo hoc studiose agendum est, ut, libertatem unius hominis cum necessitate conflictantem et tandem vi succumbentem exponendo, misericordia et metus partim excitetur, partim, ne nimius sit, caueatur, ita ut spectator persuasissimum sibi habeat, ne sic quidem libertatem esse fractam.

heroum suorum calamitatibus, tantus denique eius tumor, in primis in Chori carminibus, ut mirum videri possit, si male sana librariorum ac monachorum sapientia, quos Aeschyli grauitatem perspexisse, nullo pacto credibile est, temperasset ab emendandis his fabulis. Altera causa est in defectu Codicum, qui in nullo alio graeco poeta tantus est. Iam vero in Prometheo quasi tumorem ac grauitatem ingenii sui ipse Aeschylus superasse videtur. Tanta est ferocia ac fortitudo in Prometheo. Codicum autem copia, etsi in aliis Aeschyli fabulis minor ferme sit, tamen, si comparare velis cum Manuscriptis aliorum poetarum, satis exigua est. Hinc quanquam, quantum fieri potuit per ingenii mediocritatem, abstinui ab ista Pauwii et Heathii in emendandis poetis temeritate, tamen plura eorum, quae prolaturus sum, audaciae notam vix effugere posse arbitror. Sed partim Schützius, immortaliter ille de xpioa Aeschyli meritus, viam praeiuit, partim excusationem mihi habere videor, in iis, quae modo dixi.

Primus locus, qui mihi medela indigere visus est, legitur v. 6. Hic ab Schützio ita editus est:

ἀδαμαντίνων δεσμῶν ἐν ἀῤῥήκτοις πέδαις.

Sed haec quoque lectio multis obnoxia est difficultatibus. Primum enim, qui dici possit, deoμv rédais, non intelligo. Cl. Schützius, cuius sagacitatem hoc incommodum subterfugere non poterat, dicit in Tédais esse translationem. Nam proprie dici de pedicis, quibus equorum pedes vinciuntur, ne aufugere possint. At locus Homeri Il. v, 34. quem affert, mihi nondum persuasit, hanc propriam fuisse significationem. Si enim Homerus putasset, cuiuis hanc propriam huius verbi notionem notam esse, non opus fuisset, ut apponeret: ὄφρ ̓ ἔμπεδον αὖθι μένοιεν νοςήσαντα ἄνακτα, quae quidem appositio, si Schützii sententia vera esset,

plane languida et elumbis foret. Sed si hoc vel maxime concedatur, tamen Aeschylum ita hic scribere potuisse nego. Nihil enim valet haec translatio, sed semper remanet notio vinculi, quo quis invitus coercetur. Accedit, quod Aeschylus eandem vocem in hac ipsa fabula saepius de vinculis adhibet, quibus pedes constringun tur, remota ista notione ab re equestri ducta. Cf. v. 75. Quodsi haec vere a me disputata sunt, quis, quaeso, dicere poterit rédais dεoμïv, pedicis vinculorum, mit den Fufsfesseln der Bande? Hoc ne quis excusare studeat eo Aeschyli more, quo saepius vocabula eiusdem significatus coniungere solet. Talis dictio qualis haec est, plane inepta foret. Sed adhuc alia restat difficultas in verbis ἀδαμαντίνων et ἀῤῥήκτοις. Quid frigidius esse potest hac tautologia? primum ponit verbum quod speciem indicat, deinde vocabulum generis addit! Eadem ratio est, quam in Seouwv et rédais esse vidimus. Denique accedit et hoc, quod Schätzii lectio tantum Scholiastae Aristoph. auctoritate nititur. At Scholiastarum haud magnam esse diligentiam in citandis locis,

notum est.

Iam vero videndum est, utrum aliquid lucrari possimus e Codicibus MSSCC. Codex Arundelianus a Stanleio collatus habet ἀδαμαντίνοις πέδησιν ἀῤῥήκτοις Térpais. Eadem est lectio Cod. Reg. A. praeterquam πέτραις. quod iv post rédnou metrum turbans inserit. In Reg. B. & tanquam glossema superscriptum est. Eandem lectionem, cum έv perperam intruso et adaμavrivois in ádaμavrivais conuerso, exhibent editt. Ald. Turn. Garb. et Victor. Contra Robortellus metro aptius legit adaμαντίναις πέδαις ἐν ἀ. π. Ex his igitur patet, omnes agnoscere πέτραις, δεσμῶν autem plane ignorare. Sed quiuis intelligit, Térpais e clausula versus antecedentis

« VorigeDoorgaan »