Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nisque puriorem reddidit. At facile Viris Doctis me huius rei veniam impetraturum esse, certissime spero. Suffecerit, probasse, h. 1. scribendum esse οὔτε τοῦ.

V. 34. Scribe pro φθέγξη, φθέγξει. Tango rem minoris adhuc momenti, de qua iam alii rectissime videntur praecepisse, nimirum istum Atticorum morem, in secundis indicatiuorum passiui personis pro › ε quo scribere soliti sunt. Sed cum Schützius in maiori Aeschyli editione et Brunckius eam fere ubique neglexisse videantur, liceat mihi Scholiastae Aristophanis adnotationem ad Plut. v. 40. exscribere, quae instar omnium est: „πεύσει· οἱ ̓Αττικὸς τὰ τῶν παθητικῶν χρόνων δεύτερα πρόσωπα ἀεὶ διὰ διφθόγγου γράφουσιν, ὡς καὶ ἐν ταῦθα, καὶ ἐν τοῖς ἑξῆς εὑρήσεις. οὗτος γὰρ, εἴπερ τις, τῇ Αττική διαλέκτω χρῆται. Ἡ δὲ κοινὴ διάλεκτος μόνου τοῦ βούλει, καὶ ὄψει, καὶ οἴει, τὰ ἐνεργητικὰ μὴ ἐν χρήσει εὑροῦσα, τῇ ̓Αττικῇ ἑπομένη συνηθείᾳ, ἀεὶ διὰ διφθόγγου τὰ τρία ταῦτα ἐκφέρει. Απαγορευτικού δὲ ἢ αἰτιολογικοῦ μορίου τεθέντος, οἱ Αττικοὶ οὐχ οὕτω τὰ δεύτερα πρόσωπα ἐκφέρουσι, ὡς εἴρηται, ἀλλ ̓ ὑποτα κτικῶς. Ultima satis contorte, ut solet scholiastarum gens, expressa sunt, at verissima esse, in promtu est.

V. 59. pro τὸ συγγενὲς legendum videtur τὸ ξυγγενές. Rectissime enim Brunckius, ni fallor ad Sopho clem, demonstrauit, ab atticis in semper mutatum esse post syllabas, quae vel longae essent, vel esse deberent. Addo: vel denique esse possent. Cum igitur in imparibus iamborum locis aeque bene longa syllaba tolerari possit, nullus dubito, Atticos in his quoque olim o in mutasse.

V. 46. Grauius ulcus in hoc 'versu latere arbitror, quod ab aliis neglectum esse miror. Quocunque enim te vertas, non apta erit verborum, ὡς ἁπλῷ λόγῳ, explicatio. Audiamus Schützium, qui ita vertit: ut pau

cis dicam, quod res est, mit einem Worte, kurz und gut gesprochen. Sed vide quomodo haec huic loco apta sint. Primum enim sententia, quam Robur profert, tantum abest, ut totam dirimat controversiam, ut potius copiam faciat Vulcano, plura adhuc regerendi. Deinde Tóvwv, quod Schützius de calamitatibus intelligi yult, quae exantlandae erant Prometheo, rectius de ipso dolore intelligendum esse videtur, quem cepit Vulcanus e miseria Promethei, cognati Dei, ad rupem asperam deligandi. Cf. v. 44 In mentem mihi venit legere: ous árs Aéysis. Sensus est: laborum, quos perperam, oux anpißes, dicis siue innuis, non causa est ars tua. Seu laborum horum scilicet causa non est in arte tua; sed in animi peruersitate. Sic Robur se ipsum reprehendere videtur, quod alligationem Promethei a Vulcano perficiendam dixerit laborem cum aerumnis ac doloribus coniunctum. Sed unum est, quod me offendat. Vereor, ne talis locutio soloeca sit et latinis tantum usitata. Hoc non magni fecerim, quod a cothurni grauitate talis dictio, oratore dignior, abhorrere videatur. Constat enim, Aeschylum sibi interdum indulsisse hoc, ut orator magis et sophista, quam poeta videretur. cf. locum in Eumenid. ubi Apollo, oratoris instar, demonstrare studet, Clytaemnestrae admodum exiguas, nedum nullas fuisse partes in Oreste procreando. cf. v. 644. sqq. ex Hermanni recens. Apollo, quasi pro corona diceret, Tεxμýgov dè, inquit, τοῦδέ σοι δείξω λόγου. Cui de veritate coniecturae meae, quam ipse fateor propterea a me prolatam esse, ut ostenderem, mihi lectionem huius loci suspectam videri, non satis constat, ei suaserim, ut verba is árλí Aaye a Robore cum summa iracundia prolata esse censeat, quippe quod tam copiosae cum Vulcano contentionis atque altercationis taedeat pigeatque. Quasi quis

Ibi

nostratium dicat: mit dem vielen Geschwätz, an diesem Uebel ist ia deine Kunst nicht schuld.

[ocr errors]

V. 49. Non adtinet disserere hoc loco de verbo ἐπράχθη. Copiose enim et docte Abreschius euicit, notare: acquisita s. conciliata sunt. Difficultas ex inconcinna ac plane contorta ambiguaque verborum T Θεοῖσι κοιρανεῖν constructione oritur. Quilibet enim primo obtutu trahet 9ɛoio ad xoipavεiv. Locus quem Schutzius ex Euripidis fragmento ad hanc rem illustrandam affert, parum aptus esse videtur. Nam ibi neque χωρὶς cum ἀνθρώποις, neque ἔζιν cum θεοῦ coniungi potest. Legendum esse puto:

ἅπαντ ̓ ἐπράχθη θεοῖσι, πλὴν τοῦ κοιρανεῖν·

Joio duabus syllabis pronunciandum est.

V. 114. In hac Promethei oratione, in qua odoratur adventum Oceanitidum, Porsonus, id quod iam Hermannus in libro: Handbuch der Metrik p. m. 86. obseruauerat, v. 114. et 115. sic disposuit:

[subsumed][ocr errors][subsumed]

τίς ἀχὼ, τίς ὀδμὰ προσέπτα μ' ἀφεγγής.

"1

Sunt enim versus Bacchiaci. Caeterum acclamationes à à, a la respondere videntur exclamationibus al al, al al v. 136. Constat enim, tragicos potissimum hoc tenuisse, ut huiusmodi TiQwvýjara semper haberent alia, quibus responderent.

V. 128. Paulo aliter, quam vulgo fit, constituendi esse videntur versus strophae primae carminis Chori. Primum hoc estendit maior distinctio in primo strophae versu post oẞs et in antistr. post oμyDeʊ· Deinde si quis versus recte legit, facile intelliget, esse certe secundum et tertium anacreonticos, quibus in hac tragoedia noster saepius usus est. V. 399. sqq. Liceat mihi versus transcribere, ut digerendos esse arbitror:

[ocr errors][merged small]

πατρώας μόγις παρειποῦσα φρένας. κ. τ. λ.

άντιςρ. λεύσσω Προμηθεῦ.

φοβερὰ δ ̓ ἐμοῖσιν ὄσσοις

ὁμίχλη προςῆξε πλήρης
δακρύων, σὸν ἐισιδούση

δέμας ταῖς πέτραις προςαυαινόμενον κ.τ.λ. Audacior fui in emendando versu 4. ubi πgòs in str. inserui et in antistr. verba violentius fortasse transposui. At sane, ignorantiam metrorum librarios ac scribas saepissime male habuisse certum est. πρὸς facile omitti poterat ob προς in προςέβα. Sed videndum est, utrum metri ratio in mea mutatione recte se habeat. Est vero hoc:

[ocr errors][merged small]

Sed Hermannus in l. 1. p. 189. cll. p. 190. contendere videtur, tantum auctores eorum carminum, quae sub nomine Anacreontis circumferuntur, in his versibus usos esse epitritis secundis. Quanquam haec vix negari possunt, tamen idem eodem in loco dicit, non omnino exemplis carere, quod ionicae formae anacreonticorum trochaica respondeat, cf. Eurip. Bacch. 522. 541. Aeschyl. Prom. 399. 408. Quemadmodum vero tragici hoc sibi licere putarunt, quidni statuamus, praesertim cum haud adeo frequenter occurrant systemata anacreonticorum, omnino paululum liberius in his versatos esse tragicos. Atque omnino epitritus secundus plane non repugnat rhythmo ionicorum a maiore, e quorum genere anacreonticum esse, nemo post Hermannum negabit. Iam vero cum liceat, pro propria ionici forma

adhibere trochaeum, huius autem longe alia natura sit, quippe qui non dizygiis metiendus sit, sed pariter ac ionica forma Loo duplici serie constet, quam puri trochaei, patet, in fine singulorum trochaeorum syllabam esse ancipitem. Hinc numerus anacreonticorum e forma trochaica hic esse videtur:

[ocr errors]

Sed cum multitudo spondaeorum rhythmum versus valde retardare videatur, facile fieri poterat, ut pura trochaeorum forma longe frequentior esset. Porro reuocaui vulgatum Tέrgais, quod tanquam inconcinnum cum Brunckio, auctoritate Cod. Reg. A., exulare iussit Schutzius. At inconcinnitatem non video. Addidi ταῖς, quod facile ab sequenti ταίςδε absorberi poterat. Versus 150. nondum metricis regulis congruus esse videtur. Saltem una syllaba abundare arbitror. Cuncta bene se habent, si è deletur. Et sane haec particula non omnino necessaria est, quinimo oratio viuidior fit, εἰ ἀσύνδετος est.

« VorigeDoorgaan »