Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Nebst einer Abhandlung über Acyrologie und Katachrese besonders den zwischen beyden statt findenden Unterschied, (h. e. Heynazii Comm. de Acyrologia et catachresi et utriusque discrimine, qua ad examen scholast. invitavit) Traiecti ad Viadrum apud Apitz, 46. pp. in 8. Gerh. Ioh. Vossius aliique utramque eandem esse existimarunt, nonnulli alterutram solam commemorarunt. Veteres tamen bene distinxerant, quorum exemplum secutus est Heynatz. qui postquam de vocabb. Hugiov et axupov, proprie et improprie, disputavit, variasque axupoλoyas definitiones examinauit, ad eam refert 1. vocabula sensu falso usurpata, 2. ea quae in leges synonymorum peccant, h. e. quorum significatio cognata est cum significatu aliorum vocabb., habet tamen inepti quid adiunctum (v. c. minari novam editionem quod tamen interdum videtur proprie dici posse de malis editoribus), 3. epitheta tropico vocabulo non satis accommodata, 4. verba quae tropice dicto subiecto non conveniunt. Quorum quidem quatuor generum parentes sunt inscitia, temeritas, negligentia. Catachresin autem gignit audacia; est durities quaedam tropi, aut licentior et à communi usu remotior vocabuli translatio. Idonea exempla e latinis poetis, et recentioribus scriptt. afferuntur.

[ocr errors]

1

XV.

XV.

Recensentur commentationes et libri ad antiquitatem omnem et historiam vet. pertinentes.

seille,

Mémoire sur un Buste de marbre trouvé à Marplacé à Aix dans le cabinet de feu M. de Ricard, et qu'on a prétendn représenter Agrippine, par Fauris-Saint-Vincent, dans le Mag. encycl. de M, Millin T. IV. 7. An n. 15. p. 352

[ocr errors]

359.

Tho.

Protome inventa est initio superioris saeculi in portu Massiliensi. Nasum restaurari iussit Ricardus. massinus Mazaugues iam negauit Agrippinam esse; neque enim vultus alterutri Agrippinae est similis, et capillorum ornatus ab eius temporibus alienus. Lebret existimauerat Saloninam, Gallieni uxorem, esse. In dissertatione Tusculana auctore Guasco cernitur uxor flaminis dialis (flaminica) similiter ornata tutulo. Labor autem Massiliensis protomae, inprimisque sculptura quatuor partium baseos docet, monumentum esse serioris aetatis, saeculi IV. aut V. p. Chr. n. et videtur protome imposita fuisse sépulcro, ita ut feminae sepultae imaginem referret. Millinus in anaglyphis ba-. seos censuit historiam Astyanactis contineri, quam sculptor transferri voluerit ad matrem, quae filium perdiderat. Quod uni parti inscriptum est, D. M. S. valet; diis manibus Sacrum. Scilicet sacrificium pueri Comm. Soc. phil. Vol. III. Part. I.

L

exprimi patet. Auctor existimat posse etiam ad Polyxenae historiam referri in sepulcro Achillis mactatae. Zarillo opinatus est, sacrificium humanum, qualia olim Massiliae facta sunt, exhiberi; sed id Faurisius negat christianis saeculis exspectari posse. Viscontius autem e vestimenti forma colligit, multo serius esse opus, forsitan post saec. X. factum, cuius auctor imitatus serviliter sit antiquum opus. Quodsi basis non ex eodem cum protome fuerit caesa marmore (quod diserte affirmatur), iudicaremus eam ad hoc monumentum non pertinere. Quod primum conjiciebamus esse indocta manu gallici sculptoris, sed antiqui, factum, non admittit vestimenti forma plane singularis neque antiqua. Tabula aenea delineatum est opus.

Voyage pittoresque et historique de l'Istrie et de la Dalmatie dessiné par le C. Cassas, et redigé par Ios. `Lavallée XIII. et XIV. Livr. (1801. f.) Continet XIV. fascic. finem enarrationis tabularum auctore Ios. Lavallée. Addetur gener. index omnium eorum, quae operi insunt. In XIII. eoque ultimo tabb. fasciculo conti nentur fragmenta nonnulla antiqua Polae et in vicinia Tergisti reperta, tum delineatio reliquiarum palatii Diocletianei. Finitum igitur est hoc opus. Itineris in Syriam (Voyage pittor. de la Syrie etc. par le C. Cas sas) fasciculus XXI. et XXII. habent cenotaphium C. Caesaris, prospectum ruderum Palmyrae, mausoleum Iamblichi, aliaque monumenta.

Vt de 7. prioribus sectt, itineris Syriaci in Gött. ephh. a. 1799. n. 145. p. 1441. expositum est, ita brevius de VIII XXII. in iisdem 1802. n. 77. p. 762. s. refertur. Scilicet VIII-X. particulae Palmyrae monumentis oc cupantur, ad quae rediit auctor part. XX. ss. XI. et seqq. de Hierosolymis et aliis Palaestinae locis atque ruderi bus agunt. Part. XX. nonnulla ex insula Cypro.

Omne opus constabit L. aut ad summum LV. particu lis, in tria voll. distribuendis, quorum primum Antiochiae, Palmyrae aliarumque urbium opera, secundum Heliopolis, Syriae, Phoeniciae, tertium Palaestinae, Aegypti infer. et Cypri, habebit monumenta cum commentario.

De Dalmatico itinere v. Gött. ephh. 1799. p. 1518. 1802, p. 764. ss. In commentario potissimum opera architecturae bene explicantur et iudicantur. Quae ad historiam urbium pertinent, ex Fortisio pleraque hausta

sunt.

Böttigeri Comm. de Furiis in francog. sermonem conversa a Wincklero legitur in Millini Promt. encycl. T. IV. 7. Anni n. 16. p. 433–475. Separatim etiam haec versio venditur.'

Observations on some Medals and Gems, bearing Inscriptions in the Pahlavi or ancient Persic Charakter. By Sir William Ouseley. London 1801. 4.

Numi antiqui Persici, qui hoc libello explicantur, partim ex Pellerin. opere, partim e Museo Hunter. petiti sunt.

Robertus Ainslie, nuper Angliae ad Ottomanos legatus, per Germanum, Ludov. Mayerum, delineari iussit res et loca Aegypti maxime memoranda, quas delineationes Bowyerus, librarius, aeri incisas et commentario brevi illustratas edere coepit. Views in Egypt, from the collection of Sir Robert Ainslie, with a descriptive history of that interesting country. Absoluetur opus decem particulis, quarum tres 1801, max. fol. prodierunt, quaeque quatuor tabulis et octo paginis commentarii constant. In 1. cernitur etiam Sphinx, in 2. duae pyramides Gizenses, in 3. interior structura magnae pyramidis. v. ephh. litt. Götting. 1802. n. 86. P. 863. 88.

Le

Omnium monumentorum et titulorum vetustorum, quotquot adhuc innotuerunt, antiquissimum esse fertur monumentum, quod nuper Hagerus commentario illustravit:

Monument de Yu ou la plus ancienne Inscription de la Chine, suivie de trente-deux formes d'anciens Charactères Chinois avec quelques Remarques sur cette Inscription et sur Charactères. Par Ioseph Hager. à Paris, chez Treuttel et Würz. An X. MDCCCII. gr. fol.

Sinensium enim imperator Yu, conditor dynastiae Hia appellatae, qui imperii socius adsumtus esse fertur, quod patriam ab inundationibus tutam praestitit, et cui tribuitur inventio antiquissimorum characterum (una cum aliis, aliunde petitis, aeri incisorum) atque novem vasa aenea, cum figuris insculptis, symbola 9. provinciarum, quibus tum imperium constitit (et ipsa tabulis aeneis expressa), floruisse fertur circa a. 2207. ante Chr. Verum ipse Hagerus, etsi in crisi exercenda non semper seuerus, dubitat, an multo serius monumentum fuerit confectum. Id saxo montis Hen-scham insculptum est, atque postea in urbem Sigan-fu, provin ciae Schansi, refertam aliis monumentis antiquis. Tituli, cuius formae s. characteres admodum ab aliis vel antiquis vel recentibus differunt, versionem francog, ex Sinensium interpretatione confecit Amiotus, ita ut laudari splendide laborem imperatoris in aquis prohibendis et terra melius colenda exantlatum pateat. Versionis ta men veritatem in dubium Hagerus vocavit. Monumentum ipsum in linteo depictum a Siganfuensibus Lutetiam pervenit.

Lettera sopra una antica patera Etrusca scritta al nobil uomo Sgr. Conte Aless. Baglioni Oddi da Gio. Batt. Vermiglioli, pres. del pubbl. mus, di Perugia etc. In Perugia 38. pp. 4. cum tab, aen.

« VorigeDoorgaan »