Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

pandum, quo in aliis monumentis obvoluta comparet, non conveniat saltationem initurae. Censet igitur pictorem Herculanensem de mimica actione non cogitantem tales fabulas Polyhymniae tribuisse, quales sunt Aesopi vel Phaedri, ita ut pictura sistat mulierem sub involucro fabulae alios docentem, digitoque sublato non silentium indicentem sed derivatum ex fabula praeceptum inculcantem. Hinc recte monet et pallium bene explicari posse, et coronam roseam in Vaticano ei tributam, illud de involucro, quo in fabula veritas nuda contegatur, et suavior reddatur, haec de doctrinae aculeo sub florum pulcherrimorum ornatu latente. Caeterum Plutarchus eam historiae praefecit, alii autem, in quibus Maffaeus, rhetoricis artibus.

Ei At

Ougavia quia attributa eius satis clara sunt, nullam habet in picturis Herculanensibus epigraphen. omnes unanimi consensu astronomiam tribuunt. tributa eius sunt globus ad pedes positus vel manu alterutra sublatus, radiusque quem altera manu gerit, ut sidera in globo depicta commonstret; cf. Virgil, Aen. VI, 850.

[ocr errors]

Kaλdiorys picturae in Herculano inscripta sunt verba: Kaddiony Toμα. Hanc Hesiodus Theog. vs. 74. reliquis excellentiorem esse dicit, et cum eo Horat. Od. III, 4. Ovid. Fast. I. V. 32) Ab Horatio 1. 1. et Schol. Apollon. videtur ei tribui poësis in universum.. Sed vulgatior est opinio, quae epico tantum carmini hanc Musam praeesse narrat, quod uti auctor putat indicasse sua inscriptione pictorem Herculanensem, (cum tamen Toiμa quodcunque carmen significet,) ita probaverunt etiam Auson. et auctor epigr. in Anthol. Hinc 9ɛav in Iliados, et Musam in Odysseae

32) vs. 80.

et Aeneidos initio invocatam, Calliopen esse putant, quam pugnam descripturus claris verbis alloquitur Virgil. Aen. IX, 525. Plutarch. tamen 1. 1. ei To ToλTinov naι Basiλıxov tribuit, et Macrob. 33) eam rhetoricis artibus praeficit. Attributum Musae in Herculano est liber convolutus (cum Clio apertum habeat), in reliquis monumentis pugillares, quibus inscribebantur quae saepius erant corrigenda, unde poëtae iis uti solebant. cf. Hom. Batrachom. init, et all. ll.

Quod ad habitum Musarum attinet, eas semper inermes fingendas esse, et res ipsa docet et praecipit Aelianus. 34) Vestitus simplex est et decens, unde Winkelmannus negabat omnes eas effigies, in quibus contrarium deprehenderetur, pro Musis esse habendas. Quae assertio dubium reddidit Albertr. de duabus gemmis iudicium, quarum altera et nobis antea commemorata est in nomine Thaliae, altera sistit virginem veste tenuissima, quem ventum textilem vocabant indutam; quod V. D. cadere putat in historiam, quae tam vera esse debeat ut nuda videatur, nec tamen ita nuda ut ea prodat quae oculos offendant. Sed multa contra Winkelmannum proferri possunt; vd. praeter exempla supra laudata, Venutium, in collectan. antiquitat. Tab. 47. 48., in vett. monumm. villae Mattheiorum Romae, Tom. II. tab. 64. et Calliopen ap. Ficoronum de lárv. scen. tab. 53. Plerumque tamen incedunt Musae tunica longa ornatae, adstricta cingulo, quales Graeci dixere op905adias. Haec est vel longioribus manicis instructa, ut in Melpomene Vaticana, vel dimidiatis ac brevioribus, ut in Clio, Thalia, Terpsichore, et Erato ibidem, vel nullis plane ut in Euter

33) Comment. in Somn. Scip. II, 3.

34) Var. Hist. XIV, 37.

pę Musei Pio- Clementini. Sunt etiam, quae praeter tunicam breviorem, peplo utantur, omnes vero palla indutae sunt, qua corpus vel totum vel ex parte tantum contegatur. Pedes aut alutis contecti videntur, ut nudos conspicere nequeas, aut soccis, in Melpomene vero cothurnis. Ornatus capitis simplex est, capillis in corymbum compositis. In numis gentis Pomponiae lauro ornati sunt. Interdum additur penna, quam Suidas tradit a Sirenibus petitam esse in memoriam victoriae a Musis de iis reportatae, convenienter cum iis quae narrat Clemens Alex. Strom. lib. I. In anaglypho certe a Cauaceppi Tom. II. pag. 58. edito Musae a duobus, virilibus totidemque muliebribus figuris, haud aliter quam pennis capitibus impositis distinguuntur, et plura laudavit Winkelmannus, monum. antiqu. ined. pag. 56. (Obiter hic notat Albertr. poëtas et pictores recentiores, qui Sirenas fingant foeminas in pisces desinentes, cum veteres omnes capiti muliebri corpus alatum iungant.) In Herculano Thalia et Melpomene summum caput velo quodam orna. tum gerunt. Melpomene in Vaticano signo, quia tragoedia Baccho sacra est, fluentem comam racemis atque uvis cinctam ostentat. Polyhymnia aliaeque Musae roseis coronis ornatae interdum conspiciuntur. Thalia quandoque caput hedera cincta, imo omnes Musae sertis palmarum ornatae comparent. In numis gentis Pomponiae omnibus, prope aures Musarum conspicitur monile, quod Pollux in Onomast. propter similitudinem uvarum, Bogudiov vocat. Omnino autem

varietas in cultu Musarum maxima est.

Haec omnia quae excerpsimus fusius, quia putavimus ad paucos perventuram esse ipsam commentationem, quamvis relinquant ulteriori de omni re disputationi locum, diligentiam tamen et lectionem,

etiam sensus elegantiam et acumen in auctore (qui se a senectute ipsa in linea discernente vetustatem a posteritate collocatum dicit in oratione priore) esse satis produnt. Desideravimus maiorem in excitandis ve terum locis diligentiam, cui ubi commode fieri potuit, subvenimus.

VII.

A. G. Gernhard, AA. LL. M. Schol. Numburg. Subconrect. Observationes in Sophoclis Philocteten. Lipsiae sumtibus Salom. Linkii. MDCCCII. 8.

Causa, cur auctor hunc librum in lucem ederet, primaria fuit, vt M. Braeunigero et M. Erfurdto munera scholastica, quae nuper alter Plauiae, alter Merseburgi obierunt, nomine et suo et societatis philologicae Lips. gratularetur. At nos non solum his Duumviris sed nobis quoque gratulandum esse censemus, quippe quibus hic libellus et summam creauerit voluptatem, et laetissimam suscitauerit spem, fore, ut auctor harum obseruationum ad studium literarum humaniorum sustentandum multum conferat illudque mirifice ornet. Duplex autem est harum in Sophoclis Philocteten obseruationum genus, alterum, quod ad ipsius fabulae conformationem pertinet, alterum quod spectat singulos quosdam locos emendandos. Quorum quidem prius ut recte possit tractari, viam sibi muniuit praemissa disputatione de tragoediae natura et legibus, in qua

potissimum Hermanni dissert. de poeseos generibus, cum iis, quae idem in praefatione ad Aristoph. Nubes p. XXXIV. sqq. disputauit, et Suuernii libro sic inscripto: Ueber Schillers Wallenstein in Hinsicht auf griechische Tragoedie, sequutus est. Ac primum quidem hanc esse vult tragoediae definitionem, ut sit dramatica arte proposita humana actio, quae sublimitatis sensum excitet. In quá quidem definitione dubitare licet, an G. non omnino recte tragoediam dixerit, humanam actionem, quippe cum non abhorreat a cothurni grauitate, ut vel Dii opinione veterum fato etiam subiecti in scenam prodeant. Hinc forte rectius noster dixisset, tragoediam esse actionem personae ratione ac libertate praeditae etc.

Huius actionis, quae cum ad similitudinem verae actionis ficta seu arte facta sit, fabula vocatur, duas statuit esse partes, initium et continuationem contentionis, nodum, et euentum contentionis, actionis finem, nodi solutionem. Quodsi auctor amicissimus rectius distinxisset inter initium et continuationem contentionis, fortasse cauisset sibi ab errore, quem in disputatione de prologo p. 6. annot. non omnino vitasse videtur. Ibi nimirum ex eo, quod nonnisi his duabus contineatur partibus fabula, concludit, improbandum eese morem eorum poetarum, qui prodire ante ipsius actionis initium iubent personam (prologum) siue ex actorum numero sumtam, siue aliam, quae spectato res de istis rebus praemoneat. Quanquam enim prologi ratio, qua Euripides inter tragicos graecos, et Terentius ac Plautus in comoedia latina usi sunt, tanquam inepta plane improbanda est, tamen prologo omnino non tragoedia carere posse videtur. Cum enim cuiuslibet actionis ea sit indoles ac natura, ut tribus horis et initium capere et absolui nequeat, sed longa interdum

serie

« VorigeDoorgaan »