Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

XXXI. De unica Christi oblatione in cruce perfecta.

OBLATIO Christi semel facta, perfecta est redemptio,

propitiatio, et satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus, quam actualibus; neque præter illam unicam est ulla alia pro peccatis expiatio: unde missarum sacrificia, quibus vulgo dicebatur, sacerdotem offerre Christum in remissionem pœnæ, aut culpæ, pro vivis et defunctis, blasphema figmenta sunt, et perniciosa imposturæ.

XXXII. De conjugio Sacerdotum.

EPISCOPIS, presbyteris, et diaconis nullo mandato di

vino præceptum est, ut aut cœlibatum voveant, aut a matrimonio abstineant. Licet igitur etiam illis, ut cæteris omnibus Christianis, ubi hoc ad pietatem magis facere judicaverint, pro suo arbitratu matrimonium contrahere.

XXXIII. De excommunicatis vitandis.

QUI per publicam Ecclesiæ denunciationem rite ab uni

tate Ecclesiæ præcisus est, et excommunicatus, is ab universa fidelium multitudine (donec per pœnitentiam publice reconciliatus fuerit arbitrio judicis competentis) habendus est tanquam ethnicus et publicanus.

XXXIV. De traditionibus Ecclesiasticis.

TRADITIONES atque cæremonias easdem, non omnino necessarium est esse ubique, aut prorsus consimiles. Nam ut variæ semper fuerunt, et mutari possunt, pro regionum, temporum, et morum diversitate, modo nihil contra verbum Dei instituatur.

Traditiones, et cæremonias ecclesiasticas, quæ cum verbo Dei non pugnant, et sunt authoritate publica institutæ atque probatæ, quisquis privato consilio volens, et data opera, publice violaverit, is ut qui peccat in publicum ordinem Ecclesiæ, quique lædit authoritatem Magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice, ut cæteri timeant, arguendus est.

Quælibet Ecclesia particularis, sive nationalis, authoritatem habet instituendi, mutandi, aut abrogandi cæremonias, aut ritus ecclesiasticos, humana tantum authoritate institutos, modo omnia ad ædificationem fiant.

XXXV. De Homiliis.

TOMUS secundus Homiliarum, quarum singulos titulos huic articulo subjunximus, continet piam et salutarem doctrinam, et his temporibus necessariam, non mi

nus quam prior Tomus Homiliarum, quæ editæ sunt tempore Edwardi sexti: Itaque eas in Ecclesiis per ministros diligenter, et clare; ut a populo intelligi possint, recitandas esse judicavimus.

De nominibus Homiliarum.

[ocr errors]

Of the right Use of the Church.

Against peril of Idolatry.

God's Word.
Of Alms-doing.

Of repairing and keeping clean of Of the Nativity of Christ.

Churches.

Of good Works.

First, of Fasting.

Against Gluttony and Drunken

ness.

Against Excess in Apparel.
Of Prayer.

Of the place and time of Prayer.
That common Prayers and Sa-
craments ought to be minister-
ed in a known Tongue.
Of the reverent Estimation of

Of the Passion of Christ.
Of the Resurrection of Christ.
Of the worthy receiving of the
Sacrament of the Body and
Blood of Christ.

Of the Gifts of the Holy Ghost.
Of the Rogation-Days.
Of the state of Matrimony.
Of Repentance.
Against Idleness.
Against Rebellion.

XXXVI. De Episcoporum et Ministrorum consecratione. IBELLUS de consecratione Archiepiscoporum, et Episcoporum, et de ordinatione Presbyterorum et Diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi VI. et authoritate Parliamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad ejusmodi consecrationem et ordinationem necessaria continet, et nihil habet, quod ex se sit, aut superstitiosum, aut impium: itaque quicunque juxta ritus illius libri consecrati aut ordinati sunt, ab anno secundo prædicti regis Edwardi, usque ad hoc tempus, aut in posterum juxta eosdem ritus consecrabuntur, aut ordinabuntur, rite atque ordine, atque legitime statuimus esse, et fore consecratos et ordinatos.

XXXVII. De civilibus Magistratibus.

RE EGIA Majestas in hoc Angliæ regno, ac cæteris ejus dominiis, summam habet potestatem, ad quam omnium statuum hujus regni, sive illi ecclesiastici sint, sive civiles, in omnibus causis, suprema gubernatio pertinet, et nulli externæ jurisdictioni est subjecta, nec esse debet.

Cum Regiæ Majestati summam gubernationem tribuimus, quibus titulis intelligimus animos quorundam calumniatorum offendi, non damus Regibus nostris, aut verbi Dei, aut Sacramentorum administrationem, quod etiam Injunctiones ab Elizabetha Regina nostra, nuper editæ, apertissime testantur: sed eam tantum prærogativam, quam

in sacris Scripturis a Deo ipso, omnibus piis Principibus, videmus semper fuisse attributam: hoc est, ut omnes status atque ordines fidei suæ a Deo commissos, sive illi ecclesiastici sint, sive civiles, in officio contineant, et contumaces ac delinquentes gladio civili coerceant.

Romanus pontifex nullam habet jurisdictionem in hoc regno Angliæ.

Leges regni possunt Christianos propter capitalia, et gravia crimina, morte punire.

Christianis licet, ex mandato magistratus, arma portare, et justa bella administrare.

XXXVIII. De illicita bonorum communicatione.

FACULTATES et bona Christianorum non sunt com

munia, quoad jus et possessionem, (ut quidam Anabaptistæ falso jactant,) debet tamen quisque de his quæ possidet, pro facultatum ratione, pauperibus eleemosynas benigne distribuere.

XXXIX. De jurejurando.

QUEMADMODUM juramentum vanum et temera

rium a Domino nostro Jesu Christo, et Apostolo ejus Jacobo, Christianis hominibus interdictum esse fatemur: ita Christianorum Religionem minime prohibere censemus, quin jubente magistratu in causa fidei et charitatis jurare liceat, modo id fiat juxta Prophetæ doctrinam, in justitia, in judicio, et veritate.

H

Confirmatio Articulorum.

[IC liber antedictorum Articulorum jam denuo approbatus est, per assensum et consensum Serenissimæ Reginæ Elizabethæ Dominæ nostræ, Dei gratia Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Reginæ, defensoris fidei, &c. retinendus, et per totum regnum Angliæ exequendus. Qui Articuli et lecti sunt, et denuo confirmati subscriptione D. Archiepiscopi et Episcoporum superioris domus, et totius Cleri inferioris domus, in Convocatione, Anno Domini 1571.

« VorigeDoorgaan »