Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mus, qui tam per literas vestras, quam viva voce protestabantur, quod ad honorem nostrum et exaltationem regni nostri venissent, primo loco de absolvendis excommunicatis tractavimus (qui non solum ad nostram, verum etiam ad vestram eorundem legatorum injuriam excommunicati videbantur) petitionibus illis, quas ex parte nostra nobis proponebant, quantum poteramus, ob reverentiam vestram, et amorem vestrum pro assensu condescendebamus.

Proponebant siquidem literæ vestræ quatenus sæpe dicto Cantuariensi archiepiscopatum suum, pacem et amorem nostrum redderemus: nos vero, proposito omnino honore vestro, communicato consilio

[blocks in formation]

Nec non et Gaufredi Antisiodorensis, et quorundam aliorum virorum religiosorum, concessimus antedicto Cantuariensi (licet ipsi sicut vobis multotiens significavimus; absque conscientia nostra et coactione aliqua a regno nostro exierit) ut in bono et in pace redieret, et possessiones omnes haberet, sicut habuit quando a regno exivit, et ipse et omnes qui cum eo vel pro eo exierunt, ob amorem Dei et ob amorem vestrum salva dignitate regni nostri.

Cumque nuncii vestri, coram supra nominatis viris, respon

sum hoc absque omni contradictione recepissent, excommunicatos illos, qui presentes aderant, absolverunt.

Convenit autem inter nos, ut alter eorum, Vivianus scilicet, pro hiis qui in Anglia erant absolvendis transfretaret: Gratianus vero ad verba hæc nominato Cantuariensi transportanda redieret. Mane autem facto cum ab eis, quibusdam negotiis nos (accepta prius ab eis licentia) trahentibus, recessissemus, nescimus, cujus instinctu, aut quo spiritu concessis stare recusaverunt; causantes verbum illud quo nos dignitatem regni nostri salvam fore dixeramus, quod tam nobis, quam illis qui nobiscum aderant, nullo jure ab eis causari videbatur debere.

Nos autem hujus rei ad conscientiam duximus, et vestra semper discretione præsumentes, quod vos in nullo honori nostro derogare velitis, vel regni nostri dignitati, obnixe serenitati vestræ supplicantes, quatenus attente considerantes honorem et utilitatem, quam vobis et curiæ vestræ contulimus, et in futurum, nisi per vos steterit, conferimus, sic rem temperetis ne tantum penes vos sint istius perfidi proditoris nostri malitiosæ blanditiæ, quantum evidentia, tot et tantorum virorum testimoniis corroborata, causæ nostræ merita; sed juxta petitionem nostram eos, qui excommunicati sunt, absolvatis, et ne in alios venenum suæ excommunicationis effundere possit, provideatis: ne si minus in hac justa petitione nostra exauditi fuerimus, tanquam de vestra benevolentia desperantes, aliter securitati nostræ et honori prospicere compellamur.

Et quoniam singula quæ a nobis dicta sunt et proposita, difficile scripto comprehenderentur, transmisimus ad pedes paternitatis vestræ clericos familiares nostros, Ricardum archidiaconum de Salesberia, Ricardum Barre, qui plenius vobis cuncta, quæ hinc inde agitata sunt, exponent; quibus in cunctis, quæ ex nostra parte, vestræ sanctitati exponent, fidem indubitanter habeatis; de quorum reditu festinanter maturando vestra precamur et consulimus sollicite provideat discretio; quoniam eorum mora diuturnior periculum et damnum intolerabile Ecclesiæ posset afferre.

XXV.

718.

Chronic.

King Henry II.'s Letter to his Son King Henry, to signify the
Agreement between him and Archbishop Becket, &c.
Henricus Rex Angliæ, et Dux Normanniæ et Aquitaniæ, Gervas. Col.
et Comes Andagaviæ, carissimo filio salutem: sciatis quod A.D. 1170.

1413.

Thomas Cantuariensis pacem mecum fecit ad voluntatem meam, et ideo præcipio quod ipse et sui pacem habeant, et faciatis habere ei et suis qui pro eo exierunt ab Anglia res suas bene et in pace et honorifice sicut habuerunt tribus mensibus antequam ipse archiepiscopus recessisset ab Anglia: et faciatis venire coram vobis de antiquioribus et legalioribus militibus de honore de Saltwde, et eorum sacramento faciatis recognosci quid ibi habeatur de feodo archiepisc. Canturiæ. Et quod recognitum fuerit de feodo ejus esse, ipsi archiepiscopo habere faciatis. Teste Rotrodo Rothomagensi archiepiscopo apud Chinum.

XXVI.

Pope Alexander's Bull for the Canonization of
Archbishop Becket.

Alexander Papa, venerabilibus fratribus, archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis aliis ecclesiarum prælatis, et universo clero et populo per Angliam constituto, salutem, et Apostolicam benedictionem. Redolet Anglia fragrantia et virtute signorum quæ per merita illius sancti et reverendi viri Thomæ quondam Cantuariensis archiepiscopi, omnipotens Dominus operatur; et universa ubique lætatur Christiana religio pro eo, quod ille qui est mirabilis et gloriosus in sanctis sanctum suum post mortem glorificavit. Cujus vita laudabilis multa fulsit gloria meritorum et tandem martyrio consummata est certaminis gloriosi. Quamvis autem dubitare de sanctitate ejus non possit, qui ejus vitam et conversationem laudabilem attendit, et gloriosam considerat passionem, voluit tamen Salvator et Redemptor noster ejus sanctitatis insignia, magnificis post mortem suam irradiare miraculis, ut qui pro Christo insuperabilis virtutis constantia necessitates et pericula pertulit, sui laboris et certaminis in æterna beatitudine cognoscatur ab omnibus percepisse triumphum. Nos auditis innumeris et magnis miraculis quæ jugiter per illius merita universitas narrat fidelium, et super his, non sine magno gaudio, per dilectos fratres nostros Albertum tituli sancti Laurentii in Lucina, et Theodinum sancti Vitalis presbyteros cardinales, et Apostolicæ sedis legatos, qui eadem miracula tanto perspicacius didicerunt, quanto amplius loco sunt vicini, præcipue certiores effecti, et plurium aliarum testimonio personarum fidem, sicut

debuimus, adhibentes, prædictum archiepiscopum solemniter in Ecclesia, magno ibidem clericorum et laicorum collegio presente, in capite jejunii, de liberato fratrum nostrorum consilio, canonizavimus, ipsumque decrevimus sanctorum catalogo ascribendum. Universitatem itaque vestram monemus, et auctoritate qua fungimur districte præcipimus, ut natalem prædicti gloriosi martyris die passionis ejus solenniter sub annis singulis celebretis, et apud eum votivis orationibus satagatis veniam peccatorum promereri; ut qui pro Christo in vita exilium, et morte virtutis constantia, passionis martyrium pertulit, fidelium jugi supplicatione pulsatus, pro nobis apud Deum intercedat. Dat' Signiæ 111. Idus Martii.

XXVII.

Geoffrey Elect of Lincoln's Resignation of his See into the hands

of the Archbishop of Canterbury.

719.

Venerabili patri et domino Ricardo Dei gratia Cantuariensi Hoveden. archiepiscopo, Apostolicæ sedis legato, Gauffridus domini regis Annal. Pars Angliæ Filius et Cancellarius, salutem, et reverentiam debitam fol. 348. ac devotam. Placuit majestati Apostolicæ vestræ injungere sanctitate, ut me certo tempore vocaretis ad suscipiendum ordinem sacerdotis, et pontificalis officii dignitatem. Ego vero considerans quamplures episcopos maturiores, ac provectiores prudentia et ætate, vix tantæ administrationi sufficere, nec sine periculo animarum sui officium pontificatus ad perfectum explere; veritus sum onus importabile senioribus, mihi imponere juniori, faciens hoc non ex aliqua levitate animi, sed ob reverentiam sacramenti. Habito itaque tractatu super hoc cum domino rege patre meo, dominisque et fratribus meis, rege, et Pictaviæ, et Britanniarum comitibus; episcopis etiam Henrico Baiocensi, Rogerio Sagiensi, Reginaldo Bathoniensi, Segfrido Cicestrensi, qui presentes aderant, aliter de vita, et statu meo disposui, volens patris mei obsequiis militare ad tempus, et ab episcopalibus abstinere. Omne itaque jus electionis meæ, et Lincolniensem episcopatum spontanee, libere, et integre in manu vestra (pater sancte) resigno, tam electionis, quam episcopatus absolutionem postulans a vobis, tanquam a metropolitano meo, et ad hoc ab Apostolica sede specialiter delegato. Bene vale.

Conventio

XXVIII.

Alexander Papa Clericis per Archidiaconat. Berkesire constitutis indulget ne Canes vel Accipitres Archidiacono exhibeant.

Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis nes, Literæ, clericis per Archidiaconatum Berkesire constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem.

et Acta Publica, tom. 1. p. 60. A.D. 1182.

Cum nobis sit, quanquam immeritis, omnium ecclesiarum cura commissa, sicut officii nostri debito, cogimur providere ne subditi superioribus debitam reverentiam subtrahant et honorem, ita quoque volumus præcavere, ne a majoribus subditi valeant indebite prægravari; ea propter, quieti vestræ paterna solicitudine providentes, auctoritate vobis Apostolica indulgemus, ne canes vel accipitres archidiacono vestri cogamini exhibere, nec eum pluries quam semel in anno recipere, tunc ei per diem unum et noctem necessaria ministraturi, cum septem tantum equitaturis, et personis totidem, et tribus servientibus peditibus.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire.

Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Dat. Lateran. VIII. Kal. Martii.

XXIX.

Hoveden.

Poster. fol. 371.

Pope Clement III.'s Bull of Exemption of the Church of Scotland, directed to King William.

Clemens Episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Annal. Pars Christo filio Willielmo illustri Scotorum regi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum universi Christi jugo subjecti ad sedem Apostolicam patrocinium invenire debeant et favorem, illos tamen specialius convenit munimine protectionis confoveri, quorum fidem ac devotionem in pluribus est experta, ut ad ipsius electionis favorem tanto amplius provocetur, et ejus reverentiæ devotiori affectione subdantur, quanto benevolentiæ ipsius, et gratiæ pignus se noverint certius assecutos. Ea propter, charissime in Christo fili, reverentiam ac devotionem quam ad Romanam te habuisse, a longis retro temporibus, Ecclesiam novimus, attendentes, presentis scripti pagina duxi

« VorigeDoorgaan »